3. Psalmus hunc titulum habet, id est hanc inscriptionem:
Psalmus ipsi David, quarta sabbatorum
1192 Sic Mss. At Edd. hic,
sabbati: deinceps vero conveniunt cum Mss.
. Docturus est psalmus iste patientiam in laboribus justorum: contra iniquorum felicitates patientiam docet, patientiam aedificat.
Hoc habet totus a capite usque in finem. Quare ergo talem habet titulum,
in quarta sabbati? Una sabbati, dies dominicus est; secunda sabbati, secunda feria, quem saeculares diem Lunae vocant; tertia sabbati, tertia
feria, quem diem illi Martis vocant. Quarta ergo sabbatorum, quarta feria, qui Mercurii dies dicitur a Paganis, et a multis
Christianis: sed nollemus; atque utinam corrigant, et non dicant sic. Habent enim linguam suam qua utantur. Non enim et in
omnibus gentibus ista dicuntur: multae gentes aliae atque aliae aliter atque aliter vocant. Melius ergo de ore christiano
ritus loquendi ecclesiasticus procedit. Tamen si quem forte consuetudo traxerit, ut illud exeat ex ore quod improbat corde,
intelligat illos omnes, de quorum nominibus appellata sunt sidera, homines fuisse, nec ex eo esse coepisse ista sidera in
coelo, ex quo illi coeperunt: et ante ibi fuerunt; sed per beneficia quaedam mortalium mortalia, illi homines pro tempore
suo, quia plurimum potuerunt et eminuerunt in hoc saeculo, cum chari essent hominibus, non propter vitam aeternam, sed propter
commodum temporale, deferebantur eis divini honores. Veteres enim saeculi decepti
1192 Sic Am. et Mss., paucis exceptis qui habent,
a saeculo decepti. At Er. et Lov.,
Veteres enim vates decepti.
, et decipere volentes, in eorum adulationem qui sibi aliquid secundum amorem saeculi praestitissent, sidera ostendebant in
coelo, dicentes quod illius esset illud sidus, et illud illius: homines autem qui antea non aspexerant, ut viderent quia ibi
erant et illa sidera antequam nascerentur, decepti crediderunt; et concepta est opinio vanitatis. Hanc opinionem erroris diabolus
confirmavit, Christus evertit. Nos ergo secundum quod loquimur,
quarta sabbatorum quartus dies intelligitur a die dominico. Attendat itaque Charitas vestra quid sibi velit iste titulus: hic grande mysterium,
et revera occultum. Nam pleraque ipsius Psalmi manifeste sonant, et manifeste movent, et cito intelliguntur; hic autem titulus,
quod fatendum est, habet non parum obscuritatis: sed aderit Dominus, serenabit nubilum, et videbitis Psalmum, et ex fronte
Psalmi cognoscetis eum. In fronte enim habet psalmus iste,
Psalmus ipsi David, quarta sabbatorum. In limine est titulus, in postibus fixus est. Volunt homines titulum cognoscere, et sic domum intrare. Recolamus ergo Scripturam
sanctam in Genesi, primo die quid sit factum; invenimus lucem: secundo die quid sit factum; invenimus firmamentum, quod appellavit
Deus coelum: tertio die quid sit factum; invenimus
1193 speciem terrae et maris, et segregationem, ut omnis congregatio aquarum vocaretur mare, te arida vocaretur terra. Quarto
die, luminaria fecit Deus in coelo (Gen. I, 3-19) ; solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis (Psal.
CXXXV, 8, 9) : hoc quarto die fecit. Quid sibi ergo vult quod de quarto die accepit Psalmus titulum; in quo psalmo docetur
patientia adversus felicitates malorum, et labores bonorum? Habes Paulum apostolum dicentem sanctis fidelibus roboratis in
Christo: «Omnia facite sine murmuratione et disceptatione; ut sitis irreprehensibiles, et sinceres
1193 Sic Am. Er. et nostri omnes Mss. At Lov.,
sinceri.
, immaculati filii Dei in medio nationis tortuosae et perversae, in quibus apparetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae
habentes» (Philipp. II, 14-16) . Similitudo de luminaribus data est ad sanctos, ut sine murmuratione sint in natione tortuosa
et perversa.