IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(g) Loquendo tamen de cognitione intuitiva. Hic Doctor primo distinguit de notitia intuitiva, quia quaedam est perfecta, et talis est rei existentis, ut existentis, et in se praesentis, ut patet a Doctore in 1. dist. 1. q. 2. d. S. quaest. 3. et in 2. dist. 3. quaest. 9. et 10. et in 4. dist. 10. et 49. et in quodl. saepe. Vel est alicujus virtualiter, vel eminenter contenti in aliquo objecto existente, et in se praesente, sicut creatura intuitiva cognoscitur ab intellectu divino, non ut in se existens, sed ut virtualiter contenta in essentia divina praesente intellectui divino, ut saepe patet a Doctore, praecipue in 1. dist. 8. quaest. 3. et in quodl. quaest. 14. Notitia vero intuitiva imperfecta est memoria de praeterito, vel opinio de futuro, id est, quod notitia rei praeteritae, vel rei futurae, est intuitiva imperfecta: non enim talis notitia habetur per speciem intelligibilem terminorum, quia contingens, ut contingens, non potest assertive cognosci per species intelligibiles terminorum, cum illi termini non habeant necessariam habitudinem ad invicem: licet enim cognoscam hominem abstractive, et similiter albedinem, non tamen cognosco illum esse album, requiritur ergo quod intuitive videam unionem albedinis ad hominem, et si video hominem esse album, talis notitia est intuitiva perfecta: si vero recordor me vidisse hominem album, talis notitia est intuitiva imperfecta.
His declaratis ponit Doctor tales conclusiones. Prima est: Intellectus animae Christi non novit omnia habitualiter in genere proprio, licet bene habitualiter in Verbo.
Nota pro intelligentia hujus litterae, quod intellectus animae Christi dicitur noscere omnia habitualiter in Verbo, loquendo de cognitione habituali intuitiva, pro quanto novit essentiam divinam in se praesentem, in qua omnia virtualiter continentur, et per talem visionem actualem essentiae divinae dicitur intuitive habitualiter noscere omnia alia, eo scilicet modo quo supra exposui quaest. 2. praesentis dist. licet ergo sic noverit omnia habitualiter in Verbo, non tamen sic novit omnia etiam habitualiter in genere proprio tum, quia cognoscere aliquid in genere proprio intuitive est illud cognoscere in propria existentia ; tum etiam, quia per cognitionem intuitivam alicujus creaturae in genere proprio non cognoscuntur habitualiter aliae creaturae, cum. virtualiter non contineantur in illa. Dicit ergo Doctor quod licet intuitive noverit omnia habitualiter in Verbo, non tamen novit omnia intuitive, nec actualiter, nec habitualiter in genere proprio. De actualiter patet, quia cognoscere intuitive actualiter rem in genere proprio, est cognoscere ut in se existentem, et sibi praesentem, sed non omnia fuerunt praesentia intellectui animae Christi secundum propriam existentiam, quia nec praeterita, nec futura, nec etiam actu existentia fuerunt sibi actu praesentia. De habitualiter, patet, quia cum cognitio intuitiva habitualis est praecise quando objectum est praesens in se, loquendo de intuitiva in genere proprio, nam quando objectum est praesens in se secundum propriam existentiam, tunc dicitur notum habitualiter intuitive, quia est in potentia propinqua, ut possit actu intuitive videri. Si ergo intellectus animae Christi sic intuitive noverit omnia, sequeretur quod omnia actualiter fuissent sibi praesentia secundum propriam existentiam, quod est manifeste falsum.
(h) Et si dicatur quod potuit hanc habere per species infusas, id est, quod potuit habere notitiam intuitivam omnium, non ut in se existentium, sed per species infusas, dicit hoc esse falsum ; tum, quia species infusa repraesentat objectum, ut abstrahit ab actuali existentia, quia eodem modo repraesentat, sive objectum existat, sive non existat, et per consequens non est ratio cognoscendi existens, ut existens ; tum, quia veritates cognoscibiles cognitione intuitiva de existentibus, ut existentia sunt, scilicet veritates contingentes, non possunt cognosci per species quascumque innatas, quia ex cognitione terminorum non potest cognosci veritas complexorum contingentium de illis terminis, quia illarum complexionum veritas non includitur in terminis, sicut in speciebus, et terminis earum includitur veritas necessaria complexionis scientialis; oportet igitur propter veritates contingentes, (quae sunt de existentibus, ut existentia sunt) cognoscendas, habere aliqua objecta in se praesentia, ut possint in se intuitive cognosci et videri. Et hoc non potest fieri in proprio genere, nisi ipsis rebus in se secundum suam existentiam praesentibus, et ita illa cognitio intuitiva in genere proprio actualis vel habitualis non potest dari illi animae de omnibus ; et quoad hoc necesse est dicere quod profecit sicut et alia anima, quia alia et alia objecta, alio et alio modo cognoscit, ut supra patuit.
