QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Potentiam et actum opponi relative, sed non mutuo, ratio est, quia putentia dicit ordinem ad actum, sicut scientia ad scibile, sed non e contra. Tria objicit. Ad primum, explicat an potentia dicatur ad actum in potentia vel in actu. Ad secundum, an dicat relationem actualem vel potentialem. Ad tertium, potentiam, qua anima est creabilis, fundari in ipsa circa quod movet, et solvit optimas difficultates.
Ad secundam quaestionem dicendum, quod relative aliqua opponi, potest dupliciter intelligi, vel mutuo scilicet quod utrumque habet habitudinem per se ad alterum, vel non mutuo. Non primo modo opponuntur actus et potentia, quia cum talia sint simul natura et definitione, sequeretur tunc, quod actus non esset prior ratione quam potentia: nec ratio potentiae sumeretur ab actu magis, quam e converso, quod est contra Aristotelem in isto 9. cap. 7. t. c. 13. Secundo modo opponuntur, nam supponendo significatum nominis, patet quod potentia sic sumpta dicit ordinem ad actum, et ille ordo essentialiter est respectus ad actum: habens ergo respectum essentialiter ad aliud, inquantum hujusmodi, illi alii non opponitur, nisi relative. Sed hoc non est e converso, quia ratio actus est absoluta, ut probatum est ex intentione Philosophi. Exemplum autem, quomodo potest per se esse relatio ad aliquid absolutum, patet secundum Philosophum in 5. c. de ad Aliquid, t. c. 20. de scientia, quae essentialiter refertur ad scibile, non e converso ; ergo scibile est absolutum, inquantum ad ipsum est relatio scientiae. Non enim idem est referri, et relationem terminare; imo ubi concurrunt in eodem, videntur per accidens conjuncta, sicut in relativis mutuis, licet hoc ibi sit dubium. Ita posset dici creaturam referri ad Deum, sine omni correlatione in Deo correspondente relationi creaturae.
Sed circa istam potentiam Metaphysicam, ut opponitur actui, primo dubitatur, quia si dicit ordinem ad actum, vel ad actum in potentia, vel ad actum in actu; primo modo non, quia tunc esset processus in infinitum, quia actus in potentia ad quid, aut sic, aut sic: nec secundo modo, quia ad actum in actu non est potentia, tunc enim simul idem esset in actu et in potentia, et ita illa non opponerentur, quod negatum est. Item secundo, si potentia dicit relationem, aut ergo actualem, aut potentialem: non actualem, quia terminus ejus non est in actu, et relatio non est sine termino ; nec potentialem, quia tunc esset potentia ad potentiam, et sic in infinitum. Item tertio, si potentia est relatio ; ergo fundatur in aliquo: non in materia, nec in forma, quia jam esset potentia naturalis, ut patebit in quaestione sequenti. Nec videtur aliquod aliud ens posse dari in quo fundetur, si in non ente fundetur: ergo est non ens, quia relatio non est magis ens suo fundamento.
Ad ista, intelligendum quod potentia Metaphysica praecise sumpta, scilicet ut abstrahit ab omni potentia naturali, fundatur praecise in essentia, quae dicitur possibilis esse, et est ordo illius essentiae ad esse, tanquam ad terminum, sicut in essentia animae Antichristi fundatur potentia ad suum esse. Ista autem potentia, quae est inter duo, utrumque illorum potest denominari ; unum ut quasi subjectum, aliud ut quasi terminus. Quemadmodum dictum est in 7. quod aliter est ista vera : materia generatur, et aliter haec : compositum generatur, quia prima ut forma denominat subjectum, secunda ut via denominat terminum. Sic in proposito, et fundamentum est possibile, potentia fundata in ipso; et terminus est possibilis eadem potentia, quia eadem est ad ipsum terminum. Sed propriissime et completissime dicitur totum, quando dicitur essentia est possibilis esse, sive potest esse, quia tunc exprimitur habitudo amborum. Unde haec propositio: possibile est hoc esse, plus explicat quam illa : hoc est possibile, quia prima includit fundamentum et terminum. Per hoc ad argumenta.
