REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Hic tenet Doctor, si Deus non esset paratus concurrere ad rectitudinem, quod voluntas creata nullo modo peccaret, quia non haberet in sua potestate bene operari. Docet etiam Deum dare voluntate consequenti, quod dare voluit antecedenti, si non ponatur obex ; unde haec causalis est vera, ideo Deus non ponit rectitudinem, quia causa secunda non ponit, et non e contra, de quo latius in Oxon. hic quaest. 2. num, 14. Ex quo patet juxta mentem Doctoris, Deum minime praedeflniisse actum peccati absolute, nulla nostra cooperatione praevisa, quia non erat paratus, quantum est de se, causare actum bonum mecum, antequam praevidit quid eram facturus ; si ergo praedeterminavit talem actum malum a se, et a me debere fieri, hoc decreto posito, sine ullo meo concursu vel consensu proviso, repugnat quin effectum habeat. Unde communiter Scotistae talem praedefinitionem absolutam negant, quos vide in Oxon. hic in Scholio num. 14. et colligitur ex Doct. expresse in 4. dist. 49. quaest. 6. ubi ait tolli libertatem causae secundae, si praeveniatur a causa superiore agente ad unum, et 2. Physic. quaest. 8. docet causam secundam determinare causam primam. Vide Scholium in Oxon. primo dist. 39. num. 23. ponendo tamen scientiam conditionalem in Deo, salva libertate nostra, ejus decreta de futuritione actuum nostrorum stare possent.
Dico igitur ad istum articulum secundum, quod Deus de potentia absoluta potest esse causa non rectitudinis in actu, et tamen adhuc non esset causa peccati. Primum declaro, quia Deus potest conservare prius sine posteriori, cura hoc possit voluntas nostra ; igitur cum actus sit prior rectitudine vel curvitate in actu, Deus potest agere cooperando voluntati ad actum, et non cooperari ad rectitudinem.
Secundum declaro, quod non propter hoc esset causa peccati, quia voluntas tunc non peccarel in operando non recte, quia nisi Deus cooperaretur ad rectitudinem sicut ad actum, non esset voluntas debitrix rectitudinis, quia non haberet in ejus potestate recte operari, quia si Deus non coagit ad rectitudinem, subtrahitur sine quo non est in potestate voluntatis recte operari. Ideo auctoritates Augustini et Anselmi non concludunt de potestate absoluta, tamen de potentia ordinata quidquid Deus antecedenter dedit, dabit voluntate consequente, nisi impedimentum ponatur ex parte receptivi ponendo obicem. Nunc autem homo ex libero arbitrio potest agere recte, hoc est, non oblique, et ante primum peccatum nihil impedit ex parte passi, quare Deus non debeat dare voluntate consequente, quod dedit voluntate antecedente, quia ante primum peccatum non ponit obicem ; igitur ante primum peccatum non potest Deus de potentia ordinata subtrahere influentiam suam, quin agat cooperando ad rectitudinem sicut ad actum.
Quomodo igitur contingit primum peccatum post gratiam ? Dico quod quando duae causae concurrunt active ad hoc, quod actus sit rectus, non est rectitudo in effectu, nisi in utraque causa sit rectitudo ; igitur prima causa non subtrahente rectitudinem, sed uniformiter agente, potest secunda causa oblique agere, quia rectitudo est ab ambabus, ut a causa integra. Ideo Deo agente potest voluntas creata oblique agere, ita quod ipsum est primum subtrahens rectitudinem, et sic intelligit Augustinus quod sapiente auctore non fit homo deterior, quia sapiens inquantum sapiens, nunquam potest esse primum subtrahens rectitudinem, sed bene potest esse secundum subtrahens ; propter demeritum primi subtrahentis, et sic est intelligenda alia auctoritas, quod illud ad cujus causalitatem pertinet esse quod est, non potest esse primum subtrahens.
Ad Anselmum, dico quod neque peccat homo Deo volente, neque nolente, sed Deo non volente, sicut nec annihilat volens, nec nolens, sed tantum non volens conservare. Et cum hic dicitur, hoc est voluntatem esse rectam, velle quod Deus vult eam velle, verum est, sed non oportet quod velit hoc, quod Deus vult eam velle voluntate signi. Et sic cum rectitudine voluntatis creatae stat, quod velit quod Deus vult eam velle voluntate beneplaciti, et quod non velit quod Deus vult eam velle voluntate signi, sicut Deus voluit Isaac interfici, et non interfici, quae non repugnant. Dico igitur quod ratio Anselmi non concludit de potentia absoluta Dei, sed de potentia ordinata non potest Deus velle actu positivo rectitudinem non esse in voluntate absque demerito, nec auferre libertatem. Tamen hoc auferre non concludit contradictionem, sed inconveniens est Deum velle voluntate beneplaciti oppositum illius, quod vult voluntate antecedente sine demerito recipientis.
