In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Sed aliter dico, etc. Conclusio Doctoris contra Canonistas est, iterantem Confirmationem non incurrere poenam irregularitatis, sicut incurrunt rebaptizantes, quia talis poena in jure canonico non reperitur, poenae autem restringendae sunt ; unde argumentum a simili in materia odiosa et poenali non valet. Doctorem sequuntur Paludanus dist. 7. quaest. 2. Gabriel art. 3. dubio 5. Covarruvias in Clement. Si furiosus, citans Turrecrematam, et alios; solum enim reperitur in Concilio Tarraconensi. Apud Gratianum tamen cap. Qui bis,
de consecrat. dist. 5. quod debeat in Monasterio sub habitu clericali aut regulari, famulatum praestare Deo, sed haec neque omnes obligat, cum sit Concilii provincialis, nec fuit receptum, neque in ipso Concilio habetur. Et eo admisso tanquam jure incurso, ut notat Doctor, magis supponit contrarium, nempe in famulatu Dei ipsum non constitui irregularem, sed posse uti ordine. Accedit quod irregularitas non incurratur nisi in casibus jure expressis, cap. Is qui de sententia excommunicationis, in 6. Hanc sententiam etiam sequuntur moderni, ut Soto, et Suarez. Et haec ad Dei gloriam sufficiant de hoc Sacramento, nam de subjecto, quod attingit Doctor in definitione, non multum occurrit specialiter dicendum, nisi quod sit baptizatus et dispositus ad effectum hujus Sacramenti: de patrino et ritibus, videantur Summistae.
FINIS TOMI DECIMI SEXTI.
JOANNIS DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,
OPERA OMNIA
EDITIO NOVA
JUXTA EDITIONEM WADDINGI XII TOMOS CONTINENTEM A PATRIBUS FRANCISCANIS DE OBSERVANTIA ACCURATE RECOGNITA
TOMUS DECIMUS SEPTIMUS
QUAESTIONES IN QUARTUM LIBRUM SENTENTIARUM a distinctione octava usque ad decimam tertiam.
PARISIIS
APUD LUDOVICUM VIVES, BIBLIOPOLAM EDITOREM
VIA VULGO DICTA DELAMBRE, 13
R. P. P. JOANNIS
DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,
QUAESTIONES
IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARCM
cum commentario R. P. F. ANTONII HIQUAEI Hiberni.