MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum habuerit proprietates Thronorum?
Restat nunc videre de suprema hierarchia, in qua primus ascendendo est ordo est Thronorum, quorum sex sunt proprietates.
Prima est celsitudo. Secunda, regis circumdatio. Tertia, stabilis collocatio. Quarta, regni susceptio. Quinta, regis delatio. Sexta, familiaris apertio.
Proprietas prima convenit beatissimae Virgini in summo : ipsa enim in altissimis habitat, et thronus ejus in columna nubis . Ipsa etiam est illa sedes sapphirina, quam vidit Ezechiel super firmamentum , id est, super altitudinem omnium sanctorum in gloria confirmatorum, ut puta quae exaltata est super omnium Angelorum choros. Item, Augustinus.: " Si coelum vocem, altior es. "
Secunda proprietas est regis circumdatio, quam lucide habuit in summo : quia quem non solum Angeli, imo coeli capere non poterant, tuo gremio contulisti. Item, In tua se clausit viscera factus homo. Hoc est enim novum imo omnium novorum novissimum, quod haec mulier circumdedit virum gremio uteri sui, sicut dicitur, Jerem. XXXI, 22.
Tertia proprietas fuit stabilis collocatio. Hanc etiam in summo habuit beatissima Virgo : quia rex coeli non solum ipsam in solium gloriae aeternaliter elegit, sed in ipsa requiescens, de ipsa sua sede corpus sibi fecit, quod sibi in unitatem personae assumpsit et numquam deposuit.
Quarta proprietas est regis susceptio. Hanc autem in summo habuit beatissima Virgo. Throni enim ipsum in se susceperunt per inhabitantem gratiam : ipsa autem sanctissima Virgo sic etiam ipsum suscepit, et plenius, quia per gratiae plenitudinem et praesentiam corporalem.
Quinta proprietas est regis delatio. Hanc etiam in summo habuit beatissima Virgo : quia ipsum regem gloriae mundum detulit de caelo. Unde ipsa est verum ferculum quod fecit sibi verus Salomon , quod ipsum in mundum tulit, et in mundo circumtulit, quando ascendit super nubem levem et ingressus fugit in aegyptum.
Sexta proprietas est familiaris apertio. Hanc habuit expresse beatissima Virgo in summo : quia, ut dicit Bernardus : " Qualiter splendor ille Inaccessibilis virgineis se infuderit visceribus, soli datum est scire, cui soli datum experiri. " Item, Proverbiorum, xxx, 18 et 19 : Tria sunt difficillia mihi , et quartum penitus ignoro :... viam viri in adolescentia, scilicet sua. Unde Joannes propheta et plus quam propheta, nescit solvere corrigiam calceamenti ejus , Et ipse nuntius Gabriel quaesiti modi quaestionem non solvit, sed ad Spiritum sanctum transmittit instruendam.
tur manifestum ex his, quod beatissima Virgo proprietates omnium Thronorum etiam habuit in summo.