Ad primum, quando quaeritur, aut ad actum in actu, aut ad actum in potentia, dico quod utraque pars disjunctivae est distinguenda secundum compositionem et divisionem, et in neutro sensu est verum, quod potentia est adactum in actu, quia tunc idem simul esset in potentia, ut terminus potentiae, et in actu. In sensu etiam compositionis falsum est, quod potentia est ad actum in potentia, ita scilicet quod terminus potentiae intelligatur hoc totum, actus in potentia; nunquam enim terminus relationis est per se compositum ex termino et relatione, sicut per se terminus paternitatis non est filius patris, sed filius. In sensu autem divisionis est verum, quod potentia est ad actum in potentia, hoc est, quia actus est in potentia. Et cum arguitur contra hoc de processu in infinitum, dico quod potentia est ad actum, quia est in potentia eadem, quae est ad ipsum, non alia, sicut eadem dicitur possibilis, non alia. Et si quaeritur ista potentia ad quid? aut ad actum in actu? aut ad actum in potentia? Dico, quod ad istum eumdem actum, qui est in potentia, ista eadem replicata voce tenus, quamvis nunquam est nisi una potentia, et unus actus.
Ad secundum dicendum, quod potentia est relatio, nec potentialis, nec actualis, sed talis, quae est ipsa potentialitas; est tamen potentialis in termino suo, qui est potentialis formaliter, non nisi illa eadem potentialitate. Ad tertium dicendum, quod potentia, qua anima creanda potest esse, fundatur in ipsa anima creanda, nec requiritur subjectum actu existens, cum non sit accidens actuale.
Et concedendum est, quod illud quod fundatur in non existente, non est existens; nec in potentia est aliquid existens, quia tunc esset actus vel in actu. Sed quare ponitur potentia esse aliquid, cum non sit existens, nec aliqua ratio concludat entitatem aliquam convenire non existenti, et eodem modo de fundamento ejus? Anima enim illa nihil est antequam creatur, alias non crearetur. Item, non videtur nisi relatio rationis, quatenus intellectus potest concipere essentiam,quaenon existit,in ordine ejus ad existentiam. Ad primum potentiae activae cuicumque necessario videtur ponere aliquid possibile correspondens, quia respectu ejus, quod non est in se possibile, nulla est potentia activa: Deus autem est creativus antequam creet, ergo creabile est possibile creari, non tantum potentia Logica, quia illa quantum est de se posset esse sine activa, ut dictum est prius: propter hoc ergo ponitur ista potentia Metaphysica in essentia possibili, aliqua entitas qualis non est in Chimera. Sed de fundamento ejus, qualem entitatem habet antequam existat, difficultas est magna, nec hic pertractanda, forte enim videretur diffusius et prolixius principali. Ad secundum dicendum, quod non omnis relatio, quae est in objecto intelligibili, non habente aliquod esse existentiae nisi in intellectu, est relatio rationis ; sicut nec est relatio rationis, relatio finis, quae inest alicui intento, quando illud non habet aliquam existentiam extra intentionem intendentis. Sed ista sola est relatio rationis, quae causatur in objecto actu intellectus comparantis illud ad aliud, sicut est relatio universalis. De hoc amplius in 5. cap. de ad Aliquid. Potentia autem prius naturaliter inest objecto, quam ipsum comparetur ad esse ab intellectu. Non enim quia intellectus creatus comparat ad esse, ideo potest esse, sed quia potest esse, ideo est verus intellectus. Et exemplum convenientissimum est de prioritate temporis, quae omnino videtur similem relationem importare, sicut potentia. Nam utraque de ratione sui requirit, ut quando relatio talis est ad terminum, terminus non existat; nec tamen prioritas est tantum relatio secundum rationem causata in aliquo ab intellectu considerante, et comparante ipsum ad aliud, quod est posterius tantum secundum rationem.