CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ponit quinque instantias contra suam deductionem de productionibus, et remittit solutionem duarum ultimarum cum ulteriori probatione conclusionis ad dist. 7. de quo etiam in Reportationibus alias tres solvit.
Objicitur (a) contra istam deductionem sic : Natura ex se est principium determinatum ad agendum ; in divinis autem intellectus unde intellectus non tantum videtur esse principium determinatum ad agendum, sed etiam natura, ut est quodammodo prior intellectu quasi radix et fundamentum, sicut essentia quaelibet videtur esse fundamentum potentiae; ergo non tantum intellectus, sed etiam ipsa essentia debet poni habere rationem principii illius quod est natura, ut distinguitur contra voluntatem.
Secundo, dubium est de istis actibus productivis, quomodo sint istorum principiorum productivorum, quorum sunt actus essentiales. Cum enim actus distinguant potentias 2. de Anima, videtur quod istis potentiis quibus conveniunt actus essentiales, non competant actus notionales sive productivi.
Tertio, probatio illa non videtur valere , quae adducitur ad ostendendum dualitatem in principiis productivis non posse reduci ad unitatem. Nam principiare necessario, et principiare contingenter sunt oppo siti modi principiandi et diversi, et tamen haec dualitas reducitur ad unitatem, et concedo quod illud unum habet determinate alterum istorum duorum modorum, illum scilicet qui est perfectior et prior, ita diceretur in proposito, quod ad principium quod est natura, (quia illud est prius in ratione principiandi,) reducitur voluntas, licet habeat oppositum modum principiandi.
Quarto, contra ultimam propositionem praedictae deductionis arguo : Quaero enim unde probatur illa propositio, quae dicit quod stante uno actu adaequato potentiae, ipsa non potest simul habere alium ; si intelligat adaequatum secundum extensionem, petitur principium: si secundum intensionem, videtur falsum. Nam licet visio Verbi adaequetur potentiae intellectivae animae Christi,tamen potest noscere etiam actu elicito aliud intelligibile a se. Patet etiam quod Deus novit scnotitia adae quat aintellectui suo secundum intensionem, et tamen novit alia a se. Si igitur ita est de actu adaequato potentiae operativae quod compatitur alium, multo magis videtur de potentia productiva, quia ejus productum vel productio non est in potentia productiva, sicut operatio est in potentia operativa.
Quinto sic: Principium non est principium in quantum principiatum jam intelligitur positum in esse, sed inquantum est prius principiato ; ut autem est prius principiato, non aliter se habet per hoc quod principiatum ponitur in esse, ergo si isto non posito posset esse principium alterius , pari ratione videtur quod isto posito simul potest esse principium alterius, quia isto posito principium inquantum principium, hoc est, in quantum prius principiato, nullo modo aliter se habet.
Solutio istarum duarum rationum ultimarum et declaratio rationis illius contra quam fiunt, et probatio conclusionis ad quam illa ratio adducitur, videlicet quod sunt tantum duae productiones, dimittantur usque ad dist. 1. q. illa : An possent esse plures Filii in divinis ?
Ad primum respondeo, quod hoc totum, (intellectus habens objectum actu intelligibile sibi praesens,) habet rationem memoriae perfectae in actu primo, quae scilicet est immediatum principium actus secundi et notitiae genitae. In hoc autem principio quod est memoria, concurrunt duo quae constituunt unum principium totale, videlicet essentia in ratione objecti et intellectus ut potentia, quorum utrumque per se est quasi partiale respectu productionis adaequatae huic totali principio.
Cum igitur arguitur, quod ratio naturae non tantum competit intellectui, sed essentiae : Respondeo quod totale principium includens naturam ut objectum, et intellectum ut potentiam habentem objectum sibi praesens , est principium productivum quod est natura, et principium completum producendi per modum naturae. Si enim essentia ut objectum non haberet rationem principii in productione Verbi, quare magis diceretur Verbum essentiae quam lapidis, si ex sola infinitate intellectus ut principii productivi posset produci Verbum infinitum, quocumque alio objecto praesente.
Ad secundum dubium (b) dico, quod memoria in Patre est principium operativum Patris, quo scilicet ut actu primo, Pater formaliter intelligit ut in actu secundo ; est etiam eadem memoria Patri principium productivum quo Pater existens in actu primo, producit ut in actu secundo notitiam genitam, et actus primus prior (c) est prioritate originis actu secundo. Non fundatur igitur actus productivus super actum essentialem, qui consistit in actu secundo, videlicet qui est operatio quasi super rationem formalem eiiciendi illum actum secundum, sed . quodammodo praeexigit illum actum, quia actus primus qui est operativus et productivus, est ratio perficiendi suppositum in actu secundo, qui est operatio suppositi in quo est quodam ordine prius antequam intelligatur produci illud quod producitur ; operans enim et producens per idem principium prius est operans quam producens. Exemplum, si lucere poneretur aliqua operatio in luminoso, et illuminare poneretur productio luminis a luminoso, lux in luminoso esset principium quo, et respectu operationis quae est lucere, et respectu productionis quae est illuminare. Nec tamen lucere quod est operatio, esset ratio formalis illuminationis quae est productio, sed esset ibi ordo quasi effectuum ordinatorum ad eamdem causam communem amborum, a qua immediatius procedit unus effectus quam alius. Ita in proposito , ad eumdem actum primum, qui est memoria Patris, ordinem quemdam intelliguntur habere intelligere quod est operatio Patris, et dicere quod est producere Patris respectu notitiae genitae, non talem tamen ordinem quod intelligere Patris sit causa , vel principium elicitivum dicere Verbi, sed quod immediatius intelligere sit quasi productum a memoria Patris quam dicere, vel quam Verbum sit productum ab eodem. Non igitur est ibi talis ordo qualem ponit opinio prior, in ratione objecti praesuppositi vel in ratione principii formalis agendi, sed tantum ordo prior quasi producti ad productum, respectu ejusdem principii communis ad quasi productum et vere productum.
Et tunc ad illud, secundi de Anima, de distinctione potentiarum per actus, potest dici quod quasi producere et producere sunt actus ejusdem rationis. Si enim illud quod non producitur, sed quasi producitur, esset realiter distinctum a producente, esset vere productum; igitur quod modo sine productione insit, tamen virtute principii, quod esset productivum ejus si posset distingui, et pro tanto dicatur quasi productum, non variat formaliter actum ab illo quo produceretur si esset producibile.
Alia responsio esset de intellectu (d) agente et possibili, sed modo transeo, quia non dixi adhuc cui intellectui convenit producere notitiam ut principio partiali, hoc dicetur infra, sed nunc de intellectu indistincte locutus sum.
Ad tertium dico, (e) quod quando duo principia habent modos oppositos principiandi, quorum neuter importat aliquam imperfectionem, neuter reducitur ad alterum ut ad prius natura, licet posset ibi esse aliqua prioritas quasi originis. Nunc autem neutrum istorum principiorum includit aliquam imperfectionem, non magis inquantum productivum quam inquantum operativum ; nec ergo unum ad alterum reducetur ut ad prius natura , nec ambo ad tertium propter idem, quia neutrum est imperfectum , et etiam quia illud tertium esset principium secundum rationem alterius istorum, quia inter ista non est medium in principiando, et ita si ambo reducerentur ad tertium, unum reduceretur ad aliud et idem ad seipsum.