Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Tertius articulus est. Hic instat contra tertium articulum, ubi Henricus vult quod conversio intellectus nudi super se formatum, est necessaria ad hoc ut intellectus nudus formetur ab intellectu formato, id est, quod intellectus formatus notitia simplici, non potest esse principium immediate productivum verbi sive notitiae genitae, quae dicitur proprie verbum nisi prius convertatur super notitiam simplicem, et super objectum cognitum et super se cognoscentem. Doctor instat probando, quod talis conversio non est necessaria, quia sola memoria sufficit, quae tantum includit intellectum et objectum perfecte praesens ; et sic intellectus Patris habens essentiam, ut objectum intelligibile sibi praesens, est naturale principium, id est, principium per modum naturae, non solum operativum respectu intellectionis Patris, sed etiam productivum respectu notitiae genitae, circumscripta illa . reflexione, sola enim memoria perfecta sufficit.
(b) Secundus etiam articulus est falsus in nobil. Quia in secundo articulo dixit. quod notitia simplex objecti est principium productivum verbi, et quia hoc etiam concedit de verbo nostro, et vult quod notitia simplex objecti, confusa tamen, est principium productivum notitiae distinctae ejusdem objecti ; et deducit ad alterum inconvenientium, videlicet, vel quod simul in eodem intellectu respectu ejusdem objecti esset cognitio confusa et distincta, vel aliquid quando non est, causabit. Patet primum inconveniens, quia si notitia confusa causat notitiam distinctam, ergo in eodem instanti quo causatur notitia distincta, in eodem instanti est notitia confusa, patet, quia causa etiam quando causat, adhuc est prior natura effectu, ut patet a Scoto in 2. d. 1. sicut etiam hoc idem exposui ibi 15. d. Si vero in eodem instanti quo est notitia distincta, non est notitia confusa ; ergo notitia confusa causat distinctam quando non est, sed de ista materia diffusius pertractat Doctor infra dist. 27.
(c) Tertius articulus etiam est falsus in nobis. Quia Henricus dixit in 3. art. quod verbum nostrum generatur per actum reflexum sive conversivum super actum primum, ut per illud sciat quis se scire, et sic videtur quod tale verbum habeat immediate pro objecto actum rectum, quo objectum est sibi praesens. Exempli gratia, primo cognosco lapidem, secundo reflecto me super illam cognitionem et super lapidem cognitum, et ex tali reflexione causatur verbum per quod scio me scire lapidem, et sic illud verbum immediate respicit primam cognitionem lapidis, sed hoc non est verum, quia in patria Beati habebunt perfectissimum verbum; ergo si illud verbum esset causatum per actum reflexum, tunc haberet visionem, quia videret Deitatem pro objecto immediate, et talis visio est quid creatum; ergo verbum terminaretur ad aliquod creatum, ergo non esset perfectissimum, quia verbum perfectissimum immediate terminatur ad objectum increatum, et sic patet improbatio opinionis Henrici.