Secunda conclusio principalis est ista : Loquendo de cognitione intuitiva imperfecta, qualis est opinio de futuro, et memoria sive recordatio de praeterito, intellectus animae Christi non novit omnia in genere proprio, Patet, quia loquendo de praeteritis, illa praecise novit, sive illorum praecise recordatur, quorum prius habuit notitiam intuitivam perfectam, et hoc magis patebit in 4. dist. 45. quaest. 3. nam de talibus pluribus perfecte intuitive cognitis derelictae sunt plures memoriae, id est, plures species intelligibiles, quibus cognoscuntur illa objecta, quantum ad conditionem existentiae, non ut sunt praesentia, sed ut sunt praeterita. Exempli gratia, ego video nunc Socratem sedere, et ista cognitio est intuitiva perfecta, et ab ista intuitiva derelinquitur in memoria species repraesentans talem visionem, ut praecise est talis objecti, et sic per illam speciem cognosco illam visionem praeteritam et terminatam ad Socratem sic sedentem, et sic habeo actum recordationis ; quo ego recordor me vidisse Socratem sic sedere, ita quod visio praeterita est objectum immediatum recordationis, et Socrates sedens est objectum remotum.
(i) Et si objicitur quod ex re praesente, etc. Dicit Doctor quod hoc est falsum, quia non de re praesente non tantum derelinquitur species sensibilis, etc. Hoc tamen debet sane intelligi, non enim aliqua virtus sensitiva praecise apprehendit quidditatem, ut abstractam a singularitate, quia hoc tantum competit intellectui ; sed dicitur apprehendere quidditatem albedinis absolute, pro quanto apprehendit albedinem singularem absolute, apprehendendo eam, et non sub ratione qua praeterita vel qua futura. Sed potentia memorativa sensitiva apprehendit objectum, ut in praeterito apprehensum, ita quod apprehensio objecti praeteriti est immediatum objectum recordationis, et objectum immediatum illius apprehensionis praeteritae est objectum mediatum recordationis, ut supra dixi. Sequitur:
(k) Ita etiam praesente aliquo sensibili sensui, et non ut existit hic et nunc vel tunc, et haec abstractio nihil aliud est, nisi quod intellectus agens, ut causa magis principalis, et phantasma minus principalis, causant speciem intelligibilem in intellectu possibili repraesentantem quidditatem absolute: et hoc prolixe patet a Doctore in i. dist. 3. q. 6. et 8. et in Quodlib. quaest. 15. et vide quae exposui super primo, dist. 3. quaest. 26. et 8. Alia cognitio potest esse in intellectu intuitiva, quae cooperatur intellectui, sive qua objectum cooperatur intellectui, ut existens, id est, habita cognitione intuitiva alicujus rei existentis: talis cognitio intuitiva est causa saltem partialis alicujus speciei intelligibilis repraesentantis ipsam non absolute, sed ut praeteritam, et alia causa partialis erit intellectus, et forte principalis. Vel si non placet ponere notitiam intuitivam esse causam talis speciei, saltem videtur quod objectum, ut sic visum, sit causa talis speciei repraesentantis talem notitiam intuitivam, et talis species est in memoria intellectiva, et per illam intellectus convertitur super notitiam intuitivam praeteritam, et super objectum praeteritum, ut praeteritum, cognoscendo talem notitiam, ut est talis objecti sic praeteriti; et talis cognitio est actus recordationis, quo intellectus recordatur se vidisse tale objectum praeteritum. Et de memoria tam sensitiva quam intellectiva, et de actu recordationis, et de objecto tam mediato quam immediato ipsius actus recordationis prolixe exponitur a Doctore in 4. dist. 45. quaest. 3. si tamen intellectus pro statu isto potest habere notitiam intuitivam alicujus objecti, de quo erit sermo in quarto dist. praedicta. Et hoc tenendo dicit quod hoc modo Christus dicitur multa per experientiam didicisse, hoc est, per cognitiones intuitivas illorum cognitorum, quantum ad existentiam et per memorias derelictas ab eis. Istae memoriae sunt species intelligibiles repraesentantes immediate notitias intuitivas objectorum cognitorum quoad eorum existentium, et sic patet opinio Doctoris.
(1) Ad argumenta. Ad primum respondet quod licet non potuerit proficere quoad cognitionem abstractivam habitualem respectu quidditatum, tamen quoad cognitionem actualem earum potuit etiam proficere, quia non omnes simul actu cognovit in genere proprio. Potuit etiam quoad cognitionem abstractivam tam actualem quam habitualem singularium. Potuit etiam proficere quoad notitiam intuitivam tam perfectam quam imperfectam, ut supra patuit, et sic patet quomodo textus Evangelii non est exponendus ut dicatur quod tantum profecit secundum apparentiam, quia secundum Augustinum 83. q. q. 9. Evangelistae narrant historias, et ideo verba eorum vera sunt, ut exprimuntur. (m) Ad illud. Ad secundum respondet quod Christus quoad cognitionem intuitivam tam perfectam quam imperfectam fuit similis nobis, et eodem modo acquirebatur in Christo sicut in nobis, scilicet ex multis actibus, et memoriis, et experientiis, sicut novit Philosophus; tamen quoad cognitionem abstractivam habitualem, non fuit in omnibus similis nobis, quia nos (secundum Philosophum) cognoscimus tantum sensibilia per species acquisitas ; sed Christus novit omnes quidditates tam sensibiles quam insensibiles in genere proprio per species infusas, et similiter novit multa singularia per species infusas.
(n) Ad quartum. Ad ultimum respondet quod discursus non semper facit acquirere cognitionem de conclusione, ad quam discurritur, sed vel sic, vel illa cognitione praehabita facit uti. Exempli gratia, pono quod quiscognoscatistam per experientiam: Omnis homo est risibilis, tunc discursus a praemissis ad hanc conclusionem non facit illam cognoscere absolute, sed facit illam cognoscere sic, puta quod cognoscit tunc illam propter principium, vel facit uti priori notitia quam habuit de hac conclusione, etc.