CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Objicitur contra istam deductionem. Intendit Doctor probare primo, quod sint tria principia productiva in divinis: duo per modum naturae, scilicet essentia divina et intellectus, et aliud per modum libertatis , scilicet voluntas. Si ergo sunt tria principia productiva, ergo et tres productiones ; et cum cuilibet productionum correspondeat productum , erunt tria producta, et hoc est quod intendit probare per istam rationem primam. Ad istam primam rationem respondet ibi: Ad primum respondeo quod hoc totum, etc. Et dicit, quod intellectus et essentia sunt duo principia partialia per modum naturae et integrant unum totale, et sic tantum est unum principium per modum naturae, et littera clara est.
Secundo, arguit contra hoc quod dixit, quod sunt duo actus produclivi, scilicet productio Filii per modum naturae, et productio Spiritus sancti per modum libei talis ; et argumentum stat in hoc: quomodo est possibile quod intellectus habeat duos actus diversarum rationum, quorum unus dicatur productivus sive productio , et aliud dicatur operativus sive operatio, quae est ipsa intellectio? quia tunc videretur quod intellectus esset duae potentiae , quia potentiae distinguuntur per actus 2. de Anima, text. comment. 33. Hoc idem dico de actu productivo voluntatis, et de actu operativo qui dicitur velle: ergo videtur quod istae duae potentiae habeant tantum actus operativos sive essentiales, scilicet velle et intelligere. Et nota istum terminum de actu productivo, dicitur enim generatio actus productivus, non quod sit ratio formalis producendi qua suppositum vere producit, sed est id quo suppositum producens formaliter producit. Et pro majori intelligentia, nola quod utimur istis vocabulis diversimode, scilicet esse producens et esse productivum. Primum tantum competit supposito, quia tantum illud producit vel generat.
Secundum tantum competit rationi formali producendi, quae dicitur potentia productiva. Exemplum, Pater producit Filium, memoria fecunda est potentia productiva, qua mediante Pater producit. Aliquando accipitur potentia productiva tantum formaliter, et tunc nihil aliud est nisi productio relatio ; et dicitur potentia productiva non quod sit ratio formalis producendi, sed quia terminatur ad productum. Istae ergo propositiones sunt verae : Pater producit Filium mediante memoria fecunda, ut principio formali fundamentali et absoluto. Alia, Pater producit Filium productione relatione, ut principio tantum formali quo denominatur actu producens, sicut dicimus quod Franciscus est similis Petro albedine, ut principio fundamenlali similitudinis, et dicitur similis similitudine ut principio tantum formali.
Argumentum secupdum, scilicet quod non debeant poni isti actus produclivi, est ibi : Secundo, dubium est de istis actibus productivis.
(b) Respondet Doctor ibi: Ad secundum dubium dico, quod memoria in Patre est
principium operativum Patris, etc. Pro intelligentia hujus litterae, praesuppono primo quod actus primus quo suppositum agit, est forma quae est principium productivum alicujus, et actus secundus est actus productus vel ipsa productio, ita quod suppositum non dicitur actus primus proprie, quamvis dicatur producere, sed tantum ratio formalis producendi existens in supposito dicitur actus primus, quia suppositum mediante illa producit. Secundo dico, quod memoria fecunda in Patre, quae est intellectus et essentia divina, perfecte praesens in ratione objecti intelligibilis, est principium operativum respectu intellectionis, quia intellectio proprie dicitur operatio quae est finis potentiae operantis. Dicitur etiam principium productivum respectu productionis Filii, non quod talis productio sit ultimus finis principii productivi, sed est productum per talem productionem, et sic ut est principium operativum Patris, est id quo Pater ut actu primo formaliter intelligit, ut in actu secundo, id est, est id quo mediante, ut actu primo Pater formaliter intelligit, ut in actu secundo, id est, quo Pater habet intellectionem ut actum secundum; et sensus brevis est, quod memoria fecunda, ut principium operativum est actus primus Patri, quo mediante habet intellectionem sive operationem ut actum secundum. Hoc idem dico, ut est principium productirum, est id quo Pater ut actu primo producit, ut in actu secundo, id est, ipsa memoria ut est principium productivum est Patri actus primus, quo mediante producit in actu secundo, id est, quo mediante habet productionem ut in actu secundo, et illa productio terminalurad notitiam genitam, et sic patet sensus istius litterae.
