CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Dico tunc ad quaestionem. Hic Doctor aliter probat, quod tantum sint duae productiones in divinis, et per consequens tantum duae personae productae, quia uni productioni adaequatae correspondet unum productum adaequatum. Nota tamen primo in ista littera, quod illa propositio scilicet : Omnis pluralitas est reducenda ad unitatem, etc. potest multipliciter intelligi; vel scilicet quod omnis pluralitas aliquorum ejusdem rationis sit reducenda ad unum ejusdem rationis, et sic non est universaliter vera.: patet, quia pluralitas individuorum ejusdem speciei non reducitur ad unum illius speciei, quia inter illa non est aliquis ordo prioris et posterioris nisi forte per accidens. Nec similiter est vera in causatis, quod pluralitas causatorum reducitur ad unum causatum, etc. quia tunc idem reduceretur ad seipsum, ut patet ; et posito quod non reduceretur ad seipsum, adhuc talis pluralitas non reducitur ad unum illius pluralitatis. Est tamen vera, quod pluralitas omnium causatorum reducitur ad aliquod extra illam pluralitatem, quia ad unitatem causae scilicet primae, a qua dependet illa pluralitas. Est etiam propositio semper vera in essentialiter ordinatis, scilicet quod omnis pluralitas essentialiter ordinatorum reducitur ad unum primum illius pluralitatis, quia in essentialiter ordinatis non est procedere in infinitum, sed statur ad unum primum, ut patet per Philosophum 2. Metaph. text. com. 5. et probat hoc ibi text. com. 6. et de hoc vide Doctorem in 2. Metaph. et quae ibi exposui, et sic in causis effectivis deveniendum est ad unum primum effectivum, et similiter in finibus, in mensuris et hujusmodi. Est etiam vera in speciebus dicentibus formaliter perfectionem, nam pluralitas talium specierum reducitur ad unam primam, cum non sit procedere in infinitum in illis, ut probat Doctor in 2. Metaph. et vide quae ibi notavi. Et dixi, de speciebus dicentibus formaliter perfectionem, propter species numerorum, quia una species dicitur perfectior alia non simpliciter et formaliter, sed quia continet materialiter plures unitates ut notavi super secundo Metaph. Doctoris.
Secundo nola, cum dicit quod pluralitas principiorum activorum vel productivorum reducitur, etc. possunt esse duae reductiones, una respiciens modum indeterminatum producendi, scilicet vel per modum naturae vel per modum voluntatis, alia respiciens modum determinatum producendi. Primo modo pluralitas omnium principiorum activorum vel productorum reducitur saltem ad duo non numeraliter, sed secundum genus, scilicet ad principium activum vel productivum tantum per modum naturae, sub quo continentur omnia alia principia productiva per modum naturae; reducitur etiam ad principium productivum per modum voluntatis sub quo continentur omnia principia productiva per modum voluntatis. Secundo modo erit reductio ad unum numero, sic intelligendo, pluralitas omnium principiorum produclivormn per modum naturae reducitur ad unum principium primum per modum naturae, et tale est essentia respectu intellectus divini, ut probat Doctor in Quolib. quaest. 14. art. 2. et hoc loquendo de principio quasi productivo et partiali respectu primae intellectionis divinae. Loquendo vero de principio vere productivo quo producitur aliquid realiter distinctum, non ab illo principio, sed a supposito habente illud principium, tale principium est ipsa essentia cum intellectu divino. Similiter pluralitas omnium principiorum productivorum per modum voluntatis reducitur ultimo ad unum primum, scilicet ad voluntatem divinam, quae sola primo et perfectissime agit libere, et nullo modo per modum naturae, et sic patet ista propositio.
Tertio nota probationem, qua probat quod necessario sunt duo in genere, quia principiare per modum naturae et per modum voluntatis, sunt modi simpliciter repugnantes in eodem omnino ex natura rei indistincto, ita quod est simpliciter repugnans quod idem formaliter acceptum agat per modum naturae et per modum voluntatis. Probat, quia principium per modum naturae inclinatur ex se ad agendum naturaliter, id est, quod praecise agit secundum impetum naturae, ita quod ejus actio nullo modo est in potestate sua, nec intensio, nec remissio actionis: sed principium, per modum voluntatis tantum libere agit et habet in potestate sua actionem, ut patet de voluntate nostra, et similiter de voluntate divina ad extra. Et licet ad intra sit principium necessario productivum, tamen cum tali necessitate stat libertas voluntatis, ita quod nullo modo est productiva per modum naturae. Et hoc magis patebit infra dist. 10. et singulariter in Quolib quaest. 16.
Quarto nota, cum dicit quod intellectus inquantum operativus et inquantum productivus, hoc patet infra, scilicet quomodo dicitur operativus et quomodo productivus. Nota etiam, quomodo est productivus notitiae infinitae, vide glossam quam feci super dist. 10. hujus primi art. 1.
Ultimo, infert Doctor propositum, scilicet quod tantum sint duae personae productae sive tantum duae productiones numero, quia ibi sunt tantum duo principia productiva alterius rationis, quia unum per modum naturae, scilicet intellectus cum objecto, et aliud per modum voluntatis, scilicet ipsa voluntas, et utrumque habet productionem sibi adaequatam, ita quod intellectus tantum unam et voluntas tantum unam: ergo tantum sunt ibi duae productiones, et per consequens tantum duo producta. Sed quomodo non possunt esse plures productiones ejusdem rationis, puta plures generationes vel plures spirationes, patebit quaest. 2. Quodlib.