REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum conscientia sit in intellectu, vel in voluntate ?
Alens. 2. p . q. 77. m. 3. D. Thom. I. p. q. 79. a. 13. D. Bonav. hic a. I. q. I. Richard. a. 2. q. I. Gabr. q. I. Vasq. I. 2. disp. 39. Scot. in Oxon, hic.
Quod in voluntate, quia conscientia dicitur bona, vel mala ; bonitas et malitia tantum sunt in voluntate.
Item, paena pertinet ad conscientiam ; sed gaudium et paena, vel tristitia pertinent ad partem appetitivam ; dicitur enim paena, vermis, remorsus conscientiae.
Item, si conscientia sit in intellectu, qui haberet plus de cognitione, haberet plus de conscientia ; consequens est falsum manifeste.
Oppositum, Eccles. 2. Scit conscientia tua, quia et tu, etc. ubi ponitur scire ipsa conscientia: scire est actus intellectus.
Item, actus conscientiae sunt testificari, accusare, judicare, dirigere et legere quasi in libro. Omnes isti actus sunt ipsius intellectus: non igitur est conscientia in voluntate.
Aliae duae quaestiones hic possunt proponi absque argumentis, scilicet utrum omnis conscientia liget? et utrum gravius peccet qui facit secundum conscientiam erroneam, quam qui facit contra eam.