QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Probabile, potentiam esse tens rationis, et divisionem entis in potentiam et actum non esse realem, quod certum esse debet in doctrina Aristotelis requirentis extrema realia, et realiter distincta ad relationem realem, de quo fuse Doctor 1. d. 31. Explicat optime potentiam objectivam seu ad actum simpliciter, et subiectivam seu ad actum secundum quid, de quo vide ipsum 2. d. 12. q. 1. et utramque dividit in varia membra, quia alia est permanens, alia successiva, alia substantialis, ut materiae ad formam, alia accidentalis, ut subjecti ad accidens, et singula clare explicat. Item, alia est propinqua quae una mutatione, et alia remota quae pluribus reducitur ad actum. Item, alia est potentia primo, ut quando totum est formabile illo actu ad quem est potentia ; alia non primo, ut quando solum pars ejus formabilis est, ut potentia hominis ad scientiam. Rursus haec actuatur quandoque altera parte manente, ut in exemplo ; aliquando altera non manente, ut potentia ignis ad formam aquae.
Aliter dicitur, quod ens in potentia, simpliciter est non ens, et per consequens relatio fundata in ipso' est tantum rationis; et divisio entis per ens in actu, et ens in potentia, est quasi divisio per contradictionem, non simpliciter, quia tunc ens in potentia converteretur cum non ente, et diceretur de impossibili, sed sicut privatio non plus entitatis dicit quam negatio, licet sit negatio contracta ad subjectum. Et ideo divisio per habitum et privationem, est per contradictionem quamdam, sic in proposito, ens in potentia nihil formaliter dicit, nisi non ens quoddam, cui scilicet potest succedere ens: et intelligitur quasi idem ens sibi succedere, quasi primo fundet potentiam, deinde sit terminus potentiae, quod non est nisi secundum intellectum concipientem idem. Nam quando nihil est in re, non est idem, nec aliud, quia illae sunt differentiae entis: sic ergo potentia, quae est differentia entis, inquantum intelligitur, determinat sibi pro fundamento essentiam intellectam, quae eadem postea est: non entitas autem, nec in re, nec in intellectu aliquod subjectum sibi determinat. Et pro tanto videtur ens in potentia magis ens quam negatio entis, sicut privatio videtur magis ens quam negatio. Unde privatio ponitur terminus motus naturalis, negatio non. Sic enti in potentia intelligitur succedere ens, sed non sic non enti absolute, secundum illos, qui ponunt essentiam nullam habere entitatem omnino, nisi quando existit actu. Videtur haec via secunda probabilis, et maxime si ponat essentiam et esse non differre nisi ratione; tunc enim videtur necessario concedendum, quod potentia essentiae ut fundamenti, ad esse ut ad terminum, non potest esse nisi relatio rationis, quia non est inter distincta nisi ratione tantum, sicut identitas. Secundum viam istam, et argumenta superius mota scilicet secundum et tertium, et etiam duo postea inducta contra responsiones ad illa, et quartum argumentum principale ad quaestionem non habent difficultatem, nec restat nisi respondere ad illud de creatione. Diceretur, quod illa est relatio rationis, et sufficit quod sibi correspondet relatio rationis. Si arguitur de agente naturali in quo est relatio realis ad effectum productum, et eadem praecessit ad productionem, diceretur quod non aliter eadem, nisi sicut ens in potentia, et ens in actu sunt idem juxta modum praeexpositum.
