De prima petitione, in qua docemur desiderare quod cognitio dei quae est in nobis inchoata, perficiatur, et quod hoc sit possibile.
Oportet igitur considerare desiderii ordinem ex caritate prodeuntem, ut secundum hoc etiam sperandorum et petendorum a deo ordo accipi possit. Habet autem hoc ordo caritatis ut deus super omnia diligatur, et ideo primum desiderium nostrum movet caritas ad ea quae sunt dei. Sed cum desiderium sit boni futuri, deo autem, secundum quod in se consideratur, nihil in futurum adveniat, sed aeternaliter eodem modo se habeat, desiderium nostrum non potest ferri ad ea quae dei sunt prout in seipsis considerantur, ut scilicet deus aliqua bona obtineat quae non habet.
Sic autem ad ipsa fertur nostra dilectio, ut ea tanquam existentia amemus.
Potest tamen hoc desiderari de deo ut in opinione et reverentia omnium magnificetur, qui in seipso semper magnus existit.
Hoc autem non est tanquam impossibile reputandum. Cum enim ad hoc factus sit homo, ut magnitudinem divinam cognoscat, si ad eam percipiendam pervenire non possit, videretur in vanum constitutus esse, contra id quod in Psal. Lxxxviii, 48, dicitur: numquid enim vane constituisti omnes filios hominum? esset quoque inane naturae desiderium, quo omnes naturaliter desiderant aliquid cognoscere de divinis, unde nullus est qui dei cognitione totaliter privetur, secundum illud iob XXXVI, 25: omnes homines vident eum. Est tamen hoc arduum, ut omnem facultatem humanam excedat, secundum illud iob XXXVI, 26: ecce deus magnus, vincens scientiam nostram. Unde cognitio divinae magnitudinis et bonitatis hominibus provenire non potest nisi per gratiam revelationis divinae, secundum illud Matth. XI, 27: nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit nisi filius, et cui voluerit filius revelare. Unde Augustinus super ioannem dicit: deum nullus cognoscit, si non se indicat ipse qui novit.
Indicat se quippe deus aliqualiter hominibus naturali quadam cognitione cognoscendum per hoc quod hominibus lumen rationis infundit, et creaturas visibiles condidit, in quibus bonitatis et sapientiae ipsius aliqualiter relucent vestigia, secundum illud Rom. I, 19: quod notum est dei, idest quod cognoscibile est de deo per naturalem rationem, manifestum est illis, scilicet gentilibus hominibus: deus enim illis revelavit, scilicet per lumen rationis, et per creaturas quas condidit, unde subdit: invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius virtus et divinitas. Ista tamen cognitio imperfecta est, quia nec ipsa creatura perfecte ab homine conspici potest, et etiam creatura deficit a perfecta dei repraesentatione, quia virtus huius causae in infinitum excedit effectum, unde dicitur iob XI, 7: forsitan vestigia dei comprehendes, et usque ad perfectum omnipotentem reperies?, et iob XXXVI, 25, postquam dixit: omnes homines vident eum: subdit: unusquisque intuetur procul.
Ex huius autem cognitionis imperfectione consecutum est ut homines a veritate discedentes diversimode circa cognitionem dei errarent, intantum quod sicut apostolus dicit Roman. I, 21-22 quidam evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, et mutaverunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem corruptibilis hominis, et volucrum et quadrupedum et serpentium. Et ideo ut ab hoc errore homines deus revocaret, expressius notitiam suam hominibus dedit in veteri lege, per quam homines ad cultum unius dei revocantur, secundum illud deuter. VI, 4: audi Israel, dominus deus tuus unus est. Sed haec de deo cognitio erat figurarum obscuritatibus implicita, et infra unius Iudaicae gentis terminos clausa, secundum illud psal.
Lxxv, 1: notus in Iudaea deus, in Israel magnum nomen eius.
Ut ergo toti humano generi vera dei cognitio proveniret, verbum suae virtutis unigenitum deus pater misit in mundum, ut per eum totus mundus ad veram cognitionem divini nominis perveniret, et hoc quidem ipse dominus facere inchoavit in suis discipulis, secundum illud ioan.
XVII, 6: manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo. Nec in hoc terminabatur eius intentio ut illi soli deitatis haberent notitiam, sed ut per eos divulgaretur in mundum universum, unde postea subdit: ut mundus credat quia tu me misisti. Quod quidem per apostolos et successores eorum continue agit, dum ad dei notitiam per eos homines adducuntur, quousque per totum mundum nomen dei sanctum et celebre habeatur, sicut praedictum est Mal. I, V. 11: ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda.
Ut igitur id quod inchoatum est, ad consummationem perveniat, petimus dicentes: sanctificetur nomen tuum.
Quod, ut Augustinus dicit, non sic petitur quasi non sit sanctum dei nomen, sed ut sanctum habeatur ab omnibus, idest, ita innotescat deus, ut non aestimetur aliquid sanctius. Inter alia vero indicia quibus sanctitas dei manifestatur hominibus, evidentissimum signum est sanctitas hominum, qui ex divina inhabitatione sanctificantur.
Ut enim Gregorius Nyssenus dicit, quis est tam bestialis, qui videns in credentibus vitam puram, non glorificet nomen invocatum in tali vita? secundum illud quod apostolus dicit I Cor. XIV, 24: si omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus; et postea subdit: et ita cadens in faciem, adorabit deum, pronuntians, quod vere deus in vobis sit. Et ideo, sicut chrysostomus dicit, in hoc quod dicit, sanctificetur nomen tuum, rogare etiam iubet orantem per nostram glorificari vitam, ac si dicat: ita fac nos vivere, ut per nos te universi glorificent.
Sic autem per nos deus sanctificatur in mentibus aliorum, inquantum nos sanctificamur per ipsum: unde dicendo, sanctificetur nomen tuum, optamus, sicut dicit Cyprianus, ut nomen eius sanctificetur in nobis. Quia enim christus dicit, sancti estote, quia ego sanctus sum, id petimus ut qui in baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseveremus.
Quotidie etiam deprecamur ut sanctificemur, ut qui quotidie delinquimus, delicta nostra sanctificatione assidua purgemus.
Ideo autem haec petitio primo ponitur, quia, sicut chrysostomus dicit, digna est deum deprecantis oratio nihil ante patris gloriam petere, sed omnia laudi eius postponere.