REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Doctores citati q. praeced, et alii apud Doct, in Oxon. hic. Quod sic. Paena ut paena, est a Deo ; igitur ut culpa est a Deo. Antecedens patet per Augustinum 83. quaest, q. 25. Consequentia patet, primo, quia paena habet rationem majoris mali quam culpa, quia privat bonum naturae, culpa vero bonum actionis ; igitur si majus malum est a Deo, et minus malum potest esse. Secundo probatur ista consequentia, quia aliquod peccatum est formaliter paena ; igitur cum omnis paena sit a Deo, aliqua culpa, ut culpa, erit a Deo.
Item, subtractio gratiae potest esse a Deo; sed subtractio gratiae, est subtractio rectitudinis natae esse in actu; talis autem est culpa.
Item, si actus non possit esse a Deo, ut peccatum, igitur nec actus substratus posset esse a Deo. Consequens est falsum ut, argutum est quaestione praecedente. Consequentia patet, quia voluntas creata ideo dicitur causa peccati, quia est causa actus substrati, quia enim talis actus est ab ea, ideo dicitur peccare.
Oppositum, Joan. 1. Sine ipso factum est nihil; peccatum est nihil.
Idem vult Augustinus super Psalmistam, ubi supra in quaestione antecedenti.