REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum intentio sit actus voluntatis circa finem ultimum ?
Alens. 2. p . q. 106. m . I. 2. et 3.D. Thom. I. 2. g. 12. art. 2. et hic q. I. a. D. Bonav. a. 2. q. 2. Richard. art. 3. q. 2. Durand. q . 2. Gabr. q. I. Vasq. I. 2. disp . 40. Scot. hicin Oxon.
Circa distinctionem trigesimam octavam quaeritur : Utrum intentio sit actus solius voluntatis respectu finis ultimi ? Quod non. Secundo Physic. text. 49. Omne agens per se agit propter finem ; agentia naturalia sunt agentia per se ; igitur talia tendunt in finem ; non igitur sola voluntas.
Item, Augustinus 12. de Trinit. cap. 2. Non est visio distincta sine intentione copulante ; visio non est actus voluntatis ; igitur intentio potest esse ipsius intellectus.
Item, Matth. 6. Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus lucidum erit. Lumen pertinet ad intellectum ; igitur intentio non est solius voluntatis.
Item, si esset solum respectu finis ultimi, non esset respectu alterius. Consequens est falsum, quia voluntas intendit finem propinquum, et non solum ultimum. Praeter hoc, eodem actu vult finem, et ea quae sunt ad finem.
Oppositum, Magister in littera dicit quod multa volumus, propter quae alia volumus.