CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ista opinio ponit tres articulos. Hic Doctor primo improbat istam conclusionem, quod intellectus ut nudus, conversus super intellectum formatum notitia simplici,formetur ab eo notitia genita. Ut clarius dicam hanc conclusionem, contra quam arguit Doctor, notitia genita sive Verbum in divinis formatur, sive producitur ab intellectu Patris ut informato notitia simplici, et hoc ut intellectus nudus prius convertitur super seipsum formatum, et talis notitia genita recipitur in intellectu nudo.
Contra hanc arguit Doctor ibi: Hoc improbo sic. Nam intellectum converti super seipsum formatum notitia simplici est ipsum se intelligere ut habentem notitiam simplicem, et hoc cum dicat actionem erit alicujus suppositi. Quaerit modo Doctor quod est illud suppositum, quod actione sua convertit se super intellectum formatum notitia simplici. Certum est quod non est suppositum Filii, patet, quia esset Filius ante Filium, nam ista conversio super intellectum formatum notitia simplici praecedit generationem Filii, ut supra patet; ergo si intellectus ut in Filio sic convertitur, tunc erit Filius ante Filium.
(b) Si autem ut convertitur super intellectum formatum est ipsius Patris, tunc arguo sic : Cujus est, etc. Tota ista ratio in hoc consistit: Si Pater mediante intellectu nudo convertitur super intellectum formatum notitia simplici scilicet ut productivum notitiae genitae, productivum dico ipsius notitiae genitae de intellectu nudo per impressionem ipsius notitiae genitae in intellectu nudo. (Nam proprie producere de aliquo per impressionem producti in illo, est ipsum productum formaliter inesse illi de quo producitur, sicut de materia ligni producitur forma ignis, et recipitur formaliter in illa materia) est ipsum intellectum nudum, ut in Patre formaliter existentem suo modo recipere illam notitiam genitam productam ab intellectu formato notitia simplici, quod in simili patet. Si enim intellectus meus pure passive se haberet ad A objectum ut activum, tunc intellectus meus reciperet notitiam illius objecti A tanquam a causa productiva illius notitiae, et sic intellectus meus informaretur tali notitia, et per consequens esset formaliter intelligens per illam notitiam in intellectu meo receptam. Sic est in proposito, si intellectus Patris ut Patris habeat intellectum formatum notitia simplici, ut productivum illius notitiae, imprimendo illam in intellectu Patris ut Patris ; ergo Pater formaliter haberet in se illam notitiam, et persona Filii esset formaliter in Patre, et per consequens Pater esset formaliter Filius, sicut paries habens formaliter albedinem est formaliter albus: et hic est sensus totius litterae. Hanc tamen ut darius intelligatur expono de verbo ad verbum.
Tunc arguo sic : Cujus est ut convertitur, id est, cujus suppositi est intellectus nudus, ut convertitur super seipsum formatum notitia simplici. Sequitur ejus est ut notitia genita formatur, id est, intellectus nudus est ejusdem suppositi, inquantum ille intellectus tali notitia genita formatur. Ista propositio sic declarata probatur a Doctore ibi.
(c) Assumptum probandum, probo sic : Cujus est ut convertitur, etc. id est, cujus suppositi est, ut intellectus nudus convertitur super intellectum formatum, ejusdem suppositi est intellectus nudus ut habet intellectum formatum pro objecto actu praesente, ergo ejus est ut ab illo objecto formatur, id est, ergo ejusdem suppositi est intellectus nudus ut ab illo objecto, id est, ab illo intellectu formato notitia simplici, informatur scilicet notitia genita.
Sequitur : Probatio hujus consequentiae, videlicet quod ejusdem suppositi est intellectus nudus ut ab illo objecto formatur, quia passivum proportionatum, dispositum, etc.
(d) Sequitur parum infra : Intellectus autem nudus, etc. Hoc patet per Henricum ubi supra, qui vult quod intellectus nudus, praemissa conversione, sit passivum naturale respectu notitiae genitae. Et ideo intellectus formatus notitia simplici est activum naturale, imprimens notitiam genitam in intellectu nudo converso.
Sequitur: Ergo intellectus nudus ut conversus, nulla facta variatione circa ipsum esse subsistentiae, id est, circa ipsum suppositum subsistens, vel cujuscumque entitatis, ut sic formatur notitia genita. Cum ergo intellectus nudus ut est Patris, convertatur super intellectum formatum, ut passivum ad activum a quo recipit notitiam genitam; ergo in Patre erit formaliter notitia genita, et sic Pater formaliter erit filius. Patet consequentia, quia si in homine est formaliter quantitas, et albedo sit formaliter in quantitate ; ergo homo erit formaliter albus, sic in proposito.
(e) Hic posset poni una responsio, quod intellectus nudus, per hoc quod de seipso actualiter formatur illa notitia, sive ex hoc quod est quasi materia informata notitia genita, habet esse in persona genita. Sed nota, quod haec responsio non evacuat argumentum Scoti, quia si intellectus ut nudus convertitur ad intellectum formatum notitia simplici, quaero cui personae convenit iste actus conversivus, aut personae Filii, aut Patris ? et arguo ut prius argutum est in argumento praecedente. Sed si absolute diceret, quod intellectus nudus, ut de quo formatur notitia genita, sive ut suo modo recipiens notitiam genitam sive se habens quasi materiam est Filii, id est, quod ut est Filii habet illam notitiam, non loquendo de illa conversione intellectus nudi super intellectum formatum, si ergo Henricus sic intelligat dicit Doctor ibi : Sed contra istam responsionem sunt duo argumenta prima quae ponentur, dist. 5. quaest, ult. etc. vide ibi diffuse probat, quod essentia sive intellectus divinus tantum habetur in Filio ut terminus formalis generationis: ergo non potest ibi esse ut materia, nec quasi materia, et per consequens ut in Filio non formatur notitia genita, quia ut sic, haberet rationem materiae vel ut quasi materiae, quod est impossibile, ut probat Doctor hic, et hoc idem in 27. distinctione hujus quaest. 1.