First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
258 LITTERAE APOSTOLICAE
poterat neque ipsis honestius esse neque Nobis iucundius. - Septembri igitur mense coram fuit legatio Coptorum, ex variis nationis ordinibus, ipso Venerabili Fratre praeeunte, delecta. Ab ea perlibentes cognovimus praeclare affirmatum quo studio, qua reverentia, qua obtemperatione erga hanc beatissimi Petri Ca- thedram, nomine etiam suorum civium, affecti essent : permo- vitque intimos paternae caritatis sensus, qua ipsi fiducia suis item rebus ac dissidentium fratrum exposcerent a Nobis et ex- pectarent ampliora praesidia. Atque illud praecipuum fore signi- ficaverunt, magisque et humillimis precibus flagitarunt, si decreto auctoritatis nostrae Hierarchia catholica et Patriarchalis dignitas apud Aegyptios instaurata resurgeret. - Aequam afferri et non inopportunam postulationem plus una persuasit causa. Constat enim rei catholicae progressus non exiguos quotidie per Aegy- ptum haberi ; clericos et sacerdotes nativos, quod plurimum interest, numero augeri; scholas iuventutis similiaque rectae institutionis subsidia multiplicari; vigere acrius in animis reli- gionis amorem et cultum, atque fructus consentaneos largius provenire. In quo alacrem cleri operam valde quidem iuvant et sustinent nonnullae Religiosorum Familiae : ac sua debetur laus Franciscalibus, qui iam diu per ea loca elaborant, suaque debetur Alumnis Societatis Iesu et Missionalibus Lugdunensibus, quos Nosmetipsi auxilio submittendos curavimus. - Iamvero si Hierarchia in eis vel partim renovetur certique praeficiantur pastores, ex maiore ipsa atque expeditiore vigilandi providen- dique facultate, multiplex profecto utilitas in clerum ac populum dimanabit. Patriarchalis porro dignitas optime valitura est, tum amplitudine sua ad decus ecclesiae Coptae catholicae in opi- nione relevandum, tum ingenita vi ad vincula fidei et fraterni- tatis in omni ratione obstringenda. - Nos autem re tota medi- tate perpensa eademque deliberata cum Consilio seu Commis- sione Cardinalium S. R. E., quam ad reconciliationem dissiden- tium cum Ecclesia fovendam iussimus Nobis adesse, ei ipsi Coptorum postulationi obsecundare censuimus.
Itaque ad maiorem divini Nominis gloriam, ad fidei sanctae et communionis catholicae incrementum, Nos ex certa scientia motuque proprio ac de plenitudine apostolicae potestatis, Pa- triarchatum Alexandrinum catholicum restituimus et pro Coptis constituimus; eique ac singulis qui ipsum obtenturi sint, ho- nores omnes, privilegia, praerogativas, nomina, omnemque po-