(c) Et actus primus prior est prioritate origins actu secundo, id est, quod memoria ut principium operativum est prius origine ipsa operatione, et ut principium productivum est prius origine ipsa operatione, et ut principium productivum est prius origine productione et producto. Sequitur : Non fundatur igitur actus productivus super actum essentialem, qui consistit in actu secundo, videlicet quae est operatio. Dicit Doctor, quod quamvis generatio Filii praeexigat necessario cognitionem essentiae in intellectu Patris, non tamen illa cognitio est ratio formalis producendi Filium, ut dicebat Henricus, sed est ipsa memoria fecunda. Imo si per impossibile, non esset talis cognitio, adhuc intellectus Patris ut habens essentiam perfecte praesentem in ratione objecti intelligibilis, esset principium vere productivum: sunt ergo isti actus, scilicet actus operativus et actus productivus quasi effectus ordinati ejusdem causae, ita quod actus operativus prius est quam actus productivus, et tamen uterque ab eadem memoria, et exemplum patet in littera quae clara est.
Sed oritur una difficultas in hoc, quod dicit quod actus primus est prior origine actu secundo, puta quod memoria productiva in Patre est prior origine ipsa productione. Videtur enim quod sibi contradicat, tenendo quod personae constituantur in esse per relationes, vult enim ipse expresse in 28. d. 1. q. ult. quae est tertia in ordine, et 4. q. Quodl. quod Pater constituatur in esse personali per paternitatem, et per ipsum Doctorem idem est Patrem constitui in esse personali per paternitatem, sicut et per generationem activam, cum sint penitus idem. Si ergo principium productivum sive generativum est prius origine generatione ; ergo suppositum habens illud principium quo vere generat, erit prius origine ipsa generatione ; ergo Pater, qui est suppositum generans per tale principium, erit prior origine ipsa generatione activa, et sic constitutum essentialiter erit prius origine constitutivo essentialiter, quod non est intelligibile.
Respondeo primo, quod quando dicit quod productivum in divinis est prius natura productione, et sic ex argumento facto Pater erit prius origine productione. Dico, quod potest exponi de productione passiva, et sic nulla est difficultas, quia etiam Pater inquantum Pater, in divinis est prior origine Filio, et similiter Pater inquantum generans est prius origine genito, ut potest deduci ex dictis Doctoris in 1. dist. 26. et 28. et in Quol. q. 4. Secundo dico, quod bene principium productivum est prius origine productione activa, qua constituitur Pater in esse personali. Et cum dicitur quod Pater generat Filium ut habens tale principium productivum, concedo, sed postea negatur quod Pater sit prior origine productione activa.
Si dicatur, generatio activa necessario praesupponit principium productivum, et suppositum producens secundum illud principium.
Dico, quod bene generatio activa praesupponit principium productivum, scilicet memoriam fecundam, non tamen praesupponit suppositum producens, et hoc palet a Scolo expresse in quot. q. 4. in responsione ad primum argumentum, ubi dicit quod actio necessario praesupponit esse simpliciter, non autem esse incommunicabile, praecipue quando suppositum incommunicabile constituitur in tali esse per hujusmodi actionem. Sic est in proposito de generatione in divinis, quia ipsa generatio vere praesupponit esse simpliciter, scilicet memoriam fecundam, sed non praesupponit suppositum incommunicabile, quia per illam generationem tale suppositum constituitur in esse.
