REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Alens. 2. p. q. 76. m. 1. 2. D. Thom. I. p . q. 79. art. 12. D. Bonav. hic art . 2. q . I. a . Richard. a. 3. q . Durand. q 4. Gabr. quaest, I. Vasq. I. 2. d . 39. Scot. in Oxon.
Circa istam distinctionem trigesimam nonam quaeriturprimo: Utrum illud in nobis, quod semper resistit malo, sit in voluntate ? Quod sic. Hieronymus, et ponitur in littera, dicit quod illud in nobis semper vult bonum, et oditmalum ; velle et odire sunt ipsius voluntatis.
Item, Ambrosius, et ponitur in littera, dicit quod voluntas naturaliter vult bonum ; igitur necessario vult bonum ; igitur necessario fugit malum, et resistit sibi per aliquid in ea.
Item, Anselmus de Concordia, cap. 26. et 44. Voluntas non velle commodum nequit sibi, nec justa, cum bona justa sint meliora, ut probatum est prius.
Item, appetitus inferior habet quo repugnat disconvenienti ; necessitate enim naturali fertur in sibi conveniens ; igitur et appetitus supremus.
Oppositum, Magister in littera de superiori scintilla rationis, quae non potuit evelli in Cain, quae dicitur synderesis ; superior scintilla rationis non est in voluntate, sed in intellectu.