MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum cum dicat Dionysius quod proprietates inferiorum habent
superiores cum excellentia, et B. Virgo sit super omnes ordines Angelorum, utrum habeat proprietates omnium Angelorum ?
Juxta haec quaeritur, Cum dicat Dionysius, quod proprietates inferiorum habent superiores cum excellentia, et beatissima Virgo sit super omnes ordines Angelorum,utrum habeat omnes proprietates omnium Angelorum ? Ad quod respondemus breviter, quod sic.
Et primo de proprietatibus communibus quae omnibus conveniunt Angelis, post de proprietatibus quae singulis ordinibus insunt propriae.
1.Prima igitur communis proprietas est nuntiatio quae convenit omnibus, a qua et omnes Angeli dicuntur. Quod haec beatissimae Virgini et cum excellentia conveniat, patet : quia omnes Angeli nuntiant per verba creata : ipsa autem per verbum increatum. Hanc autem proprietatem ponit
Apostolus, cum dicit: Omnes sunt administratorii spiritus missi in ministerium .
2. Aliam ponit Dionysius in libro de Caelesti hierarchia dicens: "In tria dividuntur secundum se supermundana ratione omnes divini intellectus, in essentiam, et virtutem, et operationem .)) Beatissima autem Virgo immediate se habet ad primum esse : ergo summum habet esse: Similiter ad superius esse sequitur superior virtus et operatio: ergo ipsa inter creaturas habet haec omnia tria in summo.
3. Item Dionysius libro de Caelesti hierarchia : " Juxta enim saepe a nobis rectam redditam rationem, ipsae quidem superfirmatae dispositiones abundanter habent et minorum sacras proprietates. Ultimae vero majorum superpositas universitates non habent, particulariter in eas primo apparentibus illuminationibus, per primas proportionabiliter eis distributas .)) Ergo cum beatissima Virgo superior sit omnibus coelestibus dispositionibus, ipsa habet proprietates omnium abundanter. 4. Item, Una est proprietas communis omnibus illa quam ponit Dionysius in pluribus locis, scilicet purgatio, illuminatio, perfectio. Sed has beatissima Virgo in summo habet, ut patet: ipsa enim ea puritate nitebat, qua sub Deo major nequit intelligi. Sed ad majorem purgationem sequitur major illuminatio, et ad majorem illuminationem sequitur major perfectio : ergo in ea haec tria erant in summo.
5. Item, Daniel, VII, 10 : Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. Quod hae duae proprietates ei similiter cum excellentia induerint, sic patet: Augustinus in homilia super illud Evangelii: Intravit Jesus in quoddam castellum , sic dicit: " Sicut mater Dei est singularis, ita et istarum vitarum effectus quarum istae sorores typum tenent, in ea exstitit singularis : numquam enim in aliquam personam Martha sic operata est, numquam sic Maria contemplationi vacabat. " Et infra: " Ut breviter sex illa opera misericordiae percurramus, haec Virgo Dei Filium in uterum suum in hospitem suscepit, nudum carne et panno vestivit et operuit, esurientem pavit, infantem lacte potavit, infirmum per infantiam et jacentem non. solum visitavit sed etiam balneando et fovendo frequentavit, ut merito de ipsa dicatur : Martha satagebat circa frequens ministerium. " Ex his patet, quod ministrabat in summo.
Quod etiam adstitit per contemplationem in summo, patet per illud quod ibidem subjungit Augustinus : " Porro de parte Mariae quae optima praedicatur, quae et quanta et qualis fueritin beatissima Vir-
gine, quis digne eloquatur? 0 quam magna multitudo dulcedinis Dei fuit in beatissima Virgine Maria, quando Spiritus sanctus in eam supervenit, et virtus Altissimi obumbravit ei, et de eodem spiritu concepit. Quid est quod de ea non sapiebat, in qua Dei sapientia latebat, et in cujus utero sibi corpus adaptabat Christus. In Maria ergo omnes sunt thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi. Maria haec non tantum ad pedes, sed etiam ad caput Domini sedens, audiebat verbum illius, haec conservabat omnia verba, scilicet pastorum, Angelorum, Magorum, necnon et ipsius Filii, conferens in corde suo.Nemo umquam sicut haec beata Virgo gustavit quam suavis est Dominus. Inebriabatur ab ubertate domus suae, et torrente voluptatis suae potabatur. Nec mirum: quoniam apud eam imo intra eam erat fons vitae, de quo manabat tanta perfectio utriusque vitae. " Ex his patet, quod beatissima Virgo proprietatem ministrandi in summo habuit, et etiam proprietatem assistendi.
6. Item Dionysius in libro de Coelesti hierarchia: " Est quidem hierarchia secundum me ordo divinus, et scientia, et operatio . " Et vult, quod haec tria similiter sint in omnibus Angelis, ordo, id est, potestas, scientia, et operatio. Quod igitur haec tria habuit beata Virgo, patet hoc modo : potestas imperialis improportionabiliter major est super omnem potestatem ministerialem : sed in beata Virgine est potestas imperialis respectu omnium Angelorum : ergo ejus potestas est super omnem potestatem Angelorum: sed in perfecte ordinatis ad majorem potestatem sequitur major scientia, et ad majorem scientiam sequitur major operatio : ergo et haec in beatissima Virgine fuerunt in summo.
7. Item, Una proprietas communis omnibus Angelis est: Angeli vident semper faciem Patris. Haec autem visio est tota merces ipsorum. Sed Virginis est improportionabiliter superior mercedibus omnium Angelorum : ergo et visio ejus est supe-
rior visionibus omnium Angelorum. Ex his patet qualiter habuit omnes communes proprietates Angelorum.