Ulterius, ad ampliorem notitiam habendam de potentia, ut est differentia entis ad intellectum multorum, quae dicuntur de potentia, et in isto 9. et alibi, a Philosopho, sciendum est quod illa non dividitur in potentiam ante actum et cum actu, quia opposita est actui, et ita nulla est cum actu, sed tantum ante actum. Nec dividitur secundum quod est termini, et secundum quod est fundamenti, ut primo modo dicatur objectiva, secundo modo subjectiva, quia eadem est potentia subjectum et terminum diversimode denominans, secundum quod dictum est supra. Sed cum potentia dicat ordinem alicujus in quo est ad actum, secundum quod talis ordo variatur, distinguitur et proportionabiliter potentia. Habitudo autem potentiae ad actum, quaedam est ad actum formalem respectu illius in quo est potentia, quaedam non. Et de hac secunda dicetur infra quaest. 4. ad primum argumentum. De prima nunc est dicendum. Cum autem omnis actus formalis sit esse, extendendo esse, et esse aliquod potest esse alicujus, vel , simpliciter, vel secundum quid; , sive proprium, vel sive non proprium, sed quasi extrinsecum, sed haec erit primaria divisione duplex potentia: quaedam adesse proprium, et simpliciter illius quod est in potentia: et alia ad esse extrinsecum quasi et secundum quid illius, quod est in potentia ad illud esse. Prima est cujuscumque essentiae substantialis vel accidentalis ad primum esse, et fundatur in illa essentia, cujus est illud proprium esse; ita enim essentia accidentis vel albedinis, est in potentia ad proprium esse suum, sicut essentia animae creandae est in potentia ad suum esse. Et haec propriissime est differentia entis, et potest dici potentia objectiva, quatenus totum est in potentia ad existentiam, et non in actu, tam subjectum ejus quam terminus, et de hac locum habent tria dubia superius mota et soluta. Secunda non est cujuslibet entis, quia non est nisi illius, quod praeter esse proprium natum est recipere aliud esse ab alio; et ita quando non habet illud, est in potentia ad illud, verbi gratia, corpus non album est in potentia, ut sic, non simpliciter, sed ut sit album, quod est esse ejus secundum quid, et extrinsecum. Et ita potest dici subjectiva, et sic intelligendo, subjectiva potentia et objectiva potentia, non sunt una potentia diversimode considerata, sed duae, quia in duobus, licet ad eumdem terminum, ac per hoc, non ita duae, sicut secundae objectivae sunt duae. Alia quippe est potentia in albedine futura, fundata ad proprium esse suum: et alia in corpore ad illud idem esse, non ut suum esse, scilicet corporis, nisi quasi secundum quid et extrinsece. Prima potentia sive passiva, non dividitur in essentialem et accidentalem, nec propinquam et remotam, quia in quacumque essentia non existente est aeque propinqua, et aeque essentialis potentia ad proprium esse, aeque dico proportionaliter. Sed dividitur illa potentia in potentiam, quae est ad actum purum, et quae est ad actum mixtum potentiae. Secundum enim diversitatem essentiarum potentia est ad actum diversimode recipiendum: quandoque simul totum, sicut essentiae permanentium natae sunt recipere esse: quandoque successive, ita quod semper cum actu terminante potentiam, stet potentia ad ulteriorem actum, sicut in successivis, ita quod ibi nunquam potentiae simul succedit actus oppositus. Hanc divisionem potentiae in 5. cap. hujus. 9. t. c. 11. Aristoteles ponit ibi: aliter autem infinitum, etc.
Secunda potentia, scilicet subjectiva dividitur etiam secundum modum reductionis primae potentiae ad actum scilicet simul, vel successive, sicut et prima dividebatur. Nam sicut aliqua essentia informans aliam reducitur ad esse proprium simul vel non simul, ita et formatum reducitur ad idem esse quasi participatum. Dividitur autem ita secunda similiter secundum diversos modos, quibus aliquid est informabile illo, quod est in potentia primo modo ; aliter enim materia est informabilis a forma inducenda per generationem, aliter subjectum ab accidente inducendo per motum. Ita quod potentia materiae ad esse communicatum sibi a forma potest dici substantialis, et quia ad esse substantiale in se, et quia illud cujus est illud esse per se, facit unum cum materia, quae est in potentia. Potentia autem subjecti ad esse sibi communicandum ab accidente, potest dici accidentalis, et quia ad esse in se accidentale, et quia illud non facit unum per se cum subjecto, quod est in potentia, ut patet. Item, utraque potentia dicta, dividitur in propinquam, quae scilicet per unum transmutationem reducitur ad actum: et in remotam, quae scilicet non potest reduci in actum, nisi per multas transmutationes medias. Et de illa divisione potentiae tractat Philosophus cap. 6. hujus libri, t. c. 13. Quando autem, etc. Item, aliquid est in potentia prima, quia scilicet ipsum totum est informabile ab actu ad quem est potentia, aliquid non primo, sedper partem, quae sola informabitur. Et haec vel altera manente, et sic homo est in potentia ad scientiam, quae solam animam informabit manente tamen corpore: aut altera parte corrupta, et sic ignis est in potentia ad esse formae aquae sibi communicandum, et hoc corrupta forma ignis. Et istae divisiones quatuor positae potentiae subjectivae possunt se invicem subdividere quandoque, sicut patet intuenti.