MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum habuerit cum excellentia proprietates Archangelorum?
Secundus ordo est Archangelorum, qui similiter secundum beatum Dionysium tres videntur habere proprietates.
XXXVII
Prima est a superioribus communicare. Secunda, super inferiores esse. Tertia, inferiores aJ superiores reducere.
Primam harum habuit cum excellentia : Ipsa enim a superioribus maxime communicavit, juxta illud Lucae, 1, 35: Spiritus sanctus superveniet, etc, id est, plusquam in aliquem sanctorum veniet
in te. Alii sancti acceperant a superioribus gratiam creatam particulariter : ipsa autem creatam universaliter, et increatam singulariter.
Secundam etiam habuit cum excellentia : alii enim sancti super aliquos, et nullus super omnes : ipsa autem super omnes. Item, Angeli et alii sancti sunt super alios tantum ex gratia: ipsa autem ex gratia, justitia, et natura: naturaliter enim mater regis est regina, et regina justitia et gratia est super omnes qui in suo regno sunt.
Tertiam quoque habuit cum excellentia : ipsa enim sola omnes inferiores reduxit tamquam mediatrix reconciliationis, adjutrix redemptionis, et Angelorum numerum restauravit, subvenit ruinae ante conspectum Domini, sicut dicitur, Judith, xiii, 25, et hominem lapsum reparavit et revocavit.
Sic igitur habuit beatissima Virgo omnes proprietates secundi ordinis cum excellentia in summo.
QUAESTIO CLV.
Utrum habuerit proprietates Principatuum ?
Tertius est ordo Principatuum, qui similiter tres habent proprietates.
Prima est primi principii imitativum. Secunda est principalium virtutum ordinativum. Tertia est inferiorum ad ipsum princificum principium inductivum.
Primam habuit beatissima Virgo in summo : imitatur enim primum principium in tribus, in mali immunitate, juxta illud Sapientiae, VI, 20 : Incorruptio facit esse proximum Deo, In bonorum communicatione : mater enim bonorum omnium est: venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius, sicut dicitur, Sapient. VII, 11. In communicanda bonorum operum communicatione : est enim oliva speciosa in campis : et prae-occupat qui se concupiscunt : et dignos se ipsa circuii quaerens, etc. . Eccli. XXIV, 26: Transite ad me, omnes qui concupiscitis me , et a generationibus meis implemini. Est igitur primi principii immutativa in summo.
Secundam vero proprietatem quae fuit principalium virtutum ornatus, habuit in summo : quia habuit deiformissimas virtutes, juxta illud Ecclesiastici, XXIV, 7 : Ego in altissimis habitavi.
Tertiam vero proprietatem Principatuum, quae fuit inferiorem ad princificum principium inductivum , habuit in summo: ipsa enim de ultimo fecit ,primum, et de primo fecit ultimum, imo omnia, id est, omnes creaturas in homine reduxit ad illum a quo exierunt, illi personaliter uniendo : unde est illa mulier fortis, de qua dicitur. Proverb, XXXI. 10, cujus pretium de ultimis finibus, id est, de divinitate et humanitate conjunctis hominem perditum redemit.
Et sic patet, qualiter beatissima Virgo omnes Angelos primas hierarchiae transiit transcendendo, et singulorum ordinum singulas proprietates in summo possidendo.
QUAESTIO CLVI
Utrum habuerit proprietates Potestatum?
Jam igitur de secunda hierarchia videamus, in qua primus ordo est Potestatum, cujus tres sunt proprietates.
Prima est sui ordinis et dignitatis custoditivum. Secunda est aliorum ordinativum. Tertia activum et reducti- vum.
Primam in summo habuit : quia Virgo fuit post et ante in sua dignitate stans.
Secundam etiam habuit cum excellentia : quia fuit ordinis virgilium, inventrix et ordinatrix, et Angelorum ordinum reparatrix et restauratrix.
Tertiam habuit in summo, et fuit activa in summo : quia habuit actus virtutum secundum modum patriae quantum ad perfectionem, et secundum statum viae quantum ad meriti conditionem. Fuit etiam universaliter reductivum per exemplum. : unde et dicta est stella maris, et sic habuit proprietates Potestatum in summo.
QUAESTIO CLVII.
Utrum habuerit proprietates Virtutum ?
Secundus ordo secundae hierarchiae est ordo Virtutum, quarum tres sunt proprietates.
Prima est incommunicabilis virilitas. Secunda est nullius imbecillitatis tarditas. Tertia est ad inferiores largitas.
Virilitas consistit in tribus, in resi- stentia contrarii, in aggressione ardui, in tolerantia mali. Haec omnia fuerunt in beatissima Virgine in summo. Resistentia contrarii: ita enim omnem contrarium nocivum., id est, peccatum vicit, quod aliquid ab ipso numquam passa fuit: Angeli enim numquam vicerunt:
quia numquam pugnaverunt. In aggressione ardui, id est, in altissima paupertate rerum, maxima carnis asperitate, summa cordis humilitate. In tolerantia mali in asperrima Filii passione, quando ipsius animam pertransivit gladius. In his omnibus beatissima Virgo invincibilem virilitatem in summo possedit.
