CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Secundus articulus est, etc. Quia dixit Henricus ubi supra, quod notitia simplex sive essentialis in intellectu Patris est ratio formalis producendi notitiam genitam. Contra quem articulum arguit Doctor multis mediis.
(a) Primo ibi : Hoc improbo sic. Haec ratio stat in hoc : Habens formaliter principium productivum notitiae genitae, potest illo formaliter producere, sed Pater habet formaliter memoriam fecundam, quae est principium productivum Verbi; patet per Augustinum, quia verbum gignitur a memoria, ergo Pater formaliter producit notitiam genitam memoria ut principio productivo, et non intelligentia sive notitia simplici, quod idem est, et hic est sensus hujus litterae.
Declaro tamen hanc litteram cum dicit ibi : Ergo licet in Patre concurrant memoria, intelligentia et voluntas. Pater non gignet Verbum formaliter intelligentia ut quo. Formaliter enim generare ut quo, est in se habere formaliter principium sive rationem formalem generandi, sicut dicimus ignis formaliter calefacit calore ut quo, quia habet in se formaliter calorem, qui est ratio formalis calefaciendi , sic Pater dicitur formaliter generare memoria ut quo, quia habet in se memoriam formaliter, quae est principium generativum sive ratio formalis generandi.
Sequitur : Ut autem habet notitiam actualem, est in actu intelligentiae, id est, quod Pater per notitiam actualem est in actu intelligentiae, id est, quod tantum per ipsam est formaliter intelligens omne intelligibile, et per consequens per ipsam non est formaliter producens Verbum, cum talis notitia sit simpliciter finis potentiae, propter hoc lanium ponitur, ut per ipsam objectum intelligatur, non ut per ipsam aliquid generetur. Sequitur : Sed ut est in actu memoriae, etc. Memoria enim apud Doctorem, ut infra patebit, :est intellectus habens objectum perfecte praesens, et hoc in ratione intelligibilis, non ut actu intellecti, quia ut intellectus habet objectum praesens in ratione intellecti, magis dicitur intelligentia propter actualem intellectionem quam habet, et ut sic non est vere productivus; ut vero habet objectum praesens in raLione intelligibilis, hoc totum dicitur memoria, quia hoc totum est principium formale operandi sive intelligendi, et est principium formale producendi Verbum, et hoc totum dicitur actus primus, respectu actus secundi. Actus enim primus, ut saepe dictum est, est principium actionis vel operationis ; actus vero secundus est ipsa operatio, sive actio, sive generatio, et hujusmodi.
(b) Secundo sic. Secundo probat Doctor intentum, scilicet quod notitia simplex non est principium productivum filii, patet, quia principio produclivo correspondet productum ut finis sive terminus productionis ; sed notitiae simplici non correspondet aliquod productum per ipsam, ut finis vel terminus productionis, patet ista, quia intellectio est ultimus terminus productus ab intellectu, et finis ultimus intentus ab intellectu et ab objecto. Intenditur enim ab intellectu talis notitia ut per ipsam objectum tantum intelligatur, sed productio intenditur non
.ut ibi sistatur, sed ut per ipsam productum habeatur, et sic actus primus (cujusmodi est memoria) est principium productivum, et non actus secundus, cujusmodi est intellectio.
(c) Tertio sic. Ista ratio stat in uno dicto, videlicet quod habens principium productivum, cui non correspondet productum adaequatum, potest illo producere, sed Pater habens intellectum et objectum perfecte praesens intellectui, habet principium formale productivum Filii: ergo si Filius per tale principium non est productus, adhuc Pater illo principio potest producere. Si ergo per Henricum Pater producit Filium notitia simplici ut principio produclivo ; ergo Pater habet Filium ante Filium, quia memoria ut memoria, est principium formale productivum Verbi, ut patet per Augustinum, et experimentaliter palet in nobis, quia verbum nostrum (quod est intellectio perfecta objecti) immediate producitur a memoria, videlicet ab intellectu et objecto praesente, ut patebit infra dist. 27. et multae sunt auctoritates Augustini, quod Verbum est a memoria ut memoria. Si ergo secundum Henricum ipsum Verbum potest esse a notitia simplici, et cum etiam possit esse a memoria, ut dixi: ergo Pater habebit duo Verba sive duos Filios, quorum unum correspondet memoriae et aliud notitiae simplici, quod est inconveniens, et hoc intendit Doctor in ista littera.
