Ulterius quaeritur, an sit ibi ordo naturae: et videtur quod non. Quia omnis ordo importat aliquam distinctionem. Sed in natura divina nulla est distinctio. Ergo nec naturae divinae est aliquis ordo; et ita in divinis personis non est ordo naturae.
Praeterea, natura divina est idem quod essentia.
Sed nihil est dictu quod in divinis personis sit ordo essentiae. Ergo nec naturae.
In contrarium est quod in littera dicitur.