Secunda proprietas virtutum fuit nullius imbecilitatis tarditas. Hanc ipsa cum excellentia habuit: quia eamdem vitam angelicam quam Angeli sine onere carnis, cum carne ipsa in carne duxit, et
cum sarcina carnis illos sine sarcina carnis ad majus bravium antecurrit.
Tertia proprietas fuit ad inferiores largitas. Hanc etiam cum excellentia habuit: illi enim dant dona Dei : ipsa dedit ipsum Deum. Item, ipsi dant tantum inferioribus : ipsa autem superioribus summum donum tribuit: dedit enim mundo Deum et Deo mundum, et cuilibet homini regnum caelorum.
Habuit igitur beatissima Virgo etiam proprietates Virtutum in summo.
QUAESTIO CLVIIl.
Utrum habuerit proprietates Dominationum ?
Tertios in secunda hierarchia est ordo Dominationum , quarum proprietates ponit beatus Dionysius in libro de Caelesti hierarchia in haec verba: ". Sanctarum
Dominationum manifestativam nominationem aestimo declarare absolutam quamdam et ab omni pedestri minoratione liberam anagogen, nullaque tyrannicarum dissimilitudinum ullo modo eam universaliter inclinatam, liberaliter severam dominationem, omni minutivae servituti superpositam, superiorem subjectione omni, et remotam ab universali dissimilitudine, et dominationis incessanter appetentem, et ad illius ipsius naturaliter subsistentis virtutis similitudinem, quantum possibile, et seipsam et quae post eam sunt, optime et speciose conformantem, ad nulla vane videntium, sed ad proprie ov universale conversam, et dominicae semper deiformitatis in par- ticipatione, secundum quod possibile est ipsi, factam ''" Ex hac auctoritate primo possunt extrahi decem proprietates Dominationum. Prima est.a servitute libertas. Secunda est ab hoste invincibilitas. Tertia, liberalis severitas. Quarta est minutivi servitii superioritas. Quinta, nullius subjectionis egestas. Sexta, dissimidinis immunitas. Septima, dominandi ordinata voluntas. Octava, sui et suorum ad Deum conformitas. Nona, nulla in dominando vanitas. Decima, divinae dominationis particeps conformitas.
Et excluduntur in his proprietatibus decem impedimenta dominationum terrenarum. Primum est servitium superioris. Secundum,impetus hostium. Tertium, dominium. Quartum, gratuitas servitiorum. Quintum, provisio subditorum. Sextum, sollicitudo necessariorum extrinsecorum. Septimum, ambitio honoris.
Octavum, contrarietas divitiarum et dominarum. Nonum est excaecatio vanitatum. Decimum est elongatio imitationis
divinarum actionum.
Quod autem hae proprietates in summo fuerunt in beatissima Virgine, sic est manifestum :
Quod libertatem a servitute habuit in summo, patet per ea quae dicta sunt supra de ipsius nobilitate.
Quod autem secundam habuit, quae fuit ab hostibus invincibilitas, patet: ipsa enim non solum in seipsa caput hostis contrivit, sed praedam totius generis humani, ab ipso abstulit, et in natura corporea spiritum natura angelicum superavit, in carne super carnem vixit, et superbiam victricem diaboli vicit, et tam de diabolo quam de mundo, tam de seipsa quam de Angelis omnibus supergrediens triumphavit, et quod omnibus aliis altius est, contra ipsum Deum fortis fuit, quia Deum de coelis ad terram vinculis carnis ligatum, et charitate vulneratum in gremio uteri sui, scilicet beatissimae virginitatis carcere captivavit. Patet igitur qualiter haec mulier fortis fuit in hostium vincibilitate, et omnes Dominationes praecellit.
Tertia proprietas fuit liberalis severitas : per quod potest intelligi vel medium inter prodigalitatem et avaritiam, vel medium inter excessum justitiae, id est, rigiditatem, vel excessum misericordiae, hoc est, remissionem: quidam enim sunt nimis liberales, hoc est, prodigi : quidam nimis severi, id est, avari: medium inter haec est liberalis severitas. Item, quidam sunt nimis justi per rigorem : quidam nimis misericordes per remissionem : inter haec medium est liberalis severitas. Primum medium habuit beatissima Virgo cum excellentia super omnes Dominationes: ipsa enim numquam dedit cui non esset dandum, et numquam non dedit cui esset dandum, et praeterea dedit omne dandum, scilicet Deo mundum, mundo Deum, hominibus coelum. Secundum medium etiam habuit in summo : ipsa enim numquam in se aliquam admisit injustitiam, numquam aliquam misericordiam omisit, et Filio omnem injustitiam corrigibilem correxit, omnem misericordiam receptibilem porrexit. Sic igitur patet quomodo beatissima Virgo habuit prodigalitatis et avaritiae medium in summo. Item, quidam sunt domini nimis liberales voluptatis libertate : quidam nimis severi asperitate passionis : inter haec quoque medium potest esse liberalis severitas. Hoc quoque medium habuit beata Virgo prae Dominationibus : quia habuit summam asperitatem in corpore, et summam libertatem spiritus in mente.
