REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Refutat dictam sententiam, quia tollit Dei omniscientiam et omnipotentiam. Hic in Report. non adeo firmiter hanc rejicit, ut in alio scripto dist. 37. quaest. 2. num. 8. Alii durius eam censurant.
Tamen alia via videtur concludi per rationes firmiores, quia nisi Deus esset immediata causa volitionis, sequeretur quod Deus non esset praescius futurorum, nec etiam omnipotens. Primum sequitur, quia si Deus videt ab aeterno voluntatem suam determinatam ad hoc, quod debeo in tali nunc talem actum eligere, adhuc indeterminatum est si volo illud facere, ex quo voluntas mea est totalis causa immediata volitionis, et est sibi dimissa, ut eligat hoc, vel suum oppositum libere ; igitur quamquam Deus vidisset aliquem actum venturum ab aeterno, qui tamen possit impediri per liberum arbitrium, omnino esset indeterminatum si hoc contingeret.
Secundo, sequitur quod illa voluntas dicitur omnipotens, non quia facit omnia quae vult fieri, sed requiritur ut omnia quae vult fieri, vel a se, vel ab alio fiant ; sed per istam viam, licet voluntas Dei ab aeterno voluisset hoc fieri, voluntas creata posset eligere contrarium, et ponere illud in effectu.
Item, voluntas creata potest determinare se ad nolle illum effectum ; igitur Deus non posset causare velle contrarium, nisi violentaret voluntatem ; sed hoc includit contradictionem.
Dico igitur quod posset poni quod istae voluntates essent immediate activae respectu ejusdem volitionis, sicut ponentes potentiam esse activam, possunt ponere potentiam et objectum immediate agere, et patrem et matrem in productione prolis. Similiter quatuor sunt causae immediatae ad unum effectum, quia nihil est immediatius in genere causae materialis quam materia, nec in genere causae finalis quam finis, et tamen effectus est uniuscujusque per se ; sic in genere causae efficientis possunt poni duo efficientia immediate in genere suo, quorum unum est nobilius et perfectius, aliud minus perfectum.
Alia opinio similiter potest sustineri, si causa una causat aliam totaliter, et illa in suo ordine sit totalis causa alicujus tertii. Prima causa non est immediate respectu tertii, sicut patet de pluralitate formarum. Prima forma substantialis advenit materiae primae, ita quod ipsa est immediata causa materialis illius compositi ; sed ipsa non est immediata causa materialis illius compositi perfectioris, quia immediate perficitur ab intellectiva corpus organicum. Hoc videtur mihi probabilius, quam quod quaelibet forma substantialis immediate perficiat materiam primam.
Et si argueretur, prima causa plus influit in effectum quam secunda ; igitur magis causat. Dico quod magis causare non est immediatius causare, sed quia causat causam effectus, et per consequens est nobilior quam causa secunda.
Teneo igitur quod volitio est a duabus causis essentialiter ordinatis, sive ordinentur essentialiter, primo modo, vel secundo modo.
Ad primum principale, cum dicitur, voluntas non errat, cum conformatur regulae. Dico quod potest errare, etsi sit conformis in volito, quia sic non est ejus regula. Sed si voluntas creata velit quod voluntas Dei vult eam velle, tunc non errat, quia sic est ejus regula. Unde bona voluntas sibi potest velle patrem vivere, quem Deus tamen vult mori, et mala voluntas filii potest concordare in volito cum bona voluntate Dei volendo patrem mori, quia tunc. non vult quod Deus vult eam velle, si velit idem volitum quod Deus vult.
Ad aliud, concedo quod Deus facit ordinatissime quidquid facit, stante ordine, qui nunc est, tamen actus imperatus non est ordinatus nisi tantum materialiter. Potest enim aliquis habere actum, qui est ordinatus Deo, et sibi inordinatus, tamen voluntati creatae est inordinatus in ratione operationis,: non ratione substantiae actus in se, sed ratione circumstantiarum, quia quantum ad substantiam actus non est ordinatus, nec inordinatus.
Ad aliud, concedo quod aliquis est actus, qui non est malus, nisi quia prohibitus, et tamen non sequitur quod si Deus facit esse, quod faciat eum sub ratione mali ; sed etsi ille actus sit prohibitus voluntati creatae, non tamen est prohibitus voluntati increatae, nec oportet subtrahere actionem suam in actione creaturae. Imo secundum ordinationem suam tenetur coagere cuilibet actioni voluntatis creatae, quamquam talis actio sit prohibita 1 creaturae.
Dices, igitur aliqua esset duplicitas in Deo, quia praecepit unum, et tamen vult contrarium, quia si nollet, prohiberet.
Dico quod sicut praecepit de immolatione Isaac, et voluit voluntate signi, et tamen noluit voluntate beneplaciti, sic prohibet creaturae actus, quos non vult voluntate antecedente, tamen quando voluntas eligit talem actum, coagit sibi.