Sed contra hoc : Videtur enim quod Doctor sibi contradicat in hoc, quod dicit quod generatio activa non praesupponit suppositum generans, quia in isto 1. d. 7. dicit expresse quod gerundivum constructum cum potentia, notat actum ut egredientem ab eodem supposito, cui attribuitur potentia, haec sunt verba formalia Doctoris. Cum ergo memoria fecunda sit potentia generandi ipsi Patri, ut patet a Doctore in pluribus locis ; ergo generare est actus egrediens a supposito habente talem potentiam generandi, ergo praesupponit supposiium; et ideo dicit quod memoria fecunda non est potentia generandi Filio, quia tunc actus generationis activae intelligeretur a supposito Filii egredi.
Respondeo, quod Doctor in eadem distinctione in responsione ad primum argumentum factum contra primam opinionem, dicit quod generatio activa quando respicit principium productivum per se existens, potest immediate elici a tali principio, cujusmodi est Deus, et concordat cum hoc quod dicit in Quot. ubi supra. Nec vult Doctor in illa dist. 7. primi, quod generatio praesupponat suppositum generans, cum in eadem quaestione contrarium dicat. Dico ergo, quod actum generationis egredi a supposito, potest dupliciter intelligi. Primo modo, quod vere sit a supposito. Alio modo, quod egrediatur a principio productivo ut actu existente in supposito. Primo modo non egreditur a Patre, sed bene secundo modo, quia memoria fecunda a qua immediate pullulat generatio activa conslituens Patrem in esse personali, primo inest Patri, et per Patrem inest Filio.
Sed si quaeratur, si a memoria fecunda immediate pullulat generatio activa; ergo in eodem instanti erit Filius, et per consequens Pater ut prior origine non pro.-
ducit Filium, imo nec diceretur generare formaliter.
Dico, quod illa generatio pullulat a memoria fecunda ut posterior origine, et in eodem instanti originis constituit Patrem in esse personali, sed in eodem instanti originis quo constituit Patrem, non habet productum, sed in alio instanti posteriori originis, et sic Pater formaliter generat ut prior origine, et dicitur generare formaliter per generationem activam constituentem ipsum in esse personali, et hoc modo dictum Doctoris in dist. 7. primi, debet intelligi de actu egrediente a supposito, etc.
(d) Alia responsio esset de intellectu agente et possibili, quia si agens esset productivus et possibilis operativus, patet quod actus producendi conveniret intellectui agenti, et actus operandi intellectui possibili, et sic isti duo actus distinguerent intellectum agentem et intellectum possibilem, a posteriori tamen.
Tertio arguit contra illud quod dixit, scilicet quod pluralitas principiorum non potest reduci ad unitatem principiandi, et argumentum est ibi: Tertio, probatio illa non videtur valere, quae adducitur ad ostendendum dualitatem, etc. Et ratio stat in hoc, quia licet principiare contingenter et principiare necessario sint oppositi modi principiandi, tamen haec dualitas potest reduci ad unitatem. Posito enim quod aliqua creatura principiet necessario et alia contingenter, tamen haec dualitas reducetur ad unitatem, et illud unum necessario principiabit.
