Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Ostendit falsum esse tertium articulum Hen ici, probans conversionem intellectus nudi super se formati, non esse necessariam ad hoc, ut nudus formetur ab intellectu formato, quia intellectus Patris est principium naturale respectu notitiae genitae, sicut respectu ingenitae ; ergo non requirit reflexionem ad producendum. Secundo, verbum beatorum non petit talem reflexionem, alias haberet creatum pro objecto. Ostendit etiam secundum articulum Henrici falsum esse in nobis, quia notitia confusa non potest esse principium notitiae distinctae seu verbi, et illa es et simul cum verbo, vel produceret quando non esset.
Tertius (a) articulus est, quod conversio intellectus nudi super se formati, est necessaria ad hoc ut intellectus nudus formetur ab intellectu formato.
Hoc non video, quia intellectus Patris habens objectum sibi praesens, est naturale principium, non solum operativum respectu intellectionis Patris, sed etiam productivum respectu notitiae genitae ; adhuc ergo circumscripta illa reflexione esset principium productivum.
Secundus (b) etiam articulus est falsus in nobis ; tum quia notitia confusa non potest esse principium elicitivum notitiae distinctae, sicut nec imperfectum potest esse principium elicitivum productionis alicujus perfecti: tum quia illa notitia actualis confusa esset simul cum notitia actuali distincta, et ita duo actus eliciti simul, vel actus confusus quando non esset, generaret actum distinctum; tum quia omnis actus intelligendi secundus, est genitus a memoria ut memoria est in actu primo proportionali sibi, puta perfectus a perfecto, imperfectus ab imperfecto, sicut distinctione tertia patebit. Tertius (c) articulus etiam est falsus in nobis, quia verbum perfectissimum erit in patria secundum Augustinum 15. de Trinit. et tamen non erit illud verbum genitum per actum reflexum sive conversivum super actum primum, ut iste dicit, ut per illud sciat quis scire vel intelligere. Quod autem non erit notitia reflexa probatur, quia verbum perfectissimum creatum non habet pro objecto suo primo aliquod creatum, sed increatum.