QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Explicat primo, quomodo quatuor genera causarum ad Metaphysicum spectant, et quomodo ad Physicum. Secundo, quomodo a relatione piincipiationis diversimode denominantur, principium et principians, illud ut quo, hoc ut quod, in simplicibus autem, quod et quo, re non distinguuntur. Vide in Doct. lib. Elench.q. 16. et super Porphyr. q. ult. quomodo sumuntur denominativa ab abstractis. Tertio, quod similiter sumitur potentialitas, potentia et potens, quorum primum est relatio, alia duo concreta ejus, ut 3quo et ut quod. Quarto, an ratio potentiae tantum conveniat efficienti et materia, et licet quaestio sit de nomine, juxta Aristotelem affirmative respondendum est.
Hic sunt videnda quatuor art. 1. Primo, quomodo potentia, ut principium dicitur, pertinet ad considerationem Metaphysici. Secundo, quid importatur nomine potentiae sic sumptae. Tertio, de divisione ejus. Quarto, de rationibus dividentium. De primo, sciendum quod cum propter aliud esse, et esse propter quod aliud est, sint conditiones entis absolute, non contracti ad Metaphysicum vel Naturalem, et illae sint relationes causati et causae, sequitur quod ad Metaphysicum pertinet constituere causam et causatum. Cumque quatuor genera causarum distinguant causam, per hoc quod causatum aliter est per quodlibet illorum, absque hoc quod descendatur ad motum vel quantitatem, sequitur, quod omnia genera causarum pertinent ad Metaphysicum. Conferre enim ad esse alicujus, ut pars essentialis ejus et haec, sive actualis, sive potentialis, patet quod non contrahit ad motum. Et istae sunt speciales rationes causae formalis et materialis, de quibus tractat Philosophus in 8. t. c. 15. et quomodo ex eis fit unum, quia hoc actus, et illud potentia: omne etiam bonum, ad quod aliud ordinatur, patet quod non contrahit ad motum, et haec est ratio causae finalis, de qua loquitur Aristoteles in 12. t. c. 36. Movet autem , ut amatum, etc. et alibi t. c. 52. perscrutandum autem, et qualiter habet totius natura bonum et optimum. De efficiente videretur, quod non abstraheret a mutatione et motu, sed licet hoc verum esset quoad convertibilitatem in re, quod nullum esset efficiens quin efficeret per motum vel per mutationem, tamen de per se ratione efficientis, non est verum. Nam si intelligatur aliquid dare esse, sine hoc quod intelligatur aliquid moveri vel mutari, certum est quod dans esse tale, intelligitur habere rationem causae respectu producti, et non alterius quam efficientis, sicut ratio unius quod est compositum ex actu et potentia secundum se, non contrahit ad motum, sed pertinet ad Metaphysicum, licet nunquam tale unum esset nisi per motum vel mutationem potentialis, ita in proposito. Praedicta tamen quatuor genera causarum contracta ad naturalitatem , puta inquantum sunt propter quae aliquid habet esse naturale; vel inquantum propter illa modo naturali aliquid habet esse, pertinent ad considerationem Physici. Unde falsum est, ut videtur, aliquam causam excludere a consideratione Metaphysici, vel etiam Naturalis, licet diversimode eas considerent modo praedicto. Et sicut dictum est de causis, ita intelligendum est de principiis sive principiantibus, sine quibus alia principiant, cujusmodi dicuntur potentiae, ut patebit in secundo argumento.
