In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Sacramentum Confirmationis secundum quid perfectius Baptismo, sed hoc simpliciter esse perfectius.
Respondeo, quando aliquid includit, vel praesupponit aliud, illa possunt comparari, vel secundum illud, quod praecise pertinet ad utrumque, vel secundum illud, quod secundum ponit praesupposito primo. Et quidem secunda comparatio non est per se, quia sic universaliter secundum excedit primum, sicut duo bona excedunt alterutrum eorum. Sed prima est per se, quia est secundum praecisas rationes comparatorum Et hoc modo dico, quod baptismus est simpliciter nobilius Sacramentum, loquendo de nobilitate Sacramenti penes finem principalem Sacramenti, qui est collatio gratiae ; nam ad majorem gratiam, et ad plures effectus simpliciter nobiles confertur Baptismus quam Confirmatio. Loquendo tamen secundum aliam comparationem, Confirmatio multum addit Baptismo.
Potest etiam dici secundum quid Confirmatio nobilior, ratione ministri, quia a nobiliori ministro confertur: sed non est hoc simpliciter propter ejus nobilitatem, sed propter Baptismi majorem necessitatem; iste pluribus ministris conceditur, ista non, nisi specialibus. Ex hoc ultimo de nobilitate secundum quid, patet ad argumentum oppositum.