De tertio articulo, quod Deus potest esse causa peccati secundi, aliquo modo videtur, quia peccatum secundum est paena primi ; sed omnis paena est a Deo. Dico quod verum est de paena positiva, quod haec est positive a Deo, tamen si peccatum est paena peccati, non omnis paena est in voluntate a Deo agente, neque non agente, sic quod sit in voluntate ex hoc quod Deus non agit. Omnis tamen paena est in voluntate ab ipsa voluntate agente, quia prima paena, quae est primum peccatum, est a voluntate creata totaliter, ita quod nec a Deo, quia infligit, nec quia subtrahit rectitudinem ; ipsa enim voluntas creata est nata recte agere, et ad hoc tenetur, et Deo agente uniformiter voluntas creata primo subtrahit rectitudinem. Ideo omnia culpa est a voluntate creata, sed non omnis a Deo subtrahente rectitudinem, quia prima carentia tantum est a voluntate creata subtrahente rectitudinem Deo agente uniformiter sicut prius ; sed secunda carentia potest esse a Deo subtrahente recti tudinem juste.
Exemplum ad hoc : Si aliquis debeat legere in libro, duo sunt sibi necessaria, apertio palpebrarum, et lumen. Esto igitur quod illuminans non subtrahat lumen, si sit clausio palpebrarum, non erit visio, et tunc si in secundo instanti naturae subtrahatur lumen propter ejus demeritum in primo instanti naturae, in secundo instanti erit non visio ex duplici causa. Sic in primo instanti naturae voluntas creata subtrahit rectitudinem, et tunc in secundo instanti est ex duplici causa, inquantum est a voluntate creata, est culpa; inquantum a Deo, est paena peccati in primo instanti naturae. Ad primum principale nego istam consequentiam, peccatum inquan tum paena est a Deo, igitur inquantum culpa, quia jam patet quod alia ratione est paena, et alia ratione culpa. Et cum dicitur quod magis malum est paena quam culpa, dicit . unus Doctor , est magis malum culpa, quia facit hominem magis malum, quia bonum vel malum simpliciter consistit in actu, et non in potentia. Illud non valet. Non enim dicitur albedo magis color quam nigredo, quia magis colorat superficiem, sed e contra, quia plus est de natura coloris in albedine, et ideo sequitur quod magis causat in subjecto. Dicit etiam idem Doctor quod bonus usus est melius quam illud, quo utens potest uti, et ideo privatio est pejor ibidem ; similiter est falsum, quia simpliciter melius est illud, quo potest uti quam usus, etsi non sit laudabilius. Et praeter hoc sequeretur quod actus voluntatis esset nobilior quam intellectus, cum actus voluntatis sit ultimus usus, quod tamen ipse negat. Similiter aliud dicit, quod perfectio secunda est perfectior quam perfectio prima, quod impossibile est, quia accidens nunquam est perfectius substantia recipiente accidens.
Dico igitur quod malum culpae est pejus quam malum paenae, quia privat bonum perfectius quam paena, nam culpa privat bonum justitiae, sed paena privat bonum commodi. Neutrum tamen horum privat bonum in actu primo, sed bonum. quod dicit perfectionem secundam.
Nec potest culpa privare bonum naturae, hoc est, intrinsecum, quia gradus, sine quo potest perfectio prima manere, non est de essentia ejus.
Et cum dicitur postea, quod aliquod peccatum est formaliter paena, dico quodlibet peccatum secundum posset dici formaliter culpa ; hoc tamen erit inquantum est a voluntate creata, et nunquam inquantum est a Deo nisi deserendo, et inquantum est a Deo, est paena.
Ad aliud, concedo quod a Deo potest esse subtractio in secundo peccato, non autem in primo instanti naturae de potentia ordinata, et sic potest Deus in secundo instanti esse causa culpae non agendo, et juste, ut dictum est.
Ad aliud, dico quod voluntas creata non peccat, quia tantum actus talis est ab ea, quantum ad substantiam actus, quia voluntas Dei peccaret in hoc, quia etiam talis actus est ab ea ; sed peccat voluntas creata, quia elicit talem actum, et difformiter regulae suae ; unde est peccatum, inquantum elicitur ab aliquo debente concorditer agere regulae. Sed non sic tenetur voluntas divina causare talem actum solum ut concorditer regulae, sed ex potentia ordinata tenetur coagere cuilibet actui voluntatis creatae.