Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
6. Nam coelum, id est, firmamentum, intelligitur per figuram Liber Legis. Ideo quodam loco dicitur, Extendit coelum sicut pellem (Psal. CIII, 2) . Si extenditur sicut pellis, tanquam liber est extentus, ut legatur. Transacto autem tempore non legitur . Propterea enim legitur Lex, quia nondum venimus ad illam Sapientiam quae implet corda et mentes intuentium: et non opus erit ut aliquid ibi nobis legatur. Quia in eo quod nobis legitur, syllabae sonant et transeunt: illa lux veritatis non praeterit, sed fixa permanens inebriat corda videntium; quomodo dictum est, Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum 1195 tuarum potabis eos; quoniam apud te est, Domine, fons vitae. Et vide ipsum fontem: In lumine, inquit, tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 9, 10) . Modo ergo lectio necessaria est, quamdiu ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus, sicut dicit Apostolus: cum autem venerit quod perfectum est, auferetur quod ex parte est (I Cor. XIII, 9, 10) . Non enim in illa civitate Jerusalem, ubi Angeli vivunt, unde nos modo peregrinamur, et peregrinatio nostra gemit; gemit autem, si scimus quia peregrinamur; nam odit valde patriam, qui putat sibi bene esse cum peregrinatur: numquid in illa civitate ubi sunt Angeli, Evangelium legitur, aut Apostolus? Verbo Dei pascuntur: quod Verbum Dei, ut sonaret nobis ad tempus, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14) . Sed tamen ipsa Lex, quae scripta est, firmamentum nobis est: ibi si sit cor nostrum, non convellitur iniquitatibus hominum. Dictum est ergo, Extendit coelum sicut pellem. Cum autem transeunt tempora necessitatis librorum, quid dictum est? Coelum plicabitur ut liber (Isai. XXXIV, 4) . Qui ergo sursum habet cor, ipsum cor ipsius luminare est: in coelo fulget, nec vincitur tenebris. Infra enim sunt tenebrae: tenebrae autem iniquitas; non incommutabiles tenebrae. Jam et hesterno die commemoravimus. Sed qui hodie tenebrae sunt, si velint, cras lux erunt: qui tenebrae huc ingressi sunt, si velint, jam lux esse possunt. Aperte enim Apostolus, ne quis putaret naturales esse iniquitates, quae mutari non possunt: Fuistis enim, inquit, aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino: sicut filii lucis ambulate (Ephes. V, 8) . Lux, inquit, in Domino: non in vobis. Cor ergo in libro: si cor in libro, cor in firmamento coeli. Si ibi est cor, inde luceat, et non movebitur iniquitatibus subterpositis: non quia ibi est in coelo per carnem, sed quia ibi est per conversationem, secundum quod dictum est, Nostra autem conversatio in coelis est. Non potes cogitare illam civitatem, quia nondum vides. Vis cogitare coelum? Librum Dei cogita. Audi psalmum: Et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Et ibi beatus dictus est qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit; sed in lege Domini fuit voluntas ejus (Psal. I, 1, 2) . Vide luminare in coelo: Et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Vult patienter ferre omnia? Non descendat de coelo, et in lege ejus meditetur die ac nocte. Ergo in coelo cor ejus: si in coelo cor ejus, omnes iniquitates quae fiunt in terra ad tempus, omnes felicitates malorum hominum, omnes labores justorum meditanti die ac nocte legem Dei, nulli sunt; et patienter tolerat omnia, et erit beatus eruditus a Deo. Et quomodo in firmamento coeli? Quia lex firmamentum est. Beatus vir quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum: ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Attendite ergo luminaria quomodo procedunt, et occidunt, et redeunt, 1196 agunt cursus suos, distinguunt diem et noctem, volvunt annos et tempora; et tanta mala fiunt in terra, illis quietem in coelo habentibus. Quid est ergo quod nos docet Deus? Jam attendamus Psalmum.