Ulterius quaeritur de ista: solus deus est pater; videtur enim esse falsa. Quia id quod in alio invenitur, non potest alicui soli inesse. Sed paternitas non tantum est in deo, sed etiam in hominibus, et quodammodo in Angelis, ut dicit dionysius.
Ergo non potest dici, quod solus deus est pater.
Contra, de quocumque praedicatur commune praecise, praedicatur cum praecisione et proprium, si de ipso praedicetur: si enim solum corpus est coloratum, sequitur solum corpus esse album, si supponatur album de corpore praedicari. Sed deus est sicut commune respectu trium personarum, ut supra habitum est, distin. 19, quaest. 4, art. 2, ex verbis Damasceni.
Ergo sequitur, si solus deus est deus, cum deus sit pater, quod solus deus sit pater.