QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Posita duplici acceptione potentiae, prout dicit modum entis, distinguit eam in Metaphysicam, Metaphoricam seu Mathematicam, et Logicam, de quo vide ipsum i. dist. 7. n. 7. et d. 20. et in 5. Met. text. 17. ubi fusius explicat has potentias. Ad quaestionem primam respondet potentiam Metaphysicam strictissime sumptam, ut non stat cum actu circa idem, esse oppositam actui.
Ad solutiones illarum quaestionum, oportet distinguere de potentia. Uno modo potentia dicit quemdam modum entis. Alio modo specialiter importat rationem principii, cui autem illorum fuit nomen prius impositum, et inde ad aliud translatum, dubium est; si tamen primo imponebatur ad significandum modum quemdam entis, cum iste non conveniat enti tali, nisi per aliquod ejus principium per quod potest esse, convenienter potest nomen potentiae transferri ad principium, tanquam ad illud quo possibile potest esse, non quo formaliter, sed causaliter. Similiter si primo imponebatur principio, per quod res potest esse, potest transferri ad significandum generaliter modum essendi, similem illi quem habet principiatum in principio.
De primo significato potentiae, secundum quod dicit principium, dicetur in sequenti quaestione, hic enim patet, quod non est de illa potentiadifficultas, quia non minus realiter est aliquid principium quando actu principiat, quam quando non principiat, sed potest principiare. Et ita pro solutione istarum duarum quaestionum, patet quod potentia ut est principium, de ratione sui non opponitur actui.
Hic ergo videndum est de potentia communius accepta, videlicet ut importat modum quemdam entis in se, sine ratione principii: et quia Metaphysicus considerat ens et passiones ejus, ideo potentia sic sumpta ad considerationem Metaphysici pertinet; et ideo propter brevitatem in sermone potest dici potentia Metaphysica. Juxta illam potentiam proprie transumitur nomen potentiae ad servandum potentiam Metaphoricam, quae est in Mathematicis, et etiam potentiam Logicam, sive quae est in Logicis, ut in propositionibus possibilibus. De Mathematica tangit Philosophus 5. Metaph. cap. de Potentia, ubi dicit : Secundum Metaphoram autem quae est in Geometria dicitur poten tia, et sic dicitur lineam posse in suum quadratum, et in numeris similiter radix quadrati dicitur posse in quadratum, et sic in 10. Euclidis, potentialiter commensurabiles dicuntur lineae, quarum quadrata sunt commensurabilia, quae potentia non est compositionis, quia ista non est possibilis : Linea est suum quadratum ; nec est rea lis, non enim ex lineis fit quadratum, sed est imaginata juxta potentialem. Sienim realiter materia est in potentia ad compositum, quod per transmutationem materiae causatur, ita imaginatur punctum fluere, et per ejus fluxum lineam causari et lineam fluere, et per ejus fluxum quadratum ejus causari. De potentia Logica dicit Philosophus in 5. t. c. 17. Possibile, quando non necesse fuerit contrarium falsum esse, etiam in isto 9. cap. ultimo, t. c. 21. Semper componuntur et non possibilia dividi, etc. Et illa potentia est modus quidam compositionis factus ab intellectu, causatus ex habitudine terminorum illius compositionis, scilicet quod non repugnant. Et licet communiter correspondeat sibi in re aliqua potentia realis, tamen haec non est per se de ratione hujus potentiae, et sic possibile fuisset mundum fore ante ejus creationem, si tunc fuisset intellectus formans hanc compositionem: Mundus erit, licet tunc nec fuisset potentia passiva ad esse mundi, nec etiam activa, posito hoc per impossibile, dum tamen sine contradictione posset potentia fore ad hoc activa, et de utraque potentia dicta tangit Aristoteles in principio noni, t:-c 2. Similitudine quadam dicuntur quemadmodum in Geometria possibilia et impossibilia dicimus, eo quod aliquo modo sunt, et non sunt, hoc est, quia sic vera sunt, vel falsa. De potentia Metaphysica dixit Philosophus in principio istius noni t. c. 1. In plus est potentia et actus eorum, quae dicuntur secundum motum solum. Etc.5.t.c.ll. Non solum dicimus posibile aptum natum movere, etc. Sed et aliter ista potentia tripliciter accipitur. Uno modo opponitur impossibili, non quidem ut dicit modum compositionis, sicut in secundo membro distinctionis, sed ut dicit dispositionem alicujus incomplexi, quemadmodum secundum Aristotelem 5. hujus, capitulo de Falso, t. c. 34. aliqua ratio dicitur in se falsa, quia contradictionem includit, et sic possibile convertitur cum toto ente, nam nihil est ens, cujus ratio contradictionem includit. Alio modo sumitur potentia, ut opponitur necessario, et sic loquitur Avicenna de possibili 1. Metaph. suae; et sic dicitur necesse, quod ex se habet entitatem indefectibilem, ens possibile, quod defectibilem. Tertio modo strictissime sumitur potentia Metaphysica, prout non stat cum actu circa idem, et sic loquitur Aristoteles cap. 5. t. c. 11. ubi notificat actum, quod actus est quando res est, non ita sicut in potentia. Et ibidem ponit multa exempla de oppositis, ut vigilans et dormiens, et in fine subdit : Alteri parti est actus determinatus alteri, aut possibile.
Ad quaestionem ergo primam dicendum, quod tantummodo potentia Metaphysica, ultimo modo sumpta opponitur actui, quia circa idem habent fieri, et simul esse non possunt.