IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
An Eucharistia sit Sacramentum novae legis ?
Alens. 4. p. q. 30. ro. 1. a. i. 2. 3. D. Bonav. hic 2. p. a. 2. q. 2. Richard. a. 1. g. 1. D. Thom. g. i. a. 1. et 3.p. q. 73. art. 1. Saar. 3. p. tom. 3. d. 39. s. 1. Bellarm. de Sacr. Sachar, lib. i. et 2. Coccius in Thesaur. tom. 2. lib. 6. art. 1.
Ad primum sic proceditur et arguitur, quod Eucharistia non sit Sacramentum novae legis. Primo, quia Sacramentum novae legis est signum gratiae collatae in eo, qui recipit Sacramentum; sed Eucharistia non est hujusmodi, quia manet in altari post consecrationem, et nulli per ipsam gratia datur.
Item, Sacramenta novae legis . efficiunt quod significant ; non sic Eucharistia, quia significat, vel figurat verum corpus Christi, et sanguinem contineri sub illis speciebus: sed illae species hoc non efficiunt, nam respectu ejus non potest aliqua virtus finita habere causalitatem.
Item, Sacramenta novae legis habent aliqua verba, quae sunt forma ; non sic Eucharistia, quia verba quae sunt forma Sacramenti, oportet esse simul cum Sacramento: verba autem Eucharistiae non sunt simul: tum quia Eucharistia manet verbis non manentibus; tum quia dum verba sunt in prolatione, non est Eucharistia, sed in fine prolationis.
Item, dicitur 4. Metaph. quod non unum significat, nihil significat. Eucharistia non est signum unum, seu Sacramentum, nec significat unum Sacramentum: ergo, etc. Probatio minoris, quia aliud signum est species panis, aliud signum species vini; et habent aliud et aliud significatum, quia unius significatum proprium est corpus Christi, alterius autem est sanguis.
Contra, de consec. dist. 2. in Sacramentorum oblationibus loquitur de Eucharistia, et ibidem non oportet in Sacramento aliud offerre, praeter, etc.