De quo sciendum est, quod ab eodem abstracto quandoque dicuntur plura denominativa, quae scilicet nata sunt denoroinare diversa, ad quae diversa habet habitudinem illud, quod per abstractum signatur. Posset in multis exemplificari si prolixitas non obstaret, sic ab ista relatione scilicet quae dicitur principiatae signata in abstracto, diversimode denominatur illud quod principiat, et illud quo princpiat, quia illud quo imme diate, et illud quod mediate. Et secundum hoc possunt duo denominativa istis appropriari, ut scilicet illud quo dicatur principium, et illud quod dicitur principians, videtur autem principium esse quasi abstractum respectu ejus, quod est principians. Sicut enim calor est quo calidum est calidum, et ita respectu ejus abstractum, ita principium est quo principians principiat. Tamen secundum veritatem principium est denominativum, quia impossibile est relationem pure in abstracto significftrm de aliquo absoluto praedicari, quia tunc diceretur in quid de ipso, calor autem dicitur esse prircipium, licet non principiatae. Patet itaque quod principium importat essentialiter relationem principiationis, et hoc in concreto, ut scilicet natum est concernere immediatum suum fundamentum, quod est quo, non autem remotum sive subjectum, quod non est quo. Et hoc intelligendum est ubi quod et quo distinguuntur aliquo modo realiter. In omnino autem simplicibus, ubi idem est re, quod et quo, tantum differens ratione, idem ibi dicitur principium et principians: sive autem idem dicatur principium et principians ut in simplicibus; sive aliud aliquo modo, ut in compositis, eamdem tamen relationem, quam principiatae importat, importat utrumque istorum concretorum,licet aliquo modo inquantum illa eadem diversimode concernit fundamentum et subjectum, sicut similitudo eadem denominat Socratem, qui est similis secundum albedinem, et albedinem secundum quam est similis ; si tamen esset aliquod concretum impositum, quo albedo posset denominari inquantum est quo aliquid assimilatur.
Consimiliter omnino dicendum est de potentialitate, potentia et potente, quod eamdem relationem important. Primum in abstracto, alia duo in concreto, sed diversimode secundum quod illa relatio nata est diversimode denominare fundamentum proximum, et remotum sive subjectum ; sicut autem alia concreta communiter accipimus pro subjectis, inquantum habent tales formas, ita frequenter quando dicimus potentiam,non intelligimus de respectu, sed de illo in quo fundatur respectus, sed an potentia importet ita communem relationem, sicut principium sive causa, dubium est. Et hoc tangit tertium argumentum ad primam quaestionem. Diceret aliquis quod sic, et quod ita. potentia convenit formae et fini, sicut efficienti et materiae, licet non sit consuetum illis causis attribuere nomen potentiae, forte quia in eis non distinguitur quod et quo. De forma patet quod sit simplex; de fine similiter videtur, si finis ponatur operatio, cujus esse est simplex, sed tunc non videtur quod nomen potentiae deberet attribui materiae primae, quia nec ibi distinguitur quod et quo, nisi forte ratione, sicut nec in forma, vel in fine. Aliter posset dici, quod secundum praedicta supra in principio solutionis primae quaestionis, ab uno significato potentiae videtur nomen translatum ad aliud significatum, propter convenientiam inter illa, quia scilicet nihil habet modum essendi potentialem formaliter, nisi quia aliquod principium est potentiale respectu ejus: principium autem potentiale respectu principiati, tantum potest esse duplex, scilicet efficiens et materia: forma enim nunquam praecedit compositum, nec per ipsum tanquam per principium potentiale, posset compositum esse in potentia; similiter, nec finis quantum ad esse in re. Et ideo forte, ut potentia signat principium, non est impositum generaliter omni principio sive causae; sed tantum principio activo, quod est quo efficiens potest efficere, et principio passivo quod est quo ex aliquo potest fieri aliquid, et per utrumque istorum principiatum est in potentia Non oportet contendere de nomine cui sit impositum, quia loquendum est ut plures ex 2. Topicor. cap. 6. Si quis velit primam viam tenere per dissuetudinem, excusatur, non oportet laborare ad contra arguendum. Secunda via videtur de intentione Philosophi, qui de ipsa potentia non loquitur, inquantum est principium, nisi ut pertinet ad duplex genus causae, et ratio ad hoc assignata translatione videtur satis congrua.
SCHOUUM II.
Principium dicit duos respectus, alterum ad principiatum, ad comprincipium alterum, et habet potentiam passivam, magis respectu comprincipiati; explicat actum tot modis sumi, quot potentia, et conditiones utriusque.