(d) Praeterea, Verbum, est illius immediatius verbum. Hic Doctor arguit contra Henricum deducendo ad unum inconveniens, videlicet quod Verbum esset immediatius expressivum noliliae simplicis quam essentiae divinae. Et quod sit inconveniens, patet etiam in nobis, quia verbum nostrum sive intellectio perfecta objecti immediate exprimit et manifestat, declaratque ipsum objectum a quo specificatur, ut patet, et non dicitur exprimere sive manifestare aliam notitiam objecti. Sic in proposito notitia genita, secundum communiter loquentes, dicitur immediate expressiva objecti sive essentiae divinae, sive memoriae fecundae. Si ergo talis notitia genita immediate exprimeretur a notitia simplici ut a principio formali productivo, tunc ab ipsa specificaretur, non a memoria fecunda, et sic magis et immediatius esset expressiva et manifestativa notitiae simplicis, quam objecti sive essentiae divinae. Nam quaelibet notitia (proprie loquendo) est semper expressiva illius a quo specificatur. Unde notitia simplex dicitur immediate declaraliva essentiae divinae, cum ab ipsa specificetur, ut patet a Doctore infra dist. 27. Cum ergo notitia genita apud omnes sit immediate expressiva essentiae divinae sive memoriae, sequitur quod immediate exprimitur ab illa et non a notitia simplici.
(e) Praeterea, si actualis intellectio Patris. Quinto sive ultimo arguit Doctor contra Henricum, et supponit duo in isto argumento. Primum, quod actualis notitia est ab essentia divina ut a principio productivo, quod etiam ipse Henricus concedit, ut supra patuit: et patet etiam ratione, quia si actualis notitia simplex non esset immediate ab essentia, sed ab alia notitia, tunc quaero de illa alia, aut est immediate ab essentia, aut non; si primum, non est major ratio de una quam de alia: si secundum, ergo erit processus in infinitum in notitiis. Stat ergo, quod notitia simplex sit ab essentia sive a memoria. Secundo supponit, quod notitia genita et notitia essentialis sunt ejusdem rationis, patet, quia non variatur ratio formalis ex hoc quod est esse communicatum et non communicatum, quia tunc essentia divina esset alterius rationis ut in Patre et ut in Filio, quia in Patre non est communicata per productionem, in Filio est communicata per generationem. Dicit ergo Doctor quod si notitia simplex esset realiter distincta a Patre, talis notitia esset vere producta et vere genita; ergo cum essentia divina sit principium formale productivum notitiae simplicis,quae vere non principiatur, quia realiter non distinguitur a supposito principiante, adhuc esset principium productivum ejusdem si vere principianetur ; ergo notitia genita, quae vere principiatur a Patre, est ab essentia divina sive a memoria fecunda, ut a principio formali productivo et notitia simplici, ut dicebat Henricus. Sed circa hoc quod dicit notitiam genitam et notitiam simplicem esse ejusdem rationis, occurrunt aliqua dubia. Primo, quia notitia simplex est formaliter perfectio simpliciter, notitia vero genita non est formaliter perfectio simplex. Primum patet a Doctore infra praesenti dist. et dist. 8. et in guolib. item, in primo dist. 1. quaest. 2. quia intellectus paternus est formaliter Beatus in visione Deitatis. Hoc idem in quaest. 14. quodlib. quae visio est notitia ingenita sive simplex, non potest autem esse beatus formaliter in aliquo quod non est perfectio simpliciter. Patet etiam in isto primo dist. 2. quaest. 1. et in quolib. quaest. 