MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum habuerit proprietates Cherubim?
Secundus ultimae hierarchiae ordo est Cherubim., cujus, secundum beatum Dionysium quatuor sunt proprietates.
Prima est esse in circuitu. Secunda est reductivum. Tertia, activum. Quarta, exemplativum.
Prima ergo quae est in circuitu esse, per quam secundum Commentatorem intelligitur, quod in circuitu sunt, quia ad totum quod est intrant. Hanc igitur beatissima Virgo habuit in summo : quia ipsum totum circumdedit, et praeterea intima viscera misericordiae Patris intravit, et ei Filium unigenitum et unicum de corde extraxit,
Secunda est reductivum, per quod secundum Commentatorem intelligitur , quod ad Deum tendunt. Hanc etiam beatissima Virgo habuit in summo : quia omnia reducibilia ad Deum reduxit: ipsa enim est mulier, quae tria sata, Id est, corpus, animam, et divinitatem conjunxit : ''per quod naturam in primum, imo super primum statum institutionis redu- xit. Item, Ipsa est mulier quae lucernam accendit, per quam drachma decima inventa fuit .
Tertia proprietas est activum, quod ut dicit Commentator, est ut secundum Deum incedant. Hanc autem beatissima Virgo habuit in summo : quoniam maxime secundum Deum ascendit et incessit, et etiam deiformissimos actus habuit, et in summo actu ipsum singulariter imitata fuit, quando ipsum quem Deus ante Deum genuit, ipsum etiam Deum hominem generavit.
Quarta proprietas est exemplativum, quod est secundum Commentatorem, ut secundum suum exemplum hoc faciant. Hanc etiam plenissime habuit: quia omnibus recreandis speculum et stella maris et exemplar exstitit, et doctrix disciplinae Dei omnia illustravit.
Patet igitur qualiter beata Virgo omnes proprietates Cherubim in summo ha-
buit.