QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Potentiam sufficienter dividi in activam et passivam, quod optime explicat, et hoc quoad tertium articulum. Quoad quartum, docet definiri hic text. 2. potentiam activam, non per respectum ad principiatum, sed ad comprincipium, et non ad hoc, ut actuabile est, abstrahendo a motu. Unde prima definitio ejus, scilicet, principium transmutandi aliud, inquantum aliud, ad Physicum, non ad Metaphysicum spectat ; ponit tamen duas definitiones ejusdem Metaphysicas, et tres potentiae passivae, quae sunt satis clarae, juxta varios respectus, quos dicunt, jam explicatos ; ex quibus habes responsionem ad quaestionem tertiam et quartam simul.
Ex dictis apparet tertius articulus, scilicet quod sufficienter dividitur potentia in activam et passivam prima divisione, et hoc intelligendo passivam triplicitatem aequivocam, scilicet ut dicit relationem primo ad principiatum passive; et secundo ad principium activum, non inquantum est activum acti, sed inquantum actu activum actuabilis, quia sic e converso refertur principium activum et passivum. Et tertio ad principium actuale, quod secum constituit compositum, faciendo unum cum ipso. Similiter intelligendo activam duplicitatem aequivocam, scilicet ad principiatum actu, et ad aliud principium actuabile. Tertiam, scilicet ad formam, fortenon oportet ponere, quia sicut eadem relatio activi denominat formam agentis ut quo, etiam compositum ut quod, secundum dicta in principio secundi articuli: ita ex parte principiati potest dici, quod eadem relatio geniti convenit composito, ut quod respectu agentis et formae ut quo, secundum quod tactum est in 7. in quaestione de generatione compositi. De relationibus istarum trium causarum ad finem non videtur multum necessarium ad propositum pertractare.
Ex praedictis patet quartus articulus. Non enim definitur potentia activa, inquantum comparatur ad principiatum, et ideo nec per principiatum definitur, sed definitur inquantum comparatur ad aliud principium, non tamen in universali, inquantum actuabile, quomodo pertineret ad Metaphysicum, sed inquantum actuale, sic, scilicet transmutabile; unde et per transmutabile definitur, et ita illa definitio non est Metaphysica, nec potentiae activae Metaphysico consideratae, sed Physica, et potentiae physice consideratae. Similiter de ratione potentiae passivae intelligendum est. Nec valet illa consequentia : in Metaphysica Aristoteles definit hoc sic: ergo haec est definitio Metaphysica ; multa enim in Metaphysica ponuntur pertinentia ad Physicam, et e converso. Qualiter enim aliter disputaret in 1. Physicor. text. com. 88. et inde, contra illam opinionem, quam dicit a Physico praetermittendam, nisi quia induit formam Metaphysici in arguendo? Exempla possent alia multa adduci. Potest tamen excusari Aristoteles quare talem definitionem ponit, et non proprie Metaphysicam, forte quia potentia hoc modo descripta manifestior est. Et similiter ex hoc potest satis haberi ratio potentiae activae, metaphysice loquendo, dimittendo illud quod contrahit ad naturalitatem, et ponendo generalius quod pertinet ad Metaphysicum. Est autem potentia activa, secundum ejus unam significationem, metaphysice loquendo, principium agendi agibile, secundum aliam, principium actuandi actuabile. Potentia vero passiva, secundum unam ejus significationem, est principium, ex quo aliquid potest mutari; secundum aliam, est principium actuandi passive ab actu activo ; secundum aliam, est principium actuabile sive informabile ab actu, sive a principio actuali.
Ex praedictis patet solutio utriusque quaestionis, quomodo divisio est sufficiens, intelligendo tantum, quod sit principaliter in duo membra ; alia enim sub illis continentur, ut dicetur, respondendo ad quartum et ad quintum argumentum. Et pro secunda quaestione patet, quomodo descriptiones sunt convenientes, et quomodo debent intelligi.