QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Solvit argumenta quaestionis tertiae, adducens optimam et variam doctrinam, multis applicabilem, ut noto in margine.
Ad primum argumentum primae quaestionis patet, quod principium quod et quo, non distinguunt rationem principii, ex secundo articulo. Et cum confirmatur per diversitatem fundamenti, responsio patet ex eodem, quia tantum unum est fundamentum, et aliud subjectum. Ad secundum argumentum, actio secundum quod fundatur in motu, consideratur in 3. Physic. et in 1. de Generatione, adhuc particularius consideratur scilicet ut est inter contraria, non ut inter terminos tantum, sed ut agens contrariatur patienti, ut patet ibi: quod non oportet accidere, nisi in alteratione univoca, vel generatione univoca, extendendo contrarietatem ad formas substantiales. Ratio actionis abstractior est, secundum quod per agere intelligitur dare esse, secundum quod satis expositum est in primo articulo; et ab actione sic abstracta, dicitur potentia activa, ut per se pertinet ad Metaphysicum, sed ut sic abstrahitur, haec non definitur, ut dictum est in 4. artic. Cum ergo arguitur, quod aliquis modus est praeter illos, qui . pertinent ad agere et pati, si intelligatur agere et pati stricte, concedo ; si abstracte, non oportet, ut dictum est, quia et illic sic sunt de consideratione Metaphysici. Ad tertium patet in secunda parte secundi articuli, quare non distinguitur potentia in tot, in quot et causa. Ad quartum dico, quod in actione quacumque bonitas naturalis est a bonitate principii, et ideo sicut procedit argumentum, concedo, quod potentia agendi sic, non est aliud a potentia agendi, sed continetur sub ea. Et quod Aristoteles non posuerit istum modum, tanquam distinctum a primis in re, sed forte propter loquentes, qui appropriabant potentiam ad bene, sicut nomen impositum communi, potest aequivoce appropriari contento, patet in fine secundi cap. hujus 9. t. c. 4. Ipsius bene potentiam sequitur ea, quae est solum faciendi, et non e converso, etc. Quandoque autem est in actione aliqua bonitas accidentalis, et ista potest esse ab alio principio, quam a quo est actio, sicut ponitur bonitas moralis in actu nostro a virtute, non a potentia tantum, a qua est actio secundum substantiam. Et sicut in saltando bonitas accidentalis est ab arte, qua quis scit corpus apte movere, licet ipsa motio sit a virtute naturali, sed quomodocumque sit aliud principium hujus et illius absolutum, hoc ad propositum pertinet, quod principium activum bonitatis in actione, sive ut quod, sive ut quo, non est modus principii distinctus contra principium actionis in communi, licet quandoque sit aliud realiter ab aliquo determinato principio determinatae actionis. Ad quintum dicendum, quod potentia immotiva a corruptione, dicitur utroque modo tacto in arguendo. Et quando est primo modo, concedo, quod non est nisi quaedam specialis potentia activa, inquantum scilicet comparatur ad corruptionem. Quando autem est secundo modo, tunc dico, quod non accipitur potentia positive, sicut probat argumentum, sed privative scilicet pro carentia principii passivi a corruptivo. Et hoc videtur dicere Aristoteles in 5. cap. de Potentia, text. c. 17. aliquando pro habere aliquid, videtur tale esse, aliquando pro privari, loquitur de posse corrumpi. Sed eodem modo potest dici de non posse corrumpi, quod aliquando est tale pro habere aliquid, ut in primo modo; aliquando pro privari, ut in secundo modo, licet illud privari non sit quandoque sine hoc, quod habeatur aliqua perfectio contraria illi quo privatur, vel contraria simpliciter, vel contraria quantum ad actum patiendi corruptionem.