In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Secundo quoeritur, etc. Hanc quaestionem moverunt Episcopi Hispaniae ; ad quam respondet Melchiades: Quoesistis, inquit, utrum majus esset Sacramentum manus impositio Episcoporum, aut Baptismus ? Scitote utrumque magnum esse, etc. ubi praefert Confirmationem inquantum a majoribus, scilicet Episcopis tantum fieri potest, non a minoribus; praefert ex altera parte Baptismum, quoad effectum salutis, quem praeveniente morte solus sine Confirmatione potest dare, non e contra.
In his duobus stat resolutio Doctoris Baptismum excedere ex perfectione finis et universalitate effectus (quia dat vitam, delet peccatum et poenam, minuit fomitem, etc.) Confirmationem, quae tantum dat augmentum gratiae, et cujus finis particularis est, nempe dare robur ad professionem fidei susceptae in Baptismo ; Baptismus autem gratiam, et auxilia universalia ad observantiam legis. Secundo dicit excedere Confirmationem, quia ex digniori ministro perficitur. Videatur etiam Eucherius. Lugdunensis homilia in die Pentecostes, in qua pulchre utriusque comparationem et fructum explicat.