QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum potentia activa bene describatur ?
Arist. hic c. 1. text. 2. et lib. 5. hujus e. 12. text. 17. D. Thom. hic lect. 1. et 5. hujus lect. 14. Alhert. Mag. hic tract. 1. c. 2. Plandria q. 1. art. 3. et 5. hujus q. 13. art. 3. Fons. lib. 5. hujus c. 12. et hic c. 1. Suar. disp. 43. Met. sect. 1. Hurtad. disp. 2. Phys. sect. 2.
Primo contra hoc, quod dicitur principium, quia si est principium ; ergo non agens non habet potentiam activam, consequens est falsum secundum Aristotelem 3. cap. t. c. 5. contra Megaricos. Probatio consequentiae, non agens non habet principium in actu, quia illud simul est et non est cum principiato in actu, ex 5. hujus. t. c. 3. Nec habet principium in potentia, quia omnis potentia est ad aliquem actum ejus, quod est in potentia, sicut patet ex praecedentibus, tam de objectiva quam de subjectiva: non agens autem potens agere, non est in potentia ad aliquem actum sui, quia tunc transmutaretur quando ageret. Si dicatur, quodactivum quando non agit, est in potentia ad actum alterius, puta affectus. Contra, in 1. de Somno et Vigilia, cap. 1. Cujus est potentia ejus est actus, et similiter sequitur tunc, quod potentia, de qua in praecedentibus dictum est, scilicet quae opponitur actui, non sufficienter dividatur in potentiam objectivam et subiectivam; erit enim praeter istas, potentia tertia non ad aliquem actum ipsius, quod est in potentia, sed ad aliquid aliud ab ipso. Item, contra hoc quod dicitur transmutandi aliud, quia ex hoc sequeretur, quod potentia creativa non esset activa, quia non transmutat aliud. Universaliter etiam sequeretur quod potentia activa non abstraheret a motu et mutatione, et ita nulla pertineret ad Metaphysicum, nec per consequens aliqua consideratio causae efficientis ad ipsum pertineret. Item, tertio contra hoc, quod dicitur, aliud, primo arguitur sic : quia tunc omnis potentia activa esset factiva, quod videtur esse contra intentionem Aristotelis infra cap. 7. t. c. 16. dividentis potentiam in factivam et activam, cujus scilicet ultimus finis est
Usus, et non aliquid factum. Consequentia patet, nam activa stricte sumpta non transmutat aliud secundum Aristotelem ibidem, quia actio manet in agente. Item secundo, contra idem illud aliud est transmutabile , sicut patet; sed transmutabile non videtur ponendum in definitione potentiae activae, nisi tanquam correlativum, non est autem ejus correlativum, probo, quia omnis potentia dicitur ad actum ; nulla igitur ad aliud correlativum. Si dicatur quod potentia, quae dicitur ad actum, non est ista, quae est principium, de qua modo est sermo, contra, saltem habet propositum, quia principium per se dicitur ad principiatum; transmutabile autem non est principiatum respectu potentiae activae, quia praesupponitur principiato ejus, ut ex ipso transmutabili illud principiatum causetur: ergo, etc. Consimiliter potest argui contra descriptionem potentiae passivae. Ad oppositum est Aristoteles.