QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Primum dictum hujus litterae : Objectioa potentia non manet cum actu, quia ei opponitur. Secundum : Idem est de subjectiva, eadem ratione. Tertium : Subjectiva non est eadem illi in quo est. Quartum: aeque parva est entitas subjectivae et objeclime, licet subjectiva fundatur in existenti, circa quod pulchras excitat difficultates. Quintum: Potentia subjectiva est, quos ponitur in definitione motus, quando dicitur : motus est actus entis in potentia, etc. Sextum : Duae potentiae ad contradictoria vel contraria immediata, non stant simul.
Visa itaque divisione potentiae, consideranda sunt quaedam de potentia ista Metaphysica in communi, et quaedam quae de hac potentia, et quae de illa dicuntur. Primum est, quod neutra potentia praedicta scilicet nec subjectiva, nec objectiva manet cum actu, jquiasibi opponitur secundum quod utraque numeratur secundum numerum actuum, sicut universaliter relatio secundum per se terminum. Et ex his sequitur tertium, quod potentia subjectiva in quocumque, sive in materia, sive in subjecto aliquo, non est eadem essentialiter illi in quo est, quia illud in quo est, manet cum actu, et non numeratur. Et secunda ratio est ad hoc, quod illud in quo est, est absolutum: potentia non. Sed numquid ista potentia est aliud ab illo in quo est? Responsio, diceret aliquis quod ens in actu, et ens in potentia non connumerantur inter se, sed vel entia in actu inter se: vel entia in potentia inter se. Idem enim et aliud dividunt ens, sed jam divisum per actum et potentiam, ita quod aliquod idem membrum divisionis peractum et potentiam praesupponitur divisioni, per idem et diversum; et tunc potentialitas nec est idem subjecto in quo est, quod est in se aliquod ens actu, et potentialitas non, nec aliud Aliter posset dici, quod potentia qualem habet indentitatem, . ita est aliud: sed numquid ad ipsam est potentia alia, ut sic eatur in infinitum? Patet quod non, quando ipsa inest, sed semper inest, nisi quando impossibile est ipsam inesse, et tunc non est potentia ad ipsam, quia ad impossibile non est potentia. Sed quomodo semper inest, cum quandoque insit actus, cum quo non stat potentia? Respondeo, cum actu illo stat potentia ad alium actum, non ad istum, nec quando inest, possibile est inesse potentiam ad istum. Hoc super primo Physicorum diffusius habet locum.
Quartum est, de comparatione istarum potentiarum ad invicem, quod non majorem entitatem dicit de ratione sua formali potentia subjectiva quam objectiva, quia utraque est ad eumdem terminum, sine cujus entitate neutra est ens. Contra, quare igitur subjectiva semper fundatur in existente, et objectiva in non existente? Videtur enim quod relationibus aeque parvam entitatem habentibus, sufficiant fundamenta aeque parvam entitatem habentia.
Ad aliud potest responderi multipliciter. Dicitur uno modo, quod falsum supponitur de potentia subjectiva. Nam si aliquis totus ignis crearetur, posset dici quod ante ejus creationem, non tantum fuit potentia objectiva in essentia ignis ad suum esse, sed etiam potentia subjectiva in materia illa creanda ad formam illam creandam, sicut si materia jam esset creata. Et si ita est, tunc quando ipsa potentia subjectiva est in existente, hoc est per accidens, quia non inquantum existens, sed per se in essentia cui accidit existere, inquantum fundat talem potentiam, sicut scientia per accidens est in homine albo: sed hoc non placet de potentia passiva, sicut nec ignis creandus videtur habere potentiam activam, nisi per accidens in potentia, quae per se est ad este ejus, quam consequitur potentia activa.
Tunc aliter potest dici, quod sicut privatio nihil formaliter includit nisi negationem, quia est necessario contracta ad genus, requirit subjectum, quod negatio in communi non requirit, ita nihil entitatis formaliter includit potentia subjectiva, sicut nec objectiva. Sed quia est determinatus ordo non ad esse proprium illius in quo est, sed quasi extrinsecum, ideo praesupponitur in illo, in quo est esse proprium ; non enim videtur potentia ad esse extrinsecum, nisi reducto jam ad esse proprium. Sed ista ratio licet sit probabilis, tamen non cogit, quia in eodem creando, quod potest aliquo informari, bene posset poni ordo illarum potentiarum, ut quod objectiva esset prior, et oportet ipsam prius reduci ad actu, quam subjectivam reduci ad actum, non tamen prius quam subjectiva inesset. Exemplum de calore et siccitate in igne, et eorum effectibus. Utraque responsio tenet aeque parvam entitatem in utraque. Quintum est, quod subjectiva est illa, quae ponitur in definitione motus, non quae est ad motum, sed quae est ad terminum ejus ; nam ante motum est potentia ad motum, et ita evacuatur cum mobile incipit moveri, sicut scilicet nata est evacuari, non tota simul, sed successive, et respectu hujus potentiae motus est actus, sed cum illo actu stat potentia ad terminum, quae vel ante motum non infuit, vel quod magis credo, de illa potentia subjectiva Metaphysica prius infuit, sed non reducitur ad actum immediate per agens naturale, nisi illa ad motum prius reduceretur. Simpliciter tamen considerando ambas illas potentias, ut ad Metaphysicum spectant, etiam comparando ad subjectum in quo sunt, nullum videntur habere per se ordinem, nec actus eorum, ut possit actus unius dici esse alicujus, inquantum est in aliqua potentia, vel alia a priori: vel eadem differens secundum completum in termino, et incompletum secundum illos, qui ponunt talem differentiam inter motum et terminum. De hac distinctione quaere super 3. Physicor. Sextum est, quod duae potentiae ad contradictoria, sive ad quaecumque duo opposita immediata, circa aliquod susceptivum non possunt simul stare in illo susceptivo, quia illa potentia non est cum actu proprio, patet, et quando ille actus proprius non inest, oppositns inest: ergo, etc. Non tamen istud sextum accidit propter oppositionem potentiarum, quasi sic opponantur inter se, sicut actus quorum sunt, quod patet. Nam contraria mediata non minus opponuntur, quam contraria immediata, tamen potentiae ad contraria mediata simul sunt in subjecto, quando est sub forma media, multa autem possunt de potentia dicta verificari, quae nunc praetermitto.