(e) Respondet Doctor ibi : Ad tertium dico. Et responsio satis clara est, quae stat in hoc quod quando unus modus principiandi est imperfectior, potest reduci ad modum principiandi perfectiorem: et patet, quia modus principiandi per modum naturae in creaturis, propter sui imperfectionem reducitur ad modum principiandi contingenter in divinis, qui nullam includit imperfectionem: et patet, quia modus principiandi in creaturis essentialiter dependet a modo principiandi contingenter in Deo, ut patet a Doctore ex intentione praesentis dist. quaest 1. et infra dist. 8. quaest, ult. et in 2. dist. 1. et in Quot. quaest. 7. Sed quando unus modus principiandi nullam includit imperfectionem, et alius modus principiandi oppositus similiter nullam includit, unus modus non potest reduci ad alium, et sic est in proposito de modo principiandi libere in divinis, et de modo principiandi per modum naturae. Et quod addit, quod nec ambo possunt reduci ad unum tertium modum propter duas rationes. Prima, quia isti modi includerent imperfectionem si possent reduci, quod est contra suppositum. Secunda, quia ille tertius modus haberet tantum unum modum principiandi, scilicet vel per modum naturae vel per modum voluntatis, cum ista sint immediata. Non enim potest dari aliquis modus principiandi, quae non sit aut per modum naturae aut per modum voluntatis, et tunc si ambo reducerentur ad tertium, unum reduceretur ad aliud et idem ad seipsum. Quarto, principaliter arguit Doctor contra illud quod dictum est prius, quod utrumque principium productivum habet productionem sibi adaequatam et coaeternam ; ergo stante illa non potest habere aliam, quia si intelligat adaequatum extensive, tunc petitur principium, scilicet quia non probat hoc, sed supponit esse verum, quod tamen est dubium. Si intensive, adhuc non sequitur, quia licet principium productivum habeat productum adaequatum intensive, tamen stante illo producto potest habere aliud, vel aeque perfectum vel minus perfectum, sicut patet in causa univoca, quae posito quod producat unum effectum sibi adaequatum intensive, adhuc potest habere alium similem: patet etiam, quia licet visio Verbi adaequetur potentiae animae Christi (quia perfectior non potest haberi, tenendo quod talis visio sit ita perfecta quod perfectior non potest creari, videtur tenere Doctor in 3. distinct. 14.) tamen potest noscere actu elicito aliud intelligibile, ut patet in 3. dist. 14. Similiter Deus novit se notitia adaequata intensive, quia talis notitia est ita formaliter infinita, sicut Deus, ut supra patuit praesenti dist. q. 3. et tamen novit etiam alia a se, ut supra patuit praeti dist. quaest. 1. et magis patebit infra dist. 39. ergo sic erit in proposito.
Quinto arguit, et ratio stat in hoc, quia principium productivum ut tale, est prius principiato, imo quando actu principiat adhuc intelligitur prius, ut patet subtiliter a Doctore in 2. dist. 1. et dist. 25. et alibi. et vide quae ibi exposui. Si ergo prius, sequitur quod non mutatur ratio principii, per hoc quod nunc habet productum, patet, quia ratio formalis prioris non mutatur per aliquod posterius ; ergo si tale principium non haberet hoc principiatum, posset habere aliud, cum habeat eamdem rationem principii quam prius ; ergo tale principium (si sit perfectum) si potuit habere aliud principiatum, puta B, si non fuisset principiatum A, videtur quod simul possit habere A et B ut duo principiata, cum per A principiatum non tollatur a principio ratio principiandi.
Doctor remittit se ad dist. 7. hujus primi. Quia tamen ibi non solvit has duas rationes expresse, imo clarius possunt solvi ex dictis in quaest. 2. Quadi. aliqualiter solvo eas. Ad primam, quae est quarta in ordine, dico quod genitum adaequatur principio productivo intensive, quia est ita perfectum, cum includat eamdem perfectionem, imo sibi communicatur tota perfectio principii productivi, adaequatur etiam extensive. Cum dicitur, quod hoc non probat, dico quod hoc ostendit infra distinct 7. in Quol. quaest. 2.ubi hoc probat, et argumento ostensivo et argumento ducente ad impossibile, vide ibi et quae ibi exposui.
Ad secundum, dico breviter quod principium productivum ejusdem rationis in divinis, est ita praecise principium respectu illius productionis, quod si non esset illius praecise, nullo modo posset esse alterius: ei illa productio Filii est ita necesse esse in divinis, quod si illa praecise non esset, esset simpliciter impossibile posse esse aliam, ut subtiliter ostenditur a Doctore in q. 2. Quodlib. Et sic dico, quod tale principium productivum (quamvis sit prius producto) sic praecise determinatur ad illud productum, quod simpliciter repugnat ei posse habere aliud productum, etiam posito quod non haberet prius productum. Cum ergo dicitur, quod cum sit prius, non variatur ratio principii productivi, dico, quod licet in se non varietur, tamen in illo priori non habebit rationem principii productivi respectu alterius producti, cum sit determinatum ad tale productum. De hoc vide singularia Doctoris in Quolib. quaest. 2. et aliqualiter infra distinct. 7. et praecipue aliqua a me ibi exposita.