Sciendum tamen secundo, quantum ad istum articulum, quod principium non tantum habet relationem ad principiatum, et tale principium ad tale principiatum, puta efficiens ad effectum, materia ad materiatum; sed etiam unum principium respectum habet ad aliud principium, quia sive sint extrinseca sive intrinseca, haec et illa mutuo nunquam causant, nisi inter se aliquo modo uniantur et concurrant, quia nulla una sufficit ad causandum illud, quod dependet a multis causis essentialiter. Quomodo vero quatuor causae concurrunt in causando idem, et quomodo ordinantur essentialiter in causando, patet conclusione 9. cap. 2. in tractatu de primo principio. Et illae duae relationes sunt omnino alterius rationis, et possunt ambae fundari in eodem absoluto, imo necessario fundantur quae essentialius, vel prius, non est modo quaestio. Potentia ergo si importet illos . duos respectus in quacumque causa, hoc est aequivoce, et pro utroque exprimendo, videtur nomen accipi quandoque ab Aristotele, verbi gratia, de potentia activa exemplificat 5.1. c. de ad Aliquid, t. c. 20. ut calefaciens ad hoc quod calefit, etc. Et paulo post, quod fecit ad factum, et facturum ad faciendum, sicut enim pater dicitur filii pater, constat quod calefactivum ad illud quod calefit, non dicitur ut principium ad principiatum, sed ut principium, puta activum ad passivum, ex quibus sequitur unum principiatum, ad quod ambo dicuntur: sed pater ad filium non sic dicitur, nec facturum ad faciendum ut ad principium, sed ut ad principiatum, et tamen ambo exempla ponit pro secundo modo ad aliquid, qui est secundum potentiam activam et passivam. In hoc etiam patet exemplum, quomodo principium passivum dicit Aristoteles habere potentiam passivam respectu alterius principii non respectu principiati, sed respectu etiam principiati habet potentiam, inquantum ex illo potest fieri principiatum. Unde in 7. cap. 3. t. c. 22. hoc autem ex quo fit quam dicimus materiam, etc. ibi, et 12. hujus, c. 1. t. c. 8. Non solum secundum accidens ex ente fiunt omnia, potentia quidem ente, ex non ente vero actu, etc. Et in 8. cap. 1. t. c. 3. Materiam dico, quae potestate est hoc aliquid, est praedicatio sinodoica, quia est in potentia, ut sit pars ejus, quod est hoc aliquid, et per hoc totum hoc aliquid est in potentia, ut sic.
Habet etiam passivum principium respectum ad formam, cum quo sicut cum principio intrinseco principiat principiatum. Et de hoc loquitur 8. lib. c. ultimo, t. c 15. quod ideo unum est ex materia et forma, quia hoc actus, illud potentia, quod expositum est in ultima quaestione super octavum. Sed sicut haec potentia in tertia significatione sumitur praeter scilicet duas, secundum quarum unam nominat relationem principii passivi ad principiatum, et secundum aliam ad principium activum, ita et actus, quod est correlativum potentiae illo modo sumptae, aequivoce sumitur ab illa ratione actus, de qua dictum est in primis duabus quaestionibus, quae scilicet opponitur potentiae, ut modus entis oppositus sibi. Nam actus illo modo dicitur de forma, inquantum refertur ad materiam cum qua principiat, et simul sunt potentia isto modo et actus, et sunt mutuo relativa, quia sicut potentia hoc modo est respectu alicujus actus, ita et iste actus est alicujus potentiae actus. Tres conditiones oppositae sunt in potentia et actu primo modo sumptis, quia nec unum est in principio respectu principii, inquantum principium, nec simul sunt, nec sunt mutua. Unde de primo actu intelligitur, quod forma est in actu quandoque, quandoque in potentia opposita actui, sicut et compositum. Sed de secundo actu et potentia, nunquam forma est in potentia, sed actus, etiam quando est in potentia primo modo, adhuc est actus secundo modo, non potentia. Compositum autem quandoque existit, licet non sit actus, tamen actus est modus entitatis propriae totius, non tantum entitatis formae. Forte communiter non curatur de illa aequivocatione actus, propter hoc quod actus compositi primo modo principaliter est ab actu secundo modo, secundum commune dictum, licet non sit ab actu secundo modo, nisi inquantum ille est in actu primo modo.