Quarta proprietas est minutivae servitutis vel servitii superioritas : per quod potest intelligi , quod nulli serviunt , cujus servitium ipsos a sua dignitate diminuat. Hanc proprietatem beatissima Virgo in summo habuit: quia ei omnis creatura servit: ipsa autem nulli purae creaturae, sed soli Deo subjecta servit: et ita sicut servire servo, et servire soli Deo unum alterum excellit. Item, Beatissima Virgo in hac proprietate Dominationes excellit: omnes enim alii domini vel dominationes quibus servitur a creatura, sic servitur, quod ipsi serviunt creaturae : soli autem nostrae Dominae sic serviunt omnes creaturae, quod ipsa non tenetur nisi soli Deo servire. Servire autem Deo regnare est, et non diminui.
Quinta proprietas fuit subjectionis nullius egestas : per quod potest intelligi, quod non est in coelestibus Dominationibus sicut est in terrenis, quae tantum suo modo indigent servis sicut servi dominis suis indigent, in coelestibus autem nulla est indigentia servitutis. Hanc proprietatem habuit beatissima Virgo super Dominationes, quae etsi non habeant indigentiam respectu inferiorum et subditorum, habent tamen respectu superiorum et beatissimae Virginis : ipsa autem nullius superioris vel inferioris : quia cum nulla creatura ipsa sit superior, in-
digentiam non habet creaturae, sed solius creatricis personae.
Sexta proprietas est dissimilitudinis immunitas : per quod intelligitur removeri dissimilitudo operationis, et attritu itur Dominationibus, eo quod non leguntur missi Ad exteriora, Sed semper tamen inferioribus et interioribus attenti simul. Hanc autem proprietatem habuit in summo: quia simillima Deo fuit corde et corpore. Corde enim fuit Virgo singularis, inter omnes mitis, et humilis corde. Corpore : quia incorruptio in summo i
eam proximam fecit esse Deo. In opere etiam ipsa simillima fuit: Adae enim coelesti non inveniebatur adjutor similis ejus. Simillima enim fuit Deo secundum divinitatem suam, et Deus ipsi secundum humanitatem suam. Unde Augustinus, supra : " Si formam Dei appellem, digna existis. Ipsa enim vapor est virtutis Dei, et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera : et ideo nihil inquinatum in eam incurrit: candor enim est lucis aeternae, ei speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius . Ergo habuit dissimilitudinis immunitatem in summo beata Virgo.
Septima proprietas est dominandi ordinata voluntas, quam et ipsa habuit in summo: quia improportionabiliter ordinatius est dominum vel dominam dominari super servum, quam servum super dominum vel conservum : per accidens enim est si servus dominatur : haec autem est per se domina, et dominatur : ergo improportionabiliter plus ordinata est voluntas dominandi qua domina vult dominari super servum, quam qua servus vult dominari super conservum :
accidit enim servum dominari, essentiale vero Dominae dominari.
Octava proprietas fuit sui et suorum ad Deum conformitas : quod sic intelligitur, quod domini illi qui ita sunt domini, quod et serviliter debent suis dominari subditis, ut studeant se et suos subditos ad suorum dominorum imitationem informare. Hanc etiam proprietatem beatissima Virgo habuit in summo : quia omnes servos fugitivos ad Dominum reduxit, et de servis dominos fecit, reges, et principes, imo deos fecit: unde coronam stellarum duodecim habuit in capite , quam constat omnes sanctos sibi subjectos aeterna gloria coronasse.
Nona proprietas est in dominando nulla vanitas. Hanc habuit Virgo beatissima in summo : quia quanto major fuit, tanto plus humiliavit se in omnibus. Unde cum constet eam maximam creaturarum fuisse, necesse est ipsam omnibus humillimam exstitisse : haec est enim per se : qui se humiliat, exaltabitur : ergo omnium exaltatissima, omnium humillima fuit: ergo quae omnibus improportionabiliter plus habuit humilitatis, minus improportionabiliter omnibus habuit vanitatis.
Decima proprietas fuit divinae dominationis conformitas. Hanc etiam beatissima Virgo habuit in summo : quia vere sola Dominicae passionis facta fuit particeps : quia ab eodem dominio et regno a quo Filius nomen accepit regis et ipsa reginae : domina enim, ut dicit Damascenus, vere facta est omnium Conditoris mater existens.
Sic igitur manifestum est qualiter proprietates Dominationum habuit beatissima Virgo.