REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia Uenrici, synderesim et conscientiam esse in voluntate, refutatur quoad synderesim, quia actus hujus necessarius ; sed nullus actus voluntatis est talis, quia nec necessario vult bonum, vel fugit malum, de quo in Oxon. I. q. 4. Synderesis ergo est in intellectu, quia necessario murmurat contra malum, alliciens voluntatem ut idem faciat.
Ad duas primas quaestiones respondet unus Doctor quod lex naturae continet universales regulas agendorum, et pertinet ad intellectum. Similiter ibi est conclusio conclusa practice, vel dictamen ultimatum rationis. Istis duobus in intellectu correspondent duo in voluntate ; legi naturae in intellectu correspondet in voluntate motor universalis, et dicitur stimulus, vel synderesis, et dicitur esse quaedam inclinatio naturalis ad id, quod dictat lex naturae rationi rectae, vel dictamini rationis. Circa conclusionem correspondet in voluntate motor particularis, et dicitur esse conscientia, ita quod per electionem est assensus illi, quod est conclusum syllogismo practico ; ponit igitur synderesim in voluntate, et conscientiam. Similiter et alibi dicit idem Doctor quod illud dictamen rationis imponit onus voluntati, etsi est dictatum ratione demonstrativa, imponit onus necessario voluntati, ita quod non est in potestate voluntatis recipere, vel non recipere. Si autem est dictatum ratione probabili tantum, non necessario imponit onus voluntati, tamen voluntas potest dimittere a dictata necessario a ratione imperando intellectui non considerare talia ; vel quod intellectus stet circa alia considerata, vel quod inquirat aliquas rationes apparentes in contrarium ; et sic exponit intentionem Philosophi de hac materia. Primo igitur est ratio recta, et est lex naturae in intellectu, quod superiori est obediendum. Deinde sub lege naturae de particulari agibili ille est superior, et concluditur quod huic est obediendum. Deinde sequitur onus impositum voluntati. Deinde voluntas plane eligit dictatum a ratione. Deinde fit in ea conscientia. Aliter tamen intelligo, quod ista sint ponenda in intellectu, quod primo declaro. De re ipsa non solum intellectus habet cognitionem per se de principiis speculabilibus, sed etiam de per se principiis agibilibus, quae sunt per se nota in illo genere notis terminis, quia prima principia agibilia non possunt plus resolvi in principia speculabilia, quam e contra, sed sunt prima et per se nota correspondentia legi naturae. Sed dictum est prius quod voluntas non necessario tendit in finem ostensum viatori, quia non potest aliquid ei ita clare ostendi, dum est in via, quin possit hoc non velle ; igitur non est aliquod ita malum, quod possit sibi ostendi, et sub ratione mali quantumcumque noti, a quo necessario dissentiat. Non enim habet necessario nolle respectu mali noti, nec velle respectu boni qualitercumque cogniti in via ; igitur illud quo necessario est assensus bono, erit in intellectu. Intellectus enim potest videre principia in lumine naturali ; quibus necessario assentit, et conclusionibus, quas vi det necessario sequi.
Dices, etsi voluntas inquantum libera, non velit bonum necessario, tamen ut natura, necessario tendit in bonum.
Dico quod nunquam voluntas sit potentia operativa, adhuc est receptiva volitionis, et tantum ut libera operatur, quia ut recipit, nullum actum secundum habet, nec aliquem actum elicitum potest habere, ut natura, hoc est, ut tantum appetitus, sed tantum habet inclinationem naturalem, et non ducit (ut sic, sicut aliquis appetitus secundum quod hujusmodi, secundum Damascenum), sed ducitur. Hoc patet ex intentione Augustini in Enchiridio, quod voluntas neque dicenda est non libera, neque non voluntas, qua beati esse sic volumus, ut esse miseri non solum non volumus, sed nequaquam velle possumus tamen non velle negative potest voluntas habere respectu cujuscumque objecti ; igitur intellectus practicus est, qui necessario assentit agibilibus, voluntas autem libere. Quidquid igitur est onus impositum voluntati, dico quod non est aliquid receptum in voluntate ab intellectu ostendente. Sed potest dici naturalis ordo, quia difficile est voluntatem non inclinari ad id, quod est dictatum a ratione practica ultimatim, non tamen est impossibile. Sicut voluntas naturaliter inclinatur sibi dimissa ad condelectandum appetitui sensitivo, non tamen impossibile, ut frequenter resistat, ut patet in virtuosis et sanctis. Igitur si synderesis dicit aliquid resistens malo, tantum erit in intellectu, ut habitus primorum principiorum agibilium, et in hoc dicitur remurmurare, quia iste habitus inclinando facit voluntatem remurmurare, faciendo quod in se est, ad hoc quod voluntas remurmuret. Huic concordat nomen synderesis, quia dicitur esse cum electione. Sed electio non dicitur esse cum electione ; igitur non videtur electio.