QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
An potentia activa sive passiva inquantum prior est naturaliter principiato, includat essentialiter aliquem respectum?
Aver. lib. de subsi. orbis c. 1. et 1. Phys. com. 70. D. Thom. 1. Phys. circa tert. 64. et 1. p. q. 45. ori. 8. ad. 2. Cajet. 1. p. q. 53. art. 3. Occham in 2. dist. 16. q. 23. Lichet. ibid. q. un ic. Pen. 4. contra gent. c. 66. Ilenric. quodl. 3. q. 14. et quodl. ii. et q. 1. Herv. tract. de unit form. c. 13. et in sum. art. 35. q. 8. Greg. 2. dist. 12. Aureol. ibid. q. 1. ad. 6. Coniuib. 1. Phys. c. 9. q. 8. Tolet. q. 14. Rub tract. 1. q. 6. Fons. 1. Met. c. 7. q. 3. sect. 7. Suar. disp. 13. Mel. sect. 8. et disp. 18. sect. 2. Hurtad. disp. 2. Phys. sect. 2.
Arguitur quod sic, quia idem absolutum potest esse in potentia activa respectu unius, et passiva respectu alterius;ergo inquantum est activum et passivum, non distinguitur per aliquid absolutum: si ergo distinguitur, distinguitur tantum per relationes: necesse autem est, ut videtur, quod distinguatur, quia alias principiatum non haberet principia propria priora se; ergo inquantum est prius naturaliter principiato includit relationem. Idem arguitur depotentiis activis inter se comparatis, nam tales plures possunt fundari in eodem absoluto, et oportet ponere distinctionem ipsarum, inquantum sunt priores principiatis, ut ostenditur per probationem praecedentem ; ergo haec est per relationes, quae erunt eorum differentiae, inquantum sunt priores.
Ad oppositum, si respectus includitur, hoc non est, ut ratio materialis, quia tunc praesupponeretur absoluto, sicut materiale formali: ergo includitur ut ratio formalis. Hoc videtur falsum, quod relatio sit formalis ratio principiandi aliquid, sicut etiam inconveniens est, quod sit formalis ratio terminandi principiationem.