Ad argumenta primae quaestionis. Ad primum dicendum, quod procedit de potentia Logica, et quando confirmatur per definitionem possibilis positam secundo capite, illa est definitio possibilis Logice. Quod patet, quoniam post illam definitionem, probat ex ea, quod si antecedens est possibile, et consequens, quod patet non esse intelligendum, nisi de potentia Logica. Et ad secundum dicendum, quod bene probat, quod divisio entis per actum et potentiam non est divisio generis per differentias essentiales, quod concedo. Sed est magis subjecti per passiones oppositas, quae dicunt modum illius subjecti, qualis est divisio lineae per lineas rectas et curvas. Ad tertium dicendum, quod procedit de potentia, quae est principium, non quodcumque, sed passivum, de quo dicetur in quaestione sequenti. Ad quartum dicendum, quod licet ens in potentia non sit ens ita simpliciter, sicut ens in actu, sic ratio possibilis diminuat ens, non tamen omnino destruit rationem entis,bene autem tale determinans potest habere rationem dividentis: ita enim est in divisione entis per unum et multum, quia multum secundum suam formalem rationem, inquantum opponitur uni, diminuit ens, licet non omnino destruat. Sed si teneatur alia via superius dicta, de potentia omnino, quod destruit ens, et quod non est relatio, nisi rationis: tunc illud argumentum est concedendum, et est quasi divisio animalis, per vivum et mortuum, cum dividitur ens per actum et potentiam.
Ad primum argumentum secundae quaestionis, patet quod major est vera de correlativis, hic tantum alterum est relativum. Ad secundum dicendum, quod minor est vera de potentia, ut est principium specialiter passivum, non de potentia opposita actui. Patet ex secundo notabili supra. Ad tertium, patebit in sequenti quaestione, quomodo potentia activa, inquantum principium, non absolute, sed secundum transmutativum dicitur ad passivum. Sed potentia, de qua praedictum est etiam, ut invenitur in potentia activa tantum, dicitur ad actum. Ad quartum posset dici, quod relatio potentiae non est determinati generis, sed transcendens, et ita etiam posset dici de relatione principii et causae, de quibus minus videtur, nec cadunt illae rationes sub aliquo modo illorum, qui ponuntur in 5. hujus. Aliter potest dici, quod omnia transcendentia praeter ens sunt determinati generis quidditative sumpta, licet denominative sumpta sint transcendentia, quia scilicet omnium denominant. De hoc quaere in quarto hujus, in quaestione de Uno, an significet idem enti.
ANNOTATIONES.
Circa primam et secundam quaestionem noni libri de oppositione actus, et potentiae t. c. 1. adverte, quod in hoc nono dilatat se mirum in modum de potentia quantum ad ejus entitatem, conditiones, extrema, oppositionem et divisionem multiplicem, et similiter per oppositum habetur notitia actus. Praemittit ergo divisionem potentiae in communi valde notabilem fundamentalem, et ubique necessariam, quam tangit aliqualiter, licet non ita complete, 2. dist. primi, part. 2. et 1. dist. ejusdem, et 7. et 12. dist. 2. et 27. quaest, super lib. Elenchorum.
Deinde respondet resolute ad quaestionem, et ultimo movet dubia de potentia Metaphysica, et solvit valde subtiliter, nullibi altius quam hic habentur; valde enim resolute scribit in hoc nono et clare, et doctrinaliter, ideo plerumque ad dicta hic se remittit, et in hac Metaphysica, et alibi.
Infra cum dicit ibi : Sed de fundamento ejus qualem entitatem, etc. vide ad illam difficultatem, 1.d. 2. q. i. et 2. etd. 36. primi, et 33. quaere Franc. Mayr. d.42.
et 46. d. primi, Conflat. et P. de A. in 2. d. 3. q. 1. et alios antiquos et modernos, ut nosti.
Adverte consequenter ad illos duos modos dicendi de relatione potentiae : an scilicet sit realis vel rationis, quorum quilibet est probabilis et subtilis, quaere in quodlibeto q. 13. optime ad propositum, et supra cap. de ad aliquid.
Consequenter adducit divisiones speciales potentiae Metaphysicae seu objectivae, et potentiae formalis physicae seu subjectivae, et addit sex notanda seu considerationes de eis, ubi mira solertia laborat ; in re enim subtilissima, et minimae entitatis cognoscitur subtilis, et facillime difficillima pertractat. Nemo profecto, nec antiquus, nec modernus reperitur in talibus taliter se dilatasse, spiritus procul dubio sapientiae calamo affuit. Tota littera est bene ordinata et correcta, quare legatur audacter.
Quod quidem igitur multipliciter potentia, et posse determinatum est a nobis in aliis. Harum autem quaecumque quidem aequivoce dicuntur potentiae praetermittantur. Text. commenti. 2.