QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Habet optimam doctrinam multis deservientem in solutione argumentorum secundae, id est, quartae quaestionis. Praemittit potentiam, ut opponitur actui, sufficienter dividi in objectivam et subjectivam, quas explicuit q. 2. n. 8. intelligendo per siiftjectivam, subjectum tam informabile quam denominabile, quale est principium activum. Ad primum explicat bene id, cujus est potentia, ejus est actus, non habere locum in potentia factiva. Aliter etiam illud explicat, aliter etiam salvat sufficientiam illius divisionis. Ad tertium, optime explicat, quomodo potentia activa, etiam quando agit in se, agit in se, tanquam in aliud. Quod dicit intellectionem esse aliquid absolutum, habet l.d. 3. q. 6. n. 3. et q. 8. n. 10. et d. 6. num. 3. et passim idem ait de omnibus operationibus.
Ad argumenta secundae quaestionis. Primum tangit difficultatem hanc, quomodo potentia, ut opponitur actui, potest applicari principio activo. Non enim negandum est illud quandoque in potentia ad principiandum, alioquin sicut arguitur, et bene, non agens non posset agere. Quod si hoc nomen principium importet aptitudinem ad principiandum, tunc quandocumque est in actu primo, est actu principium, sed quandoque in potentia principians. Si autem nomen principii importet idem quod actu principians, tunc quando est in potentia ad actum secundum, est in potentia principium. Hoc modo universaliter dicendum est de aliis principiis, et si nunquam sint in potentia principia, si non significant primo modo dicto possunt tamen omnia esse in potentia principia, saltem illa, quae possunt praecedere tempore sua principiata, quae sunt duo, ut dictum est in 2. artic. solutionis. Sed de activo, quia non recipit, est difficultas, quomodo est in potentia principians. Patet autem quomodo potentia opposita actui applicetur potentiae passivae ex distinctione potentiae in objectivam et subiectivam, posita in prima solutione. Et est dicendum de activo, quod licet quando non agit, non sit in potentia subjectiva, stricte sumpta, prout scilicet talis potentia est subjectivi informabilis, est tamen in potentia subjectiva. extendendo eam ad subjectum denominabile; activum enim est denominabile ab actu, ad quem est ista potentia, licet illo actu non sit informabile. Et hoc modo potest teneri, quod potentia opposita actui, sufficienter dividitur in objectivam et subiectivam, intelligendo subiectivam continere sub se utramque praedictam scilicet stricte, et large sumptam. Tunc ad illa, quae objiciuntur contra responsionem supra. Ad primum de Somno, quod non oportet actum esse ejusdem formaliter, cujus potentia est formaliter, nisi tantum in passivis vel activis stricte sumptis contra factivas: sensus autem de quo, et cujus actu ibi loquitur, aut est passivus, aut activus stricte. Aliter posset dici, quod loquitur de potentia, ut est principium, sicut patet consideranti intentionem ejus, non de potentia opposita actui. Sed ista secunda responsio, non sufficit sine prima, quae dicit in quibus actus est ejus cujus est potentia, in factivo autem non est ejus, nisi ut subjecti denominabilis tantum. Cum arguitur secundo, quod divisio non est sufficiens potentiae in potentiam subjectivam et objectivam, respondeo, verum est sumendo subjectivam stricte secundum quod ista est vera : omnis potentia subjectiva est ad aliquod esse formale illius, in quo est illa potentia: est tamen sufficiens extendendo subjectivam ad subjectum denominabile et informabile. Et sic oportet propositionem illam sic exponere hoc modo, quod omnis potentia subjectiva est ad aliquod esse, vel formale vel denominativum, saltem ejus in quo est potentia.
Alio modo respondetur tenendo, quod divisio potentiae oppositae actui, est sufficiens in objectivam et subjectivam stricte sumptam, et tamen quod potentia subjectiva applicatur potentiae activae, et est ad aliquod esse ejus non absolutum, sed ad relationem actualem, quae sibi inerit quando aget, et prius non inest: sed sic oporteret ponere objectivam ad productum naturaliter praecedere potentiam ante actum, ut applicatur potentiae activae, quia non videtur aliqua potentia esse ad relationem, nisi quia eadem, alia aliquo modo est prius ad absolutum: sicut nec mutatio est ad relationem, nisi quia prius ad aliud absolutum, vel in eodem, vel in alio, ad quod est talis relatio. Si autem negatur illa divisio potentiae in objectivam et subiectivam extendere se ad activam, et tamen esse sufficiens, ut potentia opposita actui applicetur potentiae passivae; tunc potest dici, tertio modo respondendo, quod quando potentia activa est in potentia ad agendum, non est in potentia ad aliquem actum sui, sed ad aliquem actum ab illo: nec illa propositio : Cujus est potentia ejus est actus, facit contra hoc, quia sicut potentia est ejus, non ut in fieri,
sed ut ab illo fiendi, ita actus est ejus, quia ab ipso.
