REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Ostendit primo repugnare voluntatem Dei peccare in se ; tum quia non potest averti a se formaliter, vel virtualiter ; tum etiam, quia nihil potest velle, nisi ut debite volendum est. Secundo, probat non posse Deum causare peccatum in alia voluntate, tribus auctoritatibus, quas tamen impugnat, sed post explicat quam habeant vim.
Ad secundam quaestionem, quia quaeritur : An peccatum sit a Deo sub ratione peccati ? dico quod non potest peccare causando peccatum in se ; neque potest esse causa primi peccati in alio, sed aliquo modo potest esse causa peccati secundi in alio. Primum patet, quia peccatum formaliter, vel est aversio formalis a Deo, vel virtualis. Primo modo non potest voluntas Dei averti a se, neque contrarie, neque negative, quia si sic, sequeretur quod vel esset voluntas sua actu aversa, vel quod esset mutabilis ; et si esset aversa, non posset converti ad bonum, quantum est ex se, igitur esset prava voluntas.
Item, omnis voluntas, quantum est ex se, summe vult sibi commodum, et potest recte velle sibi summum commodum, quod non repugnat justitiae, hoc est summum, quod sibi competit ; sed voluntati divinae competit summum commodum ; igitur hoc potest summe velle non repugnante justitia. Non igitur potest peccare aversione formali, neque aversione virtuali, probo, quia duo contraria non stant simul formaliter ; igitur nec assensus ad duo simul, quae nota sunt esse contraria virtualiter.
Non enim stat simul quod sit assensus formalis principii, et dissensus conclusionis, quando videtur conclusio demonstrative sequi, ut patet ex 2. Prior. et 1. Posterior. Omnis mula est sterilis, etc. illud enim est verum, quia dubitatur hanc esse mulam, vel quia hoc noto non videtur discursus ; igitur cum aversione formali ad Deum, non stat aversio virtualis in vidente, quod illa est aversio virtualis ; Deus enim videt omnia.
Item, non possit Deus habere aversionem virtualem, nisi quia vellet aliud ab ultimo, eo modo quo non esset volendum ; sed Deus nihil potest velle, nisi sicut est volendum, quia nihil aliud a se potest velle, nisi in ordine ad se, et sicut est volendum.
Secundo, declaratur quod voluntas Dei non potest esse causa primi peccati in alia voluntate, quia secundum Augustinum 83. quaest, q. 3. et 4. Nullo sapiente auctore fit homo deterior, sed propter peccatum fit homo deterior.
Item, ibidem, quaest, ii. Ad cujus causalitatem pertinet omne quod est, illud non est causa non esse ; sed Deus est hujusmodi ; igitur, etc.
Item, Anselmus de Libero arb. cap. 8. discipulo quaerenti si Deus posset auferre liberum arbitrium voluntatis, respondet quod non, quia si sic, aut hoc esset volens, aut nolens ; non nolens, quia nihil facit nolens ; non volens, cum voluntatem esse rectam sit eam velle quod Deus vult eam velle ; igitur si Deo volente aufertur libertas voluntatis, tunc Deus vult eam velle quod non vult eam velle ; nihil autem impossibilius.
Prima istarum rationum non concludit, nam non sequitur : si homine sapiente auctore non fit homo deterior, igitur nec Deo auctore, quia homo sapiens non operatur, nec cooperatur ad hoc, quod aliquis peccet, quia tunc non maneret in charitate, cum tenetur diligere proximum sicut seipsum ; sed Deus non sic tenetur diligere hominem, sicut seipsum ; igitur Deo auctore potest homo fieri deterior, hoc est, non cooperante, quia sic solum est quaerenda causa privationis, et homo sic non posset non cooperari, et manere in charitate, ubi sciret quod non cooperari foret causa peccati in proximo.
Secunda ratio non concludit, nisi de causa agente naturaliter. Si enim ad causalitatem causae naturalis pertinet omne quod est, ipsa non potest subtrahere, nec diminuere aliquod esse. Sed causa libera bene potest non dare, cum ipsa sit totalis causa entitatis ; unde si ratio concluderet, probaret quod voluntas nostra non posset esse causa non esse alicujus, cujus est totalis causa. Tertia ratio non concludit, quia illa ratio secundum illam distinctionem concluderet quod ego non possem peccare, quia si sic, aut Deo volente, aut nolente ; si nolente, prohiberet me peccare ; si volente, cum voluntas sit recta, quae vult quod Deus vult eam velle, igitur non peccarem, quia Deus vult me peccare. Nec etiam sequitur illud inconveniens, quod Deus vult eam velle quod non vult eam velle, secundum quod nihil est isto impossibilius, quia si oportet quod sit ibi contradictio, igitur Deus de potentia absoluta non posset auferre rectitudinem a voluntate, nec libertatem. Consequens est falsum, quia Deus potest causare prius sine posteriori, et sic conservare. Cum igitur natura voluntatis sit prior libertate et rectitudine, Deus posset unum conservare, aliud non.
Quarto, apponitur ratio magistra lis ad conclusionem in priorem, secunddm quod malum paenae potest esse a Deo, sed non malum culpae, quia paena repugnat bono creaturae formaliter ; sed culpa repugnat bono divino formaliter, quia opponitur dilectioni Dei, qua Deus in se ipso amatur.
Sed illa ratio minus valet, primo enim sequitur quod nihil in entibus possit causare peccatum, quia Deus illud non permitteret, quod sibi repugnat, quia si esset calidum infinitum in natura, si propter ejus activitatem non possit causari sibi repugnans formaliter a causa fortiori in entibus, igitur multo fortius permitteret id fieri a causa debiliori. Si igitur culpa repugnat formaliter bono divino, cum illud sit infinitum, non permittet aliquam culpam in entibus. Praeter hoc si culpa esset destruens bonum divinum formaliter, sicut ille dicit, tunc esset contra bonum creaturae formaliter, et hoc tantum in actu secundo, sicut potest dici quod gratia est bonum divinum, quia a solo Deo datur, et illam privat culpa tantum ; igitur metaphorice est culpa contra bonum divinum.