In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
An Sacramentum Confirmationis possit iterari ?
Alens. 4. p. quaest. 28. m. 7. D. Bonav. hic. dub. 6. Ricbard. art. 6. quaest. 1. Suarez. 3. p. tom. 3. d. 34. sect. 1.
Tertio quaeritur, utrum istud Sacramentum possit iterari? Videtur quod sic, quia morbus contra quem est, iteratur: potest enim aliquis post Confirmationem iterum fieri pusillanimus: ergo remedium contra illum morbum iteratur.
Contra, Magister in littera, et de consecr. dist. 5. dictum.
SCHOLIUAI.
Confirmationem nec licite, nec valide iterari posse. Ita communis, ex Trident. sess. 7. can. 9. Florent. decret. Eugen.
Respondeo (a), iterari non debet, ita quod scienter, quia iterans peccat mortaliter: sed nec potest iterari sic, quod iteratum habeat propriam efficaciam. Ratio principalis est institutio divina et congruentia, quia per istud Sacramentum instituitur aliquis in determinato gradu Ecclesiae, scilicet in gradu bellatoris: et Sacramentum instituens in gradu determinato non iteratur, et juxta hoc adducitur congruentia, quia imprimit effectum indelebilem, scilicet characterem.
Ad argumentum, morbus ut contra ipsum est haec medicina, non iteratur, licet aliter.