Ad secundum argumentum, patet per praedicta in 4. artic. Ad tertium dicendum, quod ponit in definitione aliud, aut inquantum aliud. Et quare ita distinguit, innuit in 5. ubi statim subdit : Ars medicinalis potestas ens existet in sanato, sed non inquantum sanatum. Unde dicendum, quod activa stricte sumpta vere est activa, et quando elicitur actio immanens vere in eliciendo eam, est actio, ita perfecte habens quidquid est de ratione actionis, et forte verius, quam transiens. Agens tamen ista non transmutat stricte sumendo transmutare, prout dicitur esse ad actum primum tantum, nec transmutat aliud, sed idem subjecto, inquantum aliud, sicut magis patebit infra q. 14. Et ideo ratio hic posita scilicet transmutativum esse non convenit proprie activae potentiae stricte sumptae. Ratio tamen Metaphysica scilicet actuativum esse, vere sibi convenit, nam actus secundus, secundum quod sic actuabile in actu per ipsum, vere est actus et perfectus, licet non talis, quod sit proprie transmutationis terminus. Sed quare non est terminus transmutationis, cum sit natura alia a subjecto in quo recipitur? Diceret aliquis, quod propter hoc non terminat transmutationem, quia est actio, et ad actionem non est transmutatio ex 5. Physicor. t. c. 10. Sed aliter dico, quod intellectio licet dicatur communiter actio vel operatio, sive actus secundus, vere tamen est termiuus actionis propriae, prout scilicet actio est in Praedicamento Actionis, et est essentia aliqua absoluta, licet in ipsa necessario fundetur respectus. Illam autem actionem proprie dictam, cujus intellectio est terminus, designamus communiter per hoc, quod est elicere ; intellectionem enim elicit intellectus, non autem intellectione aliquid agit, et est exemplum; calor enim natura absoluta terminans calefactionem, prout calefactio notat proprie actionem, qua actione calor fit sive producitur, et quae actio proprie non producitur. Sed quare non dicitur calefactio elici, sicut etiam dicitur intellectio? Respondeo non est utrobique sermo forte aeque proprius. Sed illud de calefactione intelligitur forte, inquantum ipsa est eadem realiter calori producto, et non secundum propriam rationem calefactionis, sicut ex alia parte intelligitur de intellectione secundum propriam ejus rationem; aut forte aequivocatur vocabulum eiiciendi ad notandum habitudinem principii activi ad productivum in intellectione, et ad productionem in calefactione; proprie ergo mutatio est, quando insit intellectui intellectio, sed non quae est terminus motus, qualis est communiter ad formas, quae communiter vocantur actus primi. Ad quartum argumentum, patet per supradicta.
ANNOTATIONES. ad Quaest. 3. et 4.
Sequuntur tertia et quarta quaestio de divisionibus et descriptionibus potentiae, pro principio acceptae, t. c. 2. quae notabiles, et doctrinales, atque subtilissimae sunt. Ad quas solvendas praemittit quatuor articulos. Ex quibus breviter elicit quid tenendum sit ad utramque quaestionem. Ubi adverte qualiter in primo articulo ostendit quatuor causas pertinere ad considerationem Metaphysici, ut alibi saepe habet. Vide in Theorematibus, et 8. d. 1. in Reportatis, et super 5. Metaphysicae, et primo in expositione, et quod ibi tangit de efficiente, vide 1. d. 2. q. 2. et 3. et 30. d. 1. et alibi saepe. Quaere abstractiones Francisc. Mayr. ut nosti plerumque ad propositum.
Consequenter in secundo articulo part. 1. adverte diligenter ad illum discursum de diversitate concretorum ab eodem abstracto sumptorum. Quaere super lib. Elenchorum q. 16. et super Porphyr, q. ultima, et in primo d. 5. q. 1. et in 4. d. 1l. q. I. et d. 12. q. 1. et supra 4. hujus, et alibi, ut in Theorematibus ad propositum, sed instantias exclude de identitate concreti et abstracti in doctrina hujus; quomodo ergo unum multiplex, et aliud simplex supra tetigi, est enim multiplicitas connotationis non significationis.
Duos modos dicendi ibi de forma et fine an recte conveniat eis nomen potentiae pro principio bene ponderabis, quia subtiles, et quotationem de primo principio, ex qua inferre potes illum tractatum, et per consequens Theoremata praecessisse has quaestiones Metaphysicae, licet aliquando ibi se remittat ad has, sed hoc ibidem pertractabo.
Cum parum post dicit : quae essentialius, vel prius non est modo quaestio, ad hoc vide notanter supra, q. finali. 8. lib. et in 2. dist. 1. q. 4. ad finem, et infra hic art. 4. aliqualiter, et q. sequente ad plenum, et alibi, et totum quod sequitur valde doctrinaliter ex fundamentis Aristotelis et synderesi Scotica menti imprime, et de aequivocatione potentiae activae et passivae, et rationibus earum, et qualiter definitiones in Metaphysica assignatae non semper sunt Metaphysicae, nec in Physica Physicae, et similiter de Logica, et aliis facultatibus potest dici. Unde poteris elicere multa, et maxime de consideratione Metaphysici in universali, videlicet vel in particulari, per haec enim dicta multa evaduntur et declarantur difficilia.
Infra pro solutione 2. principalis, primae quaestionis nota ea, quae dicit conformiter in 2. d. 2. q. 10. de varia consideratione Arist. in diversis locis de actione, et sic de aliis. Caeteras solutiones sequentes succo plenas ponderabis, et specialiter ad primum, et 3. 2. q. recurrendo ad loca conformia alibi, ut nosti. Vide 13. et 15 . q. quodlibeti, et 3. d. 1. q. finali pro dictis ad illud 3. 2. q. 13. etiam d. 4. q. 1. et 27. d. 1. in Reponatis ad idem videatur.