REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia tenens actum peccati non esse a Deo, sed totaliter a voluntate creata, suadetur ex Scriptura, Patribus, Commentatore, et quatuor rationibus, quam tenent Durand. et Aureol. hic. Probabilem aiunt Altis. lib. 2. Sum. tract. 45. q. 4 eamque tenuerunt Pelagius, et sequaces, ut refert Staplet. lib. 4. de Justif.
Ad primam quaestionem, dico quod actus substratus est aliquomodo a Deo. Illud probo, quia omne ens positivum, vel est ex se, vel ab alio ; iste actus est quid positivum, et non est ex se (si esset necesse esse ex se) ; igitur est ab alio ; sed omne positivum, quod est ab alio, vel est a primo immediate, vel aprimo mediante causa secunda.
Item, dare eleemosynam potest esse peccatum, et potest esse actus meritorius ex diversis circumstantiis ; igitur idem actus in specie naturae potest esse in operatione meritoria et demeritoria ; igitur habet eamdem causam in esse naturae ; sed substantia actus meritorii est a Deo ; igitur et substantia actus demeritorii.
Secundo est declarandum quomodo est a Deo, vel ut a causa immediate agente, vel quia immediate est a voluntate, quae immediate est a Deo, et sic mediate est iste actus a Deo. Dicitur quod utrumque potest sustineri. Primo potest dici quod voluntas est immediate a Deo, et ipsa est totalis causa immediata actus. Hoc patet per auctoritates Ecclesiast. 11. Ab initio fecit Deus hominem, et dimisit eum in manu consilii sui, hoc est, dimisit voluntatem sibi, ut eligat quod placuerit, ignem vel aquam, mortem vel vitam ; igitur videtur quod voluntas sit tota causa immediata. Deus tamen conservat voluntatem, et coagit per influentiam generalem cuicumque actui, quem voluntas eligit.
Item, Augustinus 7. de Civitat. Dei, cap. 30. Sic Deus res adminis trat, ut proprios motus agere sinam
Item, idem videtur de intentione Anselmi de Concordia praedest, et gratiae part. 1. et 2.
Item, Commentator 9. Metaphysic. comm. 7. dicit contra istos, qui non ponunt res naturales habere actiones totales, quod convenit illis dicere quod nullum ens habeat actiones proprias, et per consequens neque essentias, quod relinquit prol impossibili.
Idem probatur per rationes. Primo ex libertate voluntatis, quia causa libera habet in potestate sua effectum ; sed si Deus est immediate causa volitionis, voluntas non est libera respectu volitionis, quia nulla causa habet in potestate sua actura, quando ad hoc quod habeat actum, requiritur alia causa, cujus motio non est in potestate sua. Sed motio voluntatis Dei non est in potestate voluntatis creatae ; igitur si ipsa est immediate causa, non eiicietur volitio libere in voluntate creata.
Secundo, arguitur ex contingentia : Nullus effectus evenit contingenter propter indeterminationem causae, quae sequitur determinationem causae prioris ; sed si istae duae voluntates causent immediate volitionem, voluntas creata sequitur determinationem causae primae, et non e contra ; igitur cum ipsa sit determinata ab aeterno, nihil contingenter eveniet propter liberum arbitrium creatum.
Tertio arguitur ex ratione peccati: Si duae causae causent effectum aliquem immediate, ut principalior, et minus principalis, principalis prius naturaliter causabit, licet simul tempore ; igitur Deus prius natura causabit causationem suam producendo volitionem quam voluntas creata suam. Quaero igitur in isto priori, aut causat rectitudinem in voluntate mea, aut non ? Si sic, tunc non potest voluntas mea causare contrarium, quia causa prior fortior est. Si non causat in illo priori rectitudinem ; igitur voluntas mea non potest in secundo instanti naturae causare rectitudinem, quia si ipsa est immediate ab utraque causa, prius naturaliter causabit causa principalior quam minus principalis.