14. quod intelligere Filii est optimum illius substantiae; ergo. Secundum patet, scilicet quod notitia genita non sit perfectio simpliciter formaliter, quia si sic, cum ipsa necessario Includat relationem constituentem ipsam; ergo relatio includeretur formaliter in aliquo quod est perfectionis simpliciter, quod est falsum. Tum, quia talis relatio nullam perfectionem dicit, illud modo quod non dicit aliquam perfectionem, non est de formali ratione perfectionis simpliciter. Tum etiam, quia quidquid formaliter includitur in perfectione simpliciter,est perfectio simpliciter, ut patet a Doctore in quolib. sed relatio non est perfectio simpliciter,ut probat Doctor quaest. 1. quodlib. ergo. Tunc ultra : Quae sic se habent, quod unum ex sua ratione formali est perfectio simpliciter, et aliud non, non sunt ejusdem rationis, ut patet; sed notitia genita et notitia simplex sunt hujusmodi, ergo. Si vero dicatur, quod bene concludit, si notitia genita esset constituta per relationem, sed diceretur quod esset constituta per proprietatem absolutam. Sed hoc nihil est, quia adhuc talis proprietas nullam perfectionem diceret, ut patet a Doctore infra dist, 26.
Secundo dubitatur, quia notitia ingenita est entitas absoluta, ut patet a Doctore quaest 14. quodlib. et dist. 10. quarti. Sed notitia genita est entitas relativa; modo absolutum formaliter et relativum formaliter non sunt ejusdem rationis, ergo nec notita genitia et ingenita.
Respondeo quod dictum Doctoris habet sane intelligi. Non enim vult ipse, quod de facto notitia genita et ingenita sint simpliciter ejusdem rationis, ut patet per argumenta superius facta, sed ex hoc dicuntur ejusdem rationis, quia si notitia simplex esset realiter distincta a supposito producente, tunc esset vere notitia genita et eadem quae nunc. Et similiter,si notitia genita nunc esset idem realiter cum producente, esset simpliciter eadem quod notitia simplex, et ex hoc dicerentur ejusdem rationis.
Sed quomodo est possibile, quod idem ut realiter distinctum dicatur vere genitum, et formaliter relativum, et quod non sit perfectio simpliciter, et quod si illud idem esset realiter idem, quod dicatur absolutum et perfectio simpliciter. Dico breviter, quod notitia est realiter idem cum supposito producente, necessario pullulat ab essentia divina ut perfectio simplex et ut entitas absoluta ; ut vero realiter distinguitur a supposito producente, necessario producitur ut entitas relativa, Accidit ergo notitiae divinae, quod dicatur entitas absoluta formaliter, quia hoc habet propter identitatem realem cum supposito producente ; accidit etiam, quod dicatur entitas relativa, quia hoc propter realem distinctionem a supposito producente. Si dicatur, nonne paternitas est idem realiter cum supposito producente? Dico quod sic; ergo erit entitas absoluta, etc. Dico quod sunt aliquae entitates quae diversimode pullulant ab essentia divina, quaedam enim simpliciter pullulant ut entitas absoluta, et quaedam ut entitas relativa. Et si quaeratur ratio diversitatis, nulla alia est assignanda, nisi quia haec est talis entitas et illa talis, et sic notitia simplex est talis entitas, quod ut est idem realiter cum supposito, necessario pullulat ab essentia ut entitas absoluta; ipsa eadem entitas est talis entitas quod distingueretur a supposito producente, esset vere si realiter genita et vere entitas relativa ; et paternitas est talis entitas, quod ut est idem realiter cum supposito Patris, oritur de necessitate ut entitas relativa ; et est talis entitas, quod si etiam esset distincta realiter, non esset vere genita, nec esset entitas absoluta, et sic patet ad difficultatem.