CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Instat quadrupliciter contra id quod asseruit, scilicet intelligentiam non esse productivam Verbi, et solvit instantias.
Contra ista instatur, (a) et primo sic : Intelligentia est in Patre sub propria ratione intelligentiae, et propria perfectio intelligentiae ut intelligentia, est Verbum: ergo Verbum est in intelligentia Patris ut Patris est, quod est negatum.
Praeterea, Augustinus 15. de Trinit. cap. 13. Verbum est visio de visione; ergo actualis notitia est ratio gignendi Verbum.
Praeterea, non videtur differentia inter memoriam et intelligentiam in Patre; ergo non videtur aliud esse, improbare Patrem ut intelligentiam esse principium Verbi, et Patrem ut memoriam: idem igitur approbas et improbas. Quarta instantia est, quare Pater isto actu producit notitiam genitam et non illo, non videtur ratio, cum uterque sit actus secundus et principietur virtute ejusdem actus primi.
Ad primum dico, (b) quod Pater formaliter est memoria, intelligentia et voluntas. Augustinus 5. de Trinitate, cap. 7. sive 14. de parvis : In illa Trinitate quis audeat dicere Patrem, nec seipsum, nec Filium, nec Spiritum sanctum intelligere nisi per Filium, vel diligere nisi per Spiritum sanctum? Per se autem meminisse tantummodo, vel sui, vel Filii, vel Spiritus sancti. Sequitur : Quis haec in illa Trinitate vel opinari, vel affirmare praesumat? si enim solus ibi Filius intelligat ut intelligentia sit et sibi, et Patri et Spiritui sancto, ad illam absurditatem reditur quod Pater non sit sapiens de se, sed de Filio. Haec ille.
Intelligit igitur, quod Pater formaliter est memoria sibi, intelligentia sibi et voluntas sibi, et in hoc est dissimilitudo inter personas et partes imaginis in nobis secundum ipsam. Cum igitur, dicitur, proprius actus intelligentiae est Verbum, nego, imo de ratione Verbi est, quod sit notitia genita. Dices, (c) sufficit quod sit notitia declarativa, nego, intelligendo per declarativum relationem rationis, ut est intelligibile ad intellectum: talis enim relatio est notitiae declarativae actualis Patris, qua Pater formaliter intelligit ad notitiam habitualem Patris ut est memoria, ita quod objectum praesens intellectui Patris declaratur aeque perfecte per notitiam actualem Patris, sicut per notitiam actualem quae est Filius, et tamen notitia actualis Patris non est Verbum, quia nihil potest esse formaliter in Patre nisi non genitum.
Cum vero dicitur (d) secundo, quod est notitia de notitia :
Respondeo, quod ipsemet Augustinus exponit se 15. de Trinit. cap. 11. Simillima est visio cogitationis, visioni scientiae, et eodem cap. 12. sive 32. de parvis : Tunc enim est verbum simillimum rei nolae de qua gignitur et imago ejus, quando de visione scientiae visio cogitationis exoritur. Istae constructiones sunt intransitivae, nam sicut visio cogitationis nihil aliud est quam cogitatio, ita visio scientiae nihil aliud est quam scientia ; idem est igitur dicere de visione scientiae nasci visionem cogitationis, quod de scientia nasci cogitationem, scientia autem est forma habitualis perficiens memoriam secundum eumdem 15. de Trin. cap. 15. ubi dicit: Si potest esse in anima scientia sempiterna, sempiterna non potest esse ejusdem scientiae cogitatio. Illud sempiternum secundum eum pertinet ad memoriam, non sempiternum ad intelligentiam: nihil igitur aliud vult dicere visionem de visione, notitiam de notitia, nisi actum secundum qui est visio vel cogitatio in intelligentia nasci, de actu primo qui est in memoria, quae est visio habitualis vel scientia secundum eum.
Ad tertiam instantiam, (e) cum dicitur de differentia memoriae et intelligentiae, dico quod illi adversarii non ponunt differentiam realem inter intellectum et voluntatem Patris, et tamen habent concedere tantam differentiam, quod alterum potest esse principium elicitivum alicujus productionis, cujus alterum non potest esse principium elicitivum formale. Filius enim producitur formaliter per modum naturae, sed non producitur formaliter per modum voluntatis: igitur licet non differant realiter memoria et intelligentia Patris, est tamen tanta differentia inter illa, quod alterum posset poni principium elicitivum alicujus productionis, cujus reliquum non ponatur principium elicitivum formale; talis differentia patet secundum Augustinum 15. de Trinitate, cap. 8. et ubi prius. Talis est enim, quod si Pater esset memorialiter noscens, non autem intelligens, non esset perfectus, secundun Philosophum 12 Metaph. non obstante illa identitate memoriae ad intelligentiam, sive recordationis ad intellectionem.
Ad quartam instantiam dico, (f) quod haec est immediata contingens, calor calefacit, et ista est immediata necessaria, calor est calefactivus, quia inter extrema neutrius istorum invenitur aliquod medium. Ita dico quod ista est per se, operatio inquantum operatio, est non productiva, quia operationes ut operationes sunt fines et perfectiones operantis. Productio autem ut productio est, non est perfectio producentis, sed habens terminum productum extra essentiam producentis, vel saltem non includitur formaliter in persona producentis.
Quare igitur actus secundus, (g) quo Pater intelligit vel operatur formaliter, non producit?
Respondeo, quia illud intelligere ex ratione sua est operari Patris, et non est producere ; productione autem sive dictione producit, sicut aliquid calefactione calefacit formaliter, cujus non est alia causa prior. Quod autem dicis, idem esse principium istorum duorum actuum, non altercando modo de intellectu agente et possibili, potest concedi, quod ex plenitudine perfectionis potest competere alicui quod operetur et producat aliquid aliud a se, magis tamen hoc patebit quando dicetur, quod dicere non est aliquis actus intelligendi formaliter, est tamen aliquis actus intellectus; nullus autem actus intelligendi formaliter est productivus, sed aliquis alius actus formaliter naturaliter praecedens vel subsequens potest esse productivus, qualis est actus dicendi.