CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Tres articulos Henrici refutat. Primo est, quod dum intellectus ut nudus consideratur et conversus supra intellectum formatum notitia simplici, formatur ab eo notitia genita. Hanc rejicit, quia cum conversio sit suppositorum, si esset Filii, essent duae personae ante generationem. Si Patris tunc ejus intellectus formaretur notitia genita, quia est passum proportionatum respectu intellectus formati ut objecti praesentis.
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Primus est, quod quando intellectus ut nudus, conversus supra intellectum formatum notitia simplici, formatur ab eo notitia genita, hoc improbo sic :
Intellectus non convertitur nisi . ut est in aliquo supposito, quia conversio ponitur actio, et actiones sunt suppositorum. Tunc quaero cujus suppositi vel cujus personae est, ut convertitur super intellectum formatum? quia si ut convertitur est personae Filii, et praecedit per te ista conversio generationem Verbi; ergo ante generationem Verbi sunt duae personae, quod est haereticum.
Si autem (b) ut convertitur super intellectum formatum, est ipsius Patris, tunc arguo sic : Cujus est ut convertitur, ejus est ut notitia genita formatur, ut probabo; igitur intellectus ut est Patris, formatur notitia genita: ergo notitia genita est ipsius personae Patris, quia cujus personae est intellectus ut formatus, ejusdem est notitia qua formatur.
Assumptum (c) probandum probo sic : cujus est ut convertitur super intellectum formatum, ejus est ut habet intellectum formatum pro objecto actu praesente; ergo ejus est ut ab illo objecto formatur. Probatio hujus consequentiae: Passivum proportionatum, dispositum et approximatum activo sufficienti, proportionato, natum est immediate perfici ab illo activo, per Philosophum 9. Metaph. cap. 4. quoniam autem possibile, etc Tunc enim est aliquid in potentia proxima, quando nihil oportet addi, subtrahi vel minui, ad hoc quod actus insit. Intellectus autem (d) nudus ut conversus, et habens intellectum formatum ut objectum praesens, est passivum dispositum proportionatum et approximatum intellectui formato ut objecto sufficienter activo: ergo intellectus nudus ut conversus, nulla facta variatione circa ipsum esse subsistentiae vel cujuscumque entitatis, ut sic formatur notitia genita, et sic probatur prima consequentia.
(e) Hic posset poni una responsio quod intellectus nudus, videlicet de quo formatur notitia genita, communicatur Filio per actum producendi notitiam genitam, per hoc quod de seipso actualiter formatur illa notitia, sive ex hoc quod est quasi materia informata notitia genita, habet esse in persona genita.
Sed contra istam responsionem sunt duo argumenta prima, quae ponentur distinctione 5. quaest, ultima contra opinionem de quasi materia, quae ibi specialiter improbabitur.
Si per conversionem nihil intelligitur esse in intellectu, quod non intelligeretur ibi esse non intellecta conversione; igitur conversio nihil est ibi. Si autem aliquid intelligitur esse in intellectu, quod sine ipsa non intelligeretur, quaero quid ? non praesentia objecti, non perfectio potentiae, non tandem determinatio potentiae ad actum vel exercitium actus, sicut aliqui
ponunt voluntatem in nobis convertere intelligentiam ad memoriam, patet quod voluntas non convertit ad gignilionem Verbi divini. Item conversio ista non est actio quae est operatio, quia non intellectio, nec volitio, nec est actio productiva alicujus.