REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Conclusio est affirmativa, requirit tamen intentio actum intellectus. Actus collativus medii ad finem forte habet duos alios actus circa extrema collationis. Si uno actu tendatur in mediam et finem, erit simul intentio et usus.
Dico ad quaestionem quod inten dere proprie est in aliud tendere, et hoc modo principaliter est potentiae liberae, eum vero libere velle sit totius liberi arbitrii quod includit in tellectum et voluntatem, et sic totius potentiae liberae erit intendere. Dico etiam quod voluntas potest ordinare objectum suum ad aliud, quia potest referre unum ad aliud, sicut intellectus, propter ejus immaterialitatem et libertatem, et potest ad invicem comparare, et potest conferre et discurrere. Iste actus potest dupliciter considerari, vel secundum quod est quid volitum solum, vel ut est propter quod aliud est volitum. Hoc vult Anselmus, quod in volito est dare quid et cur, et quod refertur ad aliud, dicitur usus, sic intentio dicitur voluntatis proprie ; unde intendere dicitur in aliud tendere. Non enim proprie dicitur intenderes quod ab alio ducitur ; talia enim magis tenduntur quam tendant, ut potentiae naturales mere, et potentiae sensitivae. Sed potentia libera tendit, et non ducitur ; praeter hoc tendere non dicitur proprie nisi respectu non habiti, et hoc per medium intendens, et terminum.
Sed estne idem actus respectu ultimi finis immediate, et qui est ad ultimum per media ? Dico quod ultimum potest accipi dupliciter, vel simpliciter ultimum, quod omnino non est ad aliud ordinabile, vel ultimum negative, et pro tunc, quia non actualiter ordinatur tunc ad posterius, licet, habitualiter ordinetur. Primo modo, non oportet quod omnis intentio sit respectu ultimi immediati, nec per consequens quod idem sit actus respectu ultimi, pro respectu ejus ad ultimum. Secundo modo, dico quod sic, quia omnis intentio est respectu alicujus ultimi tunc cogniti in actu. Sicut dare pauperi eleemosynam, datur sibi, ut pascatur, tunc usus non est ultimum, etsi ulterius pascatur, ut Deo placeat, adhuc illud habet rationem ultimi, tunc, ideo intentio non potest esse usus.
An tamen sit unus actus intentio illorum, quae sunt ad finem, et finis? Dico quod actus collativus est unus, et tamen duorum, aliter nullo actu cognosceretur conclusio vera propter principia, necintenderentur quae sunt ad finem propter finem. Intentio igitur potest esse unus actus collativus circa duo, et potest esse duo actus distincti intendendo illud in se, quod est ad finem in se, alia et alia intentione. Et forte quando est actus collativus, sunt duo alii actus distincti secundum se, quia nisi simul sit actus hujus secundum se, et illius secundum se, quando est actus collativus, non bene judicatur convenientia, et differentia istorum secundum se ; nec video unde destruantur illi actus distincti secundum se, cum actus collativus supervenit. Sicut enim visus simul habet actum albedinis distinctum secundum se, et nigredinis secundum se, quando actu judicat diversitatem, sic intellectus, quando habet actu actum collativum duorum, habet actum distinctum utriusque extremi secundum se, et voluntas in conferendo et tendendo in finem propter id, quod est ad finem.
Ad primum principale, concedo quod omne agens per se agit propter finem, et similiter ex intentione finis. Sed aequivocatur intentio, quia naturaliter activa vel passiva non proprie tendunt in finem, sed tenduntur vel ducuntur ab Intelligentia cognoscente finem, ideo non oportet quod proprie intendant finem, sed dirigantur ab intendente.
Ad aliud, dico quod intentio, de qua loquitur Augustinus, est ipsius voluntatis ; et non dicit quod in omni visione distincta concurrit volitio distincta, quia saltem prima visio distincta praecedit, quia intentio distincta voluntatis non potest esse ante distinctam intellectionem. Sed ante distinctam intellectionem potest esse visio exterior distincta, cum visio potest incipere a distincta intentione copulante, vel esse simul cum illa, vel potest esse ante eam, ideo non est necesse quod solum sic incipiat.
Ad aliud, dico quod requiritur recta ratio, si debet esse recta visio spiritualis et utilis, vel quod recta intentio requiritur tanquam praevia, vel saltem communiter.
Ad aliud, dico quod omnis inlentio proprie est ultimi finis pro tunc, et possibile est, quod eodem actu tendendi tendat voluntas ad finem, et in ea quae sunt ad finem ; et alio actu distincto, et alio, et forte quando eodem actu collativo vult finem, et ea quae sunt ad finem, aliquo actu distincto vult finem, et alio actu vult ea quae sunt ad finem.