MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Qualiter B. Virgo habuerit eum excellentia proprietates singulorum Angelorum, et singulorum ordinum primae hierarchiae ?
Deinde de proprietatibus singulorum Angelorum et singulorum ordinum primae hierarchiae, qualiter beatissima Virgo omnes habuit, et in ea fuerunt cum improportionabili excellentia ?
Primus est ordo Angelorum, cujus tres inveniuntur proprietates. Una, quod ordo ille immediate ordinatur ad humanam hierarchiam. Secunda, quod maxime nobis noti per intelligentiam sunt illi qui sunt de ordine Angelorum. Tertia, quod singuli singulos homines custodiunt.
Prima harum convenit beatissimae Virgini cum excellentia: ipsa enim est super nos, immediatior tamen nobis, quam Angeli, quia ipsa convenit nobiscum in natura. Unde Angeli sunt nobis praelati, sed non fratres vel filii: ipsa autem est nobis praelata, mater, et soror, et filia.
Secunda etiam convenit ei per ex- cellentiam : Angeli enim noti sunt nobis per intelligentiam tantum, et nos ipsis tantum per intelligentiam : sed beatissima Virgo nota est nobis per experientiam, quia ex nobis agnoscimus ea quae sunt proximae nostrae. Similiter ipsa noscit humanam naturam et infirmitatem per experientiam: non enim habemus Dominam quae non possit compati infirmitatibus nostris.
Tertiam etiam proprietatem habet cum excellentia. Angeli enim custodiunt singuli singulos homines : ipsa vero custodit universaliter singulos homines, et singulariter universos. Singuli enim servorum praesunt sibi commissis : Dominae autem et Domini est custodia et providentia universalis.
Sic patet qualiter ipsa habet cum excellentia omnes proprietates Angelorum,