Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
7. (( vers. 1.)) Deus ultionum Dominus, Deus ultionum fidenter egit. Tu putas quia non vindicat? Vindicat De is ultionum. Quid est, Deus ultionum? Deus vindictarum. In eo certe murmuras, quia non vindicatur in malos. Noli murmurare, ne inter illos sis in quos vindicatur. Facit ille furtum, et vivit: tu murmuras adversus Deum, quia non moritur qui tibi furtum fecit. Si jam non facis furtum, vide: si enim jam non facis, vide ne aliquando fecisti. Si jam dies es, recole noctem tuam: si jam fixus in coelo es, recole terram tuam. Invenis te furem forte fuisse aliquando; et aliquem alium forte stomachatum, quia et tu furtum faciens vixisti, et non es mortuus: quomodo autem tu quando faciebas, ideo vixisti ut postea non faceres; noli quia tu transisti, velle misericordiae Dei pontem subvertere. Nescis illac multos transituros, qua et tu transisti? Esses modo qui murmurares, si adversus te audiretur qui prior de te murmuravit? Et tamen et nunc optas vindictam Dei in malos, ut fur moriatur, et murmuras adversus Deum, quia fur non moritur. Appende in statera aequitatis furem et blasphemum: jam dicis quia fur non es; sed murmurando adversus Deum, blasphemus es. Ille captat somnum hominis, ut aliquid involet; et tu dicis quia dormit Deus, et hominem non videt. Ergo vis ille ut corrigat manum, prior tu linguam corrige: vis ille ut corrigat cor adversus hominem, tu corrige cor adversus Deum; ne forte cum optas vindictam Dei, si venerit, te priorem inveniat. Nam ille veniet, veniet et judicabit perseverantes in nequitia sua, ingratos praerogationi misericordiae ipsius, ingratos patientiae ipsius, thesaurizantes sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 4-6) : quia Deus ultionum Dominus, Deus ultionum, ideo fidenter egit. Nulli enim pepercit, quando hic locutus est: ipse Dominus erat in carnis infirmitate, sed in virtute sermonis. Non accepit personas principum Judaeorum. Quanta in illos dicit? et, quomodo dictum est