CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Sententia Scoti, productiones ideo non esse pauciores duabus, quia principia sunt duo et immediate opposita, nam alterum, scilicet intellectus per modum naturae determinate inclinatur ad agendum, alterum libere se determinat, scilicet voluntas,et sic non possunt reduci ad aliquod unum tertium, nec alterum ad alterum, quia imperfectius tantum reducitur ad perfectius. Ideo etiam plures esse nequeunt, quia utrumque principium habet productionem sibi adaequatam.
Dico tunc ad quaestionem, (a) quod tantum sunt ibi duae productiones distinctae secundum rationes formales productionum, et hoc, quia sunt tantum duo principia productiva habentia formales rationes producendi distinctas. Quod probo sic : Omnis pluralitas reducitur ad unitatem, vel ad paucitatem tantam ad quantam reduci potest ; ergo pluralitas principiorum activorum vel productivorum reducetur ad unitatem, vel ad tantam paucitatem ad quantam potest reduci, sed non potest reduci ad aliquod principium unum productivum aliud ab istis. Probatio, quia principia productiva, quae sunt natura et voluntas habent oppositos modos principiandi, quia alterum inclinatur ex se ad agendum naturaliter, alterum libere, et in potestate sua habet producere, ita quod ad hoc ex se naturaliter non inclinatur. Si autem reduceretur ad aliquod unum principium productivum, illud haberet determinate alterum modum principiandi alterius istorum principiorum. Vel enim esset productivum ex se determinate, et tunc per modum naturae, vel non ex se determinate, sed libere, et ita per modum voluntatis: ergo non possunt reduci ad aliquod principium quasi tertium ab istis, quod scilicet in producendo neutrius istorum habeat rationem. Nec unum istorum reducitur ad alterum, quia tunc alterum secundum totum genus suum esset imperfectum, quod falsum est, quia cum ex eadem perfectione conveniat utrique esse principium operativum et productivum, et neutrum sit ex se imperfectum inquantum est operativum, quia tunc non esset formaliter in Deo: ergo nec inquantum est productivum est imperfectum: ergo non possunt reduci ad paucitatem minorem quam ad dualitatem principii, scilicet productivi per modum naturae, et principii productivi per modum voluntatis. Haec autem duo principia secundum rationes suas principiandi debent poni in primo, quia in ipso est omnis ratio principii quod non reducitur ad aliud principium prius: igitur sunt tantum duo principia productiva alterius rationis in primo productivo; haec autem sunt productiva ad intra. Probatio, memoria perfecta est productiva ad intra per modum naturae ex solutione praecedente, quia intellectus perfectus, sicut inquantum est potentia operativa, natus est intelligere objectum quantum est ipsum noscibile, ita inquantum est potentia productiva notitiae genitae, natus est esse principium tantae notitiae quanta potest esse objecti, intellectus autem in primo, etiam ut est principium productivum, est simpliciter perfectus.
Hoc etiam objectum primum intellectus est infinitum intelligibile: ergo intellectus ut est principium productivum, natus est esse principium producendi notitiam infinitam. Similiter arguitur de voluntate respectu amoris objecti infiniti.
Ulterius sequitur, si non sunt ibi nisi duo principia productiva alterius rationis: ergo tantum sunt duae productiones numero. Probatio, quia utrumque principium productivum habet productionem sibi adaequatam et coaeternam ; ergo stante illa non potest habere aliam.
Nota pro solutione hujus quaestionis, sit haec propositio : Quidquid rationis ejusdem existens ad plura ejusdem rationis se extendit, non determinatur ex se ad quot talia se extendit. Probatur, in habitudine naturae communis ad supposita, et causae ad effectus. Ex hoc sequitur, quod nec natura divina inquantum communis determinat sibi numerum suppositorum, nec inquantum principium producendi, si est tale principium determinabit sibi numerum principiatiorum; igitur si est certus numerus personarum, erit quia principium productivum distinguitur.