CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Secundum articulum Henrici, quo asserit intellectum ut informatum notitia actuali elicere notitiam genitam, refutat. Primo, quia secundum Augustinum, Verbum gignitur a memoria, non ab intelligentia. Secundo, productio magis convenit actui primo quam secundo. Tertio, objectum, non actus in nobis gignit cum intellectu verbum. Quarto, Verbum esset immediatius, Verbum intellectionis Patris quam essentiae, et dandum esset prius Verbum declarativum essentiae. Quinto, si actualis intellectio Patris esset producta, produceretur virtute essentiae, vel daretur processus, actus intellectus ante actum intelligendi.
Secundus articulus est, quod intellectus informatus notitia actuali essentiali, est principium activum et elicitivum notitiae genitae. Hoc improbo sic (a): Verbum non gignitur ab intelligentia, sed a memoria, secundum Augustinum 15. de Trinit. cap. 7. ergo licet in Patre concurrant memoria. intelligentia et voluntas, Pater non gignet Verbum formaliter intelligentia ut quo, sed memoria. Ut autem habet notitiam actualem quasi elioitam et ut actum secundum, est in actu intelligentiae, cujus est omne intelligere actuale; ergo ut sic non gignet Verbum, sed ut est in actu memoriae, id est, ut habet objectum intelligibile praesens intellectui suo, in hoc enim intelligitur actus primus quasi praecedens actum secundum, qui est actu intelligere.
Secundo sic : Productio (b) magis convenit actui primo, ut principio productivo quam actui secundo, quia operationes perfectae de ratione sui sunt fines, et non sunt gratia aliorum finium: ergo intellectio, ut est operatio Patris, non est ratio formalis productiva alicujus termini, sed tantum actus primus, cujus virtute elicitur illa operatio, erit principium productivum.
Tertio sic (c) : Si intellectio Patris actualis est ratio formalis producendi Verbum, adhuc objectum ut praesens intellectui Patris, ut habenti rationem memoriae, erit principium prius productivum notitiae genitae, quia in nobis apparet quod illud est natum immediatius gignere quam actus intelligendi: ergo aliquod Verbum prius erit genitum a Patre ut a memoria, quam ut ab ipsa intelligentia noscente.
Confirmatur, quia per te essentia quasi operatur actum intelligendi essentialem in intellectu paterno;ipsa igitur ut praesens intellectui, est sufficiens principium quo, respectu inlellectionis actualis, sed quod non sit quasi principium respectu ejus ut in Patre, hoc est, quia illa intellectio Patris est improducibilis ;igitur respectu notitiae actualis producibilis est ipsa simpliciter principium quo, et ita primum verbum non producetur per notitiam actualem, vel intellectionem actualem Patris, ut per rationem formalem productivam, sed per ipsam memoriam. Praeterea, omnis intellectio, cum ejus esse sit in fieri, habet principium vel quasi principium, cujus esse non sit in fieri, quia alias esset processus in infinitum ; alicujus igitur inlellectionis A objecti, puta primae, necesse est principium vel quasi principium esse tantum memoriam, ita quod non hoc totum, intellectus intelligens, alias ista non esset prima intellectio ; sed omnes intellectiones A, et in intellectu ejusdem rationis sunt ejusdem rationis, quidquid autem est perfectum principium primi in specie, potest esse principium cujuscumque et immediate; igitur memoria perfecta potest esse immediatum principium vel quasi principium omnis inlellectionis A ; igitur memoria Patris potest esse principium immediatum verbi, igitur necessario est.
Contra, igitur non sic memoria Filii ad intelligentiam Filii, sicut memoria Patris ad intelligentiam Patris. Praeterea, verbum (d) est illius immediatius verbum a quo immediatius exprimitur; ergo si ratio elicitiva verbi sit actualis notitia ut in intellectu Patris formato, sequitur quod Verbum sit immediatius verbum intellectionis Patris quam essentiae Patris, quod videtur inconveniens, quia tunc esset aliud prius verbum, quod esset declarativum essentiae Patris immediate.
Vel oportet dicere, quod illa essentia non posset declarari immediate per aliquod verbum, quod videtur inconveniens, cum secundum Augustinum 15. Trinit. notitia formata ab ea re, quam memoria continemus, est verbum, primum objectum memoriae divinae est essentia ut essentia.
Praeterea (e), si actualis intellectio Patris esset genita vel producta, produceretur virtute essentiae, non ut jam cognita, sed ut prior omni cognitione ; hoc patet, tum secundum veritatem, quia alias esset processus in infinitum in actibus intelligendi, quia semper erit dare actum intellectus ante actum intelligendi: tum secundum istum, quia supra dixit, quod in Patre, actum intelligendi essentiam, operatur ipsa essentia in intellectu ipsius.
Ex hoc arguo sic : Actualis notitia essentiae non potest esse formaliter alterius rationis per hoc, quod est ab alio communicata et non ab alio sic communicata, quia tunc Deitas esset formaliter alterius rationis in personis, quia illam una habet a se et non alia, ergo et actualis notitia essentiae est ejusdem rationis in Patre et Filio; quod igitur natum est esse principium quo respectu unius, si . esset principiabile, idem erit principium respectu alterius si principiatur.