QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum potentia, ut dicit principium, sufficienter dividatur a Philosopho ?
Arist. lib. 5. Metaph. c. 12. Text. 17. et hic o. 5. Text. 2. Albertus Mag. 5. hujus tract. 2. c. 13. et 14. et hic tract. 1. c. 2. D. Thom. hic lect. i. Sono. q. 6. Flandria q. 1. art. 3. Fons. c. 1. q. 2. Mot. 1. et 2. Suarez Disp. 43. Met. sect. 1.
Et videtur quod non, quia sicut generans primo generat, non autem forma qua generat, ita videtur illud esse primo principium, quod principiat, non quo principiat: ergo insufficienter Aristoteles dividit principium, cum non dividat nisi in illa quibus principia principiant, ut ex modis quos ponit, patet. Confirmatur, quia cum principium quod et quo, non sint idem si. pliciter, videtur quod propria relatio utriusque ad principiatum sit alia, quia relatio diversificatur secundum diversitatem fundamenti.Item, de actione et passione considerat Naturalis, sicut patet ex 3. Physicorum t. c. 15. et 1. de Generatione, t. c. 46. ergo et de principio activo et passivo: vel ergo nulla potentia, ut est principium, pertinet ad Metaphysicum: vel est alia potentia praeter modos hic positos qui omnes pertinent ad agere et pati. Item, non videtur alia potentia, quae est principium bene faciendi et patiendi ab illa, quae est simpliciter principium faciendi et patiendi: ergo male distinguitur ab illa. Antecedens probatur, quia sicut potentia est principium absolute, ita bona sive perfecta potentia est principium bene; potentia autem, et potentia perfecta non sunt alia potentia. Item, potentia motiva, sive quae est principium resistendi transmutanti in pejus: aut est principium resistendi, quia est principium contra agendi, aut praecise sine omni contra actione resistendi, quia est principium quiescendi in tali perfectione Exemplum de primo, calor intensus resistit frigido. Exemplum secundi, durities resistit scindenti. Si primo modo, non videtur alia potentia quam activa; ergo male distinguitur contra eam. Si secundo modo, male poneretur sub potentia, quia non est principium ; nam non habet aliquod principiatum, nihil enim principiatur a duritie , per hoc quod dividens non potest durum dividere. Item, 5. hujus. t. c. 1. dicit Aristoteles quod quoties dicitur causa, toties et principium; ergo quatuor debent esse potentiae correspondentes quatuor causis. Omnes autem hic positae videntur correspondere duabus scilicetagentiet materiali. Confirmatur ratio, sicut enim agens et materia habent propriam rationem principiandi, quare non similiter forma et finis? Ad oppositum est Aristoteles hic, t. c. 2. et in 5. cap